Tract. I, Cap. 4

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

I,4. De prima hora1

1. Et nota, quod hora prima apparuit dominus mulieribus, et2 ideo est etiam, quia3 in hac hora conueniebat4 dominus ad templum, et5 propter hoc ecclesia in hac hora inuocat dominum dicens "deus, in adiutorium meum6 intende7" et cetera cum glorificatione, et quia prima hora diei petit, ut liberetur a persecutionibus mundi et a temptationibus diaboli, quod patet in hymnoa. Et ideo semper est inuariabilis8 hora, quia quolibet die indigemus tali liberatione. Et similiter completorium inuariabile est, in quo petit ecclesia a fantasmatibus liberarib. Et tali liberatione semper indiget. Vel quia deus est alpha et omega9, id est principium et finisc. Et ipse est inuariabilis10 propter hoc etiam, quia11 12 a nobis semper exigit primicias13 et decimas14. Ideo15 quedam ecclesie numquam uariant antiphonam ad primam, sed est semper16 de trinitate, nisi accidat festum, quod sit de ipso deo. Alique uero ecclesie uariant antiphonam in prima etiam in festis17 sanctorum, qui18 non tam rationabiliter facere uidentur.

2. Post hymnum sequitur psalmus "deus, in nomine tuo19 d", ubi orat ecclesia liberari a periculis mundi et20 ab inimicisA. Sequntur alii psalmi, "beati immaculati21 e" et cetera. Sed nota, quod a "beati22 immaculatif" et cetera23 usque ad "dominum cum tribularerg" est unus psalmus, qui sicut dicit ambrosius, est paradisus pomorum, apotheca spiritus sancti24 h. Et propter hoc ecclesia ruminat ipsum in horis, ut sit25 animal mundum. Et etiam ruminat species26 aromaticas paradisi, ut sit aromatica deo et mundoB.

3. Sunt autem psalmi quodammodo tres et significant, quod predictum est, quodammodo27 quinque, si28 scilicet29 habeatur respectus ad diuisionem octonariorum. Et significat30, quod | ecclesia petit, ne ingrediatur mors per fenestrasi sensuumC.

4. Istis31 autem32 psalmis additur "quicumque uultj", in quo continetur fides nostra, ut assumamus scutum fidei contra diabolum et omnes temptationes diei aduenientisD.

5. De capitulo33. Sequitur capitulum, quod est quasi eluctuarium34 contra fastidium, et sequitur uersiculus ad excitandum35 pigros, unde alte dicitur.

6. Sequitur dominica oratio.

7. Quare dicitur kirieleison36. Sed quia musce morientes perdunt suauitatem unguentik, precedit "kirieleisonE" ter propter patrem, qui est unum cum filio et spiritu sancto, et "christeleison" ter37 propter christum, qui est unum38 cum patre et spiritu sancto, et iterum "kirieleison" ter propter spiritum sanctum, qui est39 unum40 cum patre et filio. Sic enim notatur, quod in qualibet persona sit utraque alia.

8. Et nota magnam efficatiam istarum uocum41, quia dum42 beatus basilius clamasset "kirieleison", aperte sunt43 porte nicene44 ecclesiel. Item dum beatus germanus45 clamaret "kirieleison", quinque reges uersi sunt in fugamG. Vnde forte aliud significat quam hoc: "domine, miserere". Sed nos significationem illam46 ignoramusH.

9. Nota etiam, quod in feriis47 flectimus genua48, ut notetur leticia in festo.

10. Dicitur oratio49 dominica, ut impetretur uita spiritualis anime. Vnde dicit postea: "uiuet anima mea50 et laudabit te".

11. Et postea sequitur confessio "erraui sicut ouis, que periit51 m". Non enim52 potest uiuere in deo, qui ei non confiteturI.

12. Demissa53 54 uoce dicitur dominica oratio55, ut notetur humilitas et deuotio orationisJ. Sed finitur56 alte, ut auxilio precum illorum57, qui respondent58, liberetur a temptationeK.

13. Postea dicitur "credo in deum", quia sine fide impossibile est placere deo59. Dicitur uero dimissa60 uoce et finis alte, quia "corde creditur ad iusticiam, ore autem confessio fit61 ad salutemn L".

14. Et sequntur62 multe preces, quibus ecclesia obsecrat, orat, postulat, gratias agit secundum doctrinam apostoli ad timoteumo. Obsecrat, quando petit cum adiuratione63 64, quando dicit in letania: "per passionem tuam libera nos, domine". Orat, cum petit sibi dari bona, ut cum dicit: "cor mundum crea in me65, deus" et cetera. Postulat, cum petit a se remoueri mala, ut cum dicit: "dignare, domine" et cetera66. Gratias agit67, cum dicit: "benedic, anima mea, domino68 M" et cetera69. Propter maiorem deuocionem excitandam flectit genua sic orando, quod non facit in diebus dominicis propter leticiam resurrectionis70, nec in aliis diebus festiuis propter leticiam festi.

15. Implorat consequenter ecclesia, postquam direxit71 ad deum orationes72 suas73, orationes sanctorum, cum dicit: "preciosa est in conspectu domini mors sanctorum74 75 eius76".

16. In hac hora prima armat se ecclesia contra hostes. Primo cingulo castitatis, cum dicit: "beati immaculatip" et cetera, et galea salutis, scilicet77 spe, cum dicit: "retribue seruo tuoq". Et sumit scutum fidei, cum dicit: "quicumque uultr" et ceteraN. Ad ultimum gladium spiritus, quod est uerbum dei in capituloO.

Lesarten
1 De prima hora: om P2, T
2 et: etet T
3 quia: om T
4 conueniebat: cum ueniebat T
5 et: populus manicabat id est mane expectabat add P2, T
6 meum: om T
7 intende: om P2, T
8 inuariabilis: hec add P2; est hec T
9 omega: hic T
10 inuariabilis: et add P2, T
11 quia: ss P1
12 quia: quam T
13 primicias: e principium correxit P1; ante diuicias expunxit T
14 decimas: man rec T
15 Ideo: e cum deo corr T
16 semper: antiphona add T
17 etiam in festis: in festis etiam T
18 qui: Mss. cum P1
19 tuo: saluum me fac add P2, T
20 ecclesia ... et: a periculis liberari P2; id est periculis liberari T
21 immaculati: in uia, qui ambulant in lege add P2; in uia add T
22 abeati: ab T
23 et cetera: om P2, T
24 spiritus sancti: sancti spiritus P2
25 sit: om P2; in T
26 species: ante ipsum in horis P1
27 tres ... quodammodo: om P2
28 si: sed P2; sit T
29 scilicet: si T
30 significat: significatur P2, T
31 Istis: istius T
32 autem: in add T
33 De capitulo: om P2, T
34 eluctuarium: electuarium P2
35 excitandum: exercitandum T
36 Quare dicitur kirieleison: om P2, T
37 ter: ss T
38 unum: unus P2
39 est: om P2
40 unum: unus P2
41 uocum: cua T
42 dum: om T
43 sunt: e sunt sunt corr P2
44 nicene: Ticine siue Papiensis Dur
45 germanus: germane P2; Geminianus Dur
46 illam: aliam P2, T
47 in feriis: inferius P2, T
48 genua: non in festis add P2, T
49 oratio: antiphona T
50 mea: deus add P2
51 periit: P2, T; om P1
52 enim: e per corr P1
53 Demissa: dimissa T
54 Demissa: uero add P2
55 oratio: om P2
56 finitur: finis P2, T
57 illorum: eorum P2, T
58 respondent: responderet T
59 placere deo: deo placere P2, T
60 Dicitur uero dimissa: e dimissa uero dicitur corr man rec T
61 fit: sit P2, T
62 sequntur: sequitur T
63 adiuratione: admiratione T
64 adiuratione: ut add P2, T
65 crea in me: in me crea T
66 et cetera: die nostro sine peccato nos custodire add P2, T
67 agit: agis agit add T
68 domino: P2, T; domine P1
69 cetera: et add P2, T
70 leticiam resurrectionis: resurrectionis leticiam ( resurrectionis e resurrectionem corr) T
71 direxit: dixit P2
72 ad deum orationes: orationes ad deum P2, T
73 suas: om P2, T
74 mors sanctorum: om T
75 in ... sanctorum: mors sanctorum in conspectu domini P2
76 eius: om P2, T
77 scilicet: id est T

Quellen
a hymno: Repertorium Hymnologicum 9272 (Chevalier I, p 556): 'Iam lucis orto sidere'
b similiter ... liberari: cf Repertorium Hymnologicum 20138 (Chevalier II, p 646)
c alpha ... finis: cf Apoc 1,8
d deus ... tuo: Ps 53
e beati immaculati: Ps 118,1
f beati immaculati: Ps 118,1-176
g dominum cum tribularer: Ps 119,1
h qui ... sancti: Ambrosius Mediolanensis, De Isaac uel anima V,48 (CSEL 32, p 672)
i ingrediatur ... fenestras: cf Ier 9,21
j quicumque uult: Enchiridion Symbolorum, Num. 75sq (Denzinger, p 40sq): Symbolum Pseudo-Athanasianum
k musce ... unguenti: cf Eccle 10,1
l dum ... ecclesie: cf Cassiodorus, Historia ecclesiastica tripartita VII,36 (CSEL 71, p 437-440)
m erraui ... periit: Ps 118,176
n corde ... salutem: Rom 10,10
o quibus ... timoteum: cf 1 Tim 2,1
p beati immaculati: Ps 118,1
q retribue seruo tuo: Ps 118,17
r quicumque uult: Enchiridion Symbolorum, Num. 75sq (Denzinger, p 40sq): Symbolum Pseudo-Athanasianum

Rezeption
A in ... inimicis: Durandus, Rationale V,v,1-3,15-34 (CCCM 140A, p 89)
B Sed ... mundo: Durandus, Rationale V,v,5,68-73 (CCCM 140A, p 90)
C Sunt autem ... sensuum: Durandus, Rationale V,v,4,61-64 (CCCM 140A, p 90)
D quicumque ... aduenientis: cf Durandus, Rationale V,v,3,37-41 (CCCM 140A, p 89)
E Sed quia ...kirieleison: Durandus, Rationale V,v,9,171sq (CCCM 140A, p 93)
F dum ... ecclesie: cf Iacobus de Voragine, Legenda aurea, cap 26, 33-35 (ed Maggioni I,181)
G dum ... fugam: cf Iacobus de Voragine, Legenda aurea, cap 103, 55 (ed Maggioni II,692sq)
H nota ... ignoramus: Durandus, Rationale IV,xii,3,43-48 (CCCM 140, p 297)
I Dicitur ... confitetur: Durandus, Rationale V,v,10,218-221 (CCCM 140A, p 94)
J Demissa ... orationis: Durandus, Rationale V,v,10,204sq (CCCM 140A, p 94)
K Sed finitur ... temptatione: Durandus, Rationale V,v,10,213-215 (CCCM 140A, p 94)
L Postea dicitur ... salutem: Durandus, Rationale V,v,11,222-227 (CCCM 140A, p 94sq)
M sequntur ... domino: Durandus, Rationale V,v,12,235-244 (CCCM 140A, p 95)
N armat ... cetera: Durandus, Rationale V,v,3,34-38 (CCCM 140A, p 89)
O gladium ... capitulo: Durandus, Rationale V,v,3,41sq (CCCM 140A, p 89)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. I, cap. 4, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t1c4

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 5r, 5v, 6r
Br 271v, 272r
C 67r, 67v
D 4v, 5r, 5v
G 109r
M 7v, 8r, 8v
P1 42v
P2 85r, 85v, 86r
S 39r, 39v
T 180r, 180v
Tr 66r, 66v
U 93v, 94r