III,53. Quarta feria 1
1. Sequitur quarta feria, que est catezizatorum, qui 2 ea die ducebantur ad ecclesiam catecumini et catezizabantur, id est instruebantur A et in nouo et in ueteri testamento, maxime in illis, que pertinent ad baptismum, et ideo est ibi lectio 3 et epistola.
2. De lectione autem, que de ezechiele est, sumitur 4 introitus: "dum 5 sanctificatus fuero in uobis 6 , dabo uobis cor nouum a ", id est spiritum sanctum uel 7 baptisma, quod 8 dicitur cor nouum.
3. In uersu autem sunt gratiarum actiones de hac sanctificatione: "benedicam dominum in omni tempore b ", et est de 9 tercio tono, quia sanctificatio ad trinitatem pertinet.
4. Lectio 10 postea sequitur, in qua habetur idem: "sanctificabo 11 c " et cetera. Et quia per talem sanctificationem fiunt homines filii dei, sequitur responsorium: "uenite filii d " et cetera 12 , et est 13 septimi toni propter septem 14 dona spiritus sancti, que dantur in baptismo B .
5. Epistola uero 15 de ysaia: "lauamini" per baptismum, "et estote", id est permanete, "mundi e ". Et 16 quomodo poterunt, ostendit: "auferte malum cogitationum 17 uestrarum 18 f ", "si fuerint peccata uestra ut coccinum g C 19 ".
6. Postea sequitur graduale: "beata gens h ", quia 20 in talibus locum habet beatitudo. Et 21 est 22 primi toni 23 , quia beatitudo a solo deo est.
7. Idem habetur in euangelio, quod est de illuminatione ceci. Ceci enim illuminantur in baptismo: "lutum fecit dominus ex sputo 24 25 et precepit ei, ut lauaret se in natatoria syloe i ", id est christi 26 , qui missus fuit a patre, in baptismo uel doctrina christi D j .
8. Postmodum 27 in gratiarum actionem sequitur offertorium, secundo tono per 28 illuminationem et confirmationem E .
9. In communione 29 uero agit gratias cecus de illuminatione sua: "lutum fecit ex sputo k " et cetera, id est tacto, quia "ad locum, unde ueniunt 30 , flumina reuertuntur, ut iterum fluant l ". Sic recognoscendo bona dei agit gratias F .