Tract. III, Cap. 89

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,89. In die pentecostes1

1. In die pentecostes celebratur festum de aduentu2 spiritus3 sancti. Visibiliter enim descendit in discipulos. Et fuit hoc argumentum, quod non potuerunt4 calumpniari iudei. Resurrectionem enim5 et ascensionem calumpniabantur6, sed hoc non potuerunt7 facere de aduentu spiritus8 sancti, quia ex omni natione9, que sub celo est, conuenerant10 ad diem festum, et tunc descendit spiritus sanctus uisibiliter in discipulos, sicut christus promiserat, et loquebantur omnibus linguis coram omnibus.

2. Ideo incipit introitus: "spiritus domini repleuit orbem terraruma", id est ecclesiam, que dicitur orbis terrarum. Sicut enim extra orbem terrarum11 nichil12 uiuit | ad litteram, sic nichil uiuit extra ecclesiam13 spiritualiter. Sequitur: "et hoc, quod continet omnia14 b", id est spiritus sanctus, cuius bonitate omnia subsistunt, "habet scienciam uocis15", et ita potuit dare et dedit apostolis.

3. Versus: "exurgat deus et dissipentur inimici eiusd", id est demones16, per spiritum sanctum enim17 demones expelluntur et eiciunturA.

4. Postmodum18 sequitur epistola de actibus19 apostolorum: "dum complerentur dies pentecostese", dies scilicet quinquagesima. Sicut enim quinquagesima die a pascha fit pentecostes iudeorum, ita et nostrumB.

5. Item in quinquagesimo anno erat iubileus annus20 et tunc omnia debita remittebantur21, serui manumittebantur et possessiones alienate restituebantur. Similiter per spiritum sanctum peccata dimittuntur, de seruis fiunt liberi, per ipsum enim fimus filii dei, et uirtutum possessio22 restituiturC.

6. Item iste numerus23 quinquagesimus resultat ex septenario ducto in se ipsum24 et25 unitate, quia septem dona ab uno dantur. Et ita competenter in quinquagesima die a pascha est pentecoste26 D, que dicitur a "penta", quod est quinque, et "coste", quod est27 decemf.

7. Ascensio28 autem fuit29 xal die, qui numerus est penitencie. Et hoc competens fuit. Per penitenciam enim fit homo30 similis deo. Hoc autem est ascendereE.

8. Ex aliquotis autem huius31 numeri, scilicet quadraginta resultat quinquaginta, quia per penitenciam uenimus ad annum iubileum et 32 fimus33 liberi, quia filii dei remissis peccatis et restitutis possessionibus uirtutum.

9. Sed34 uidetur, quod sicut iudei ab immolatione agni35 tipici quinquaginta dies computant et ibi faciunt pentecosten, ita et nos quinquagesima die ab immolatione agni debemus36 facere, et sic esset dies ueneris, antequam sit, quod docebit computatio.

10. Ad37 hoc dicimus, quod non faciebant38 computationem ab immolatione agni, sed a dominica sequenti. Vnde leuitici xxiii: " numerabitis39 ab altera die sabbatig", id est40 a dominica, que est altera post41 sabbatum, "septem ebdomadas usque ad alterum diem ebdomade septime42 h". Hoc dixit spiritus sanctus per moysen innuens per hoc pentecosten christianorum, quia semper est in die dominicaF.

11. . Item43 44 obicitur45: festum pentecostes non erat in ueteri testamento festum ebdomadale, ergo nec46 in nouo.

12. Ad47 hoc dicendum, quod propter septem48 dona spiritus sancti septem habet officia, non quia sit festum ebdomadale, licet tres dies ultimi non habeant49 officia omnino propriaG.

13. "Dum complerentur igitur dies pentecostes, erant omnes discipuli pariter consoni in unitate, et factus est de celo sonus repente50 i", quia existentibus in peniteni>cia, que est annus iubileus et completio pentecostes, et existentibus in unitate datur spiritus sanctus. "Repentej", quia nescit tarda rerum51 molimina spiritus sancti gratiak. In igne descendit, quia ignis illuminat et inflammat. Ita spiritus sanctus illuminat52 cognitionem dei et inflammat amore deil. In linguis etiam53, quia ipse est lingua, que de occulto sue bonitatis uerbum54 protulit in55 uterum uirginis et56 que de occulto sue bonitatis profert uerbum in corde hominis, matei x: "uos non estis, qui loquimini57, sed spiritus patris uestri, qui loquitur in uobis58 m". Ipse enim59, quos60 replet, | eloquentes61 facitH.

14. Precipitur etiam in die pentecostes, ut offerantur duo noui panes, leuitici xxiii62 n, quia deo debemus gratias agere de hoc, quod eadem die dedit nouam legem per spiritum sanctum, in qua die63 data fuit64 lex uetus, scilicet quinquagesima65 die a66 pascha, de dono cuius debemus etiam67 laudare deum68, quod69 est offerre panem nouum, quia lex etiam uetus uita est70, spiritualiter intellecta noua estI, "quasi torrenso", que dicitur torrens71, quia nichil potuit resistere spiritui sancto nec apostolisJ.

15. Post epistolam sequitur graduale. Festum enim paschale terminatum est. Tamen in quibusdam ecclesiis dicitur duplex alleluia, quia spiritus sanctus dator est gemine stole.

16. Euangelium manifeste est de spiritu sancto72 K.

Lesarten
1 In die pentecostesman rec in marg: *** add man rec in marg T
2 aduentu: aduentum P2
3 spiritus: domin ante add P1
4 potuerunt: T, Dur; poterunt P1, P2
5 enim: om P2
6 calumpniabantur: calumpniabant P2, T
7 potuerunt: poterunt P2
8 spiritus: spiritu P1
9 natione: e nascione corr T
10 conuenerant: P2, T, Dur; conuenerunt P1
11 id est ... orbem terrarum: corr(ante sicut enim extra orbem terrarum ill P2
12 nichil: om P2
13 nichil ... ecclesiam: extra ecclesiam nichil uiuit P2, T
14 omnia: ante et cetera exp T
15 habet scienciam uocis: habet scienciam uocis add T
16 id est demones: om P2, T
17 enim: omnes add P2, T
18 Postmodum: ante add P2
19 actibus: actu (e actibus corr) T
20 iubileus annus: annus iubileus P2
21 remittebantur: ante restituebantur uel expunxit P1
22 possessio: uirtutum add T
23 numerus: P2, T, Dur; terminus P1
24 se ipsum: seipso Dur
25 et: superaddita add Dur
26 pentecoste: pentecostes P2, T
27 coste quod est: in marg T
28 Ascensio: ante add P2
29 fuit: in add P2
30 fit homo: homo fit P2, T
31 huius: om P2
32 et : ut P2, T; ss, infra ut exp P1
33 fimus: simus P2
34 Sed: questio ante add man rec in marg T; ante add P2
35 agni: anni P2
36 debemus: deberemus T
37 Ad: solutio ante add man rec in marg T; ante add P2; manus recentior in margine: Kopf im Profil P2
38 faciebant: faciunt T
39 numerabitis: ante non P1
40 id est: et P2
41 post: om P2
42 ebdomade septime: uii ebdomade P2, T
43 Item: questio ante add man rec in marg T
44 Item: ante add P2
45 Item obicitur: quidam uero scripserunt quod Dur
46 nec: om P2
47 Ad: solutio ante add man rec in marg T; ante add P2
48 septem: ss T
49 habeant: habebant (ante habeant exp) P2
50 de ... repente: repente sonus de celo P2; repente de celo sonus T
51 tarda rerum: e rerum tarda corr T
52 sanctus illuminat: e illuminat sanctus corr T
53 etiam: et cetera T
54 uerbum: ante pro fert cancelauit P1
55 in: et P2; etiam T
56 et: om P2
57 loquimini: e loquiminu corr P2
58 sed ... uobis: T, Dur; et cetera P1, P2; sed spiritus sanctus patris qui loquitur in uobis P2
59 enim: P2, T, Dur; est P1
60 quos: P2, T, Dur; qui P1
61 eloquentes: ante et P1; in intercolumnio P1
62 xxiii: e xxiiii corr P1
63 die: ss T
64 data fuit: fuit data T
65 quinquagesima: corr P1
66 a: om P2
67 debemus etiam: etiam debemus P2, T
68 deum: uerum P2
69 quod: ante est exp P2
70 lex etiam uetus uita est: lex etiam uita uetus P2; lex est uetus T; etiam lex uetus Dur
71 que torrens: dicit auct*** P2; autem dicit T
72 est ... sancto: de spiritu sancto est P2

Quellen
a spiritus ... terrarum: AMS 106 (Hesbert, p 124sq: R B C K S); Sap 1,7
b et ... omnia: AMS 106 (Hesbert, p 124sq: R B C K S)
c habet scienciam uocis: AMS 106 (Hesbert, p 124sq: R B C K S)
d exurgat ... eius: AMS 106 (Hesbert, p 124sq: R B C K S)
e dum ... pentecostes: Act 2,1
f que dicitur ... decem: cf Isidorus Hispalensis, Etymologiae VI,18,4 (ed Lindsay I)
g numerabitis ... sabbati: Leu 23,15
h septem ... septime: Leu 23,15
i Dum ... repente: cf Act 2,1sq (Vulgata: '... pariter in eodem loco et ...')
j Repente: Act 2,2
k nescit ... gratia: Ambrosius Mediolanensis, Expositio euangelii secundum Lucam II,19 (CCSL 14, l. 292)
l Ita ... dei: cf Gualterus de Sancto Uictore, Sermo VI (CCCM 30, l. 170)
m uos ... uobis: Matth 10,20
n Precipitur ... xxiii: cf Leu 23,15sq
o quasi torrens: Act 2,2

Rezeption
A In ... eiciuntur: Durandus, Rationale VI,cvii,7,163-180 (CCCM 140A, p 524)
B Postmodum ... nostrum: Durandus, Rationale VI,cvii,9,200-203 (CCCM 140A, p 525)
C in quinquagesimo ... restituitur: redigit Durandus, Rationale VI,cvii,9,227-237 (CCCM 140A, p 525sq)
D iste terminus ... pentecoste: Durandus, Rationale VI,cvii,10,238-242 (CCCM 140A, p 526)
E Ascensio ... ascendere: Durandus, Rationale VI,cvii,10,244-247 (CCCM 140A, p 526)
F Sed ... dominica: Durandus, Rationale VI,cvii,10,248-259 (CCCM 140A, p 526)
G Item ... propria: redigit Durandus, Rationale VI,lxxxix,2,37-41 (CCCM 140A, p 462)
H Dum ... facit: Durandus, Rationale VI,cvii,10,260-273 (CCCM 140A, p 526sq)
I Precipitur ... noua est: Durandus, Rationale VI,cvii,9,209-216 (CCCM 140A, p 525)
J que ... apostolis: Durandus, Rationale VI,cvii,11,274-276 (CCCM 140A, p 527)
K Post ... sancto: Durandus, Rationale VI,cvii,11,305-310 (CCCM 140A, p 527sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 89, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c89

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 60r, 60v, 61r
Br 290r, 290v
C 88r
D 58v, 59r
G 137r, 137v
M 49v, 50r
O 146v
P1 66v, 67r
P2 119r, 119v
S 82v, 83r
T 213r, 213v
Tr 99v, 110r