Tract. I, Cap. 9

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

I,9. De completorio1

1. Sequitur completorium. In memoriam eterni gaudii celebratur2 hec horaA et in3 signum humilitatis. Incipit: "conuerte nos" et cetera, quia quilibet quamuis perfectus estimare se debet imperfectum siue insipientem4 B.

2. Quare dicuntur quatuor psalmi5. Dicimus autem quatuor psalmos, ut obtineamus remissionem peccatorum, que facimus6, dum sumus in corpore composito ex quatuor elementis uel quatuor humoribus uel complexionibus, uel quia munitur7 corpus contra fantasias8 noctisC. A uoce perfectionis incipit dicens: "cum inuocarem, exaudiuit9" et cetera, "in tribulatione dilatasti michia". Hoc perfectorum10 est. Sed quia imperfectos se debent reputare omnes11 perfecti, sequitur "miserere mei, domine, et exaudi orationem meamb 12", quod dicere est inperfectorum13.

3. Postea aliis omnibus14 amonitis ad bonum facit15 mentionem de pace eterna ibi: "in pace in | id ipsumc", quam semper debemus habere in memoria16. Et maxime cum corpus debet quiescere in lecto17, mens debet quiescere in deo. Debet etiam quiescere in spe, unde18 secundus psalmus est19: "in te, domine, sperauid".

4. Sed quia spes non est sine timore, aliter enim presumptio esset, sequitur ideo psalmus de temptatione: "qui habitate" et cetera, in quo promittit deus liberare ecclesiam. Diabolus enim est quasi latro, qui de nocte incedit. Et ideo iminente nocte dicit psalmum contra temptationes nocturnasD. Vnde20 in ultimo psalmo benedicit ecclesia deum pro liberatione temptationum21. Vnde dicit: "ecce, nunc benedicite dominumf 22 E".

5. Sequitur antiphona et hymnus et postea capitulum, licet23 in aliis horis capitulum precedat hymnum. Hoc autem fit ad notandum, quod perfecti, qui significantur in completorio, preueniunt hortationem24 F. Hoc tamen non faciunt quedam25 ecclesie.

6. Sequitur uersiculus et "nunc dimittisg", qui est psalmus de utroque aduentu, ut promissionibus alliciamur et in illis26 quiescamus.

7. Quare dicitur simbolum in completorio27. Sequntur preces contra fantasmata noctis, quia tunc maxime incumbunt, ut dictum est, unde etiam sequitur simbolum, et alia de causa etiam, ut si homo moriatur, in confessione fidei moriatur. Vnde et28 hac hora fit confessio generalis, ut in primaG, nec mutatur antiphona, ut dictum est, nisi in festis domini.

Lesarten
1 De completorio: om P2; de hora completoria man rec T
2 gaudii celebratur: celebratur gaudii (ante /// add man rec in margine) T
3 in: etiam T
4 insipientem: incipientem P2; e incipiecundum entem corr T
5 Quare ... psalmi: om P2, T
6 facimus: fecimus P2, T
7 munitur: muniunt T
8 fantasias: fantassias P2; e phantansias corr T
9 exaudiuit: om P2, T
10 perfectorum: perfectorium P2
11 omnes: etiam P2, T
12 meam: et cetera add T
13 inperfectorum: P2, T; perfectorum P1
14 omnibus: hominibus P2, T
15 ad bonum facit: facit ad bonum (corr in margine man rec) T
16 memoria: memoriam P1
17 lecto: T
18 unde: sequitur add P2, T
19 est: om P2, T
20 Vnde: om P2, T
21 temptationum: teptationum P1
22 dominum: et cetera add T
23 licet: sed P2, T
24 hortationem: P2, T; temptationi P1
25 quedam: e quidam corr P2
26 illis: aliis P2, T
27 Quare ... completorio: om P2, T
28 et: in add P2, T

Quellen
a cum ... michi: Ps 4,2
b miserere ... meam: Ps 4,2
c in ... ipsum: Ps 4,9
d in te ... speraui: Ps 30
e qui habitat: Ps 90
f ecce ... dominum: Ps 133
g nunc dimittis: recte Luc 2,29-32

Rezeption
A In ... hora: Durandus, Rationale V,x,1,6sq (CCCM 140A, p 111)
B humilitatis ... insipientem: Durandus, Rationale V,x,2,18-20 (CCCM 140A, p 112)
C Dici ... noctis: Durandus, Rationale V,x,3,35-39 (CCCM 140A, p 112)
D A ... nocturnas: Durandus, Rationale V,x,3-4,41-58 (CCCM 140A, p 112sq)
E in ultimo ... dominum: Durandus, Rationale V,x,4,64sq (CCCM 140A, p 113)
F hymnus ... hortationem: Durandus, Rationale V,x,6,86-89 (CCCM 140A, p 114)
G Sequntur ... prima: Durandus, Rationale V,x,9,154-160 (CCCM 140A, p 116)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. I, cap. 9, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t1c9

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 7r, 7v
Br 272r
C 68r
D 6r, 6v
G 109v
M 8v, 9r
P1 43r
P2 86r, 86v
S 40r, 40v
T 181r, 181v
Tr 66v, 67r
U 94r