Tract. III, Cap. 12

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,12. De circumcisione domini1

1. Post3 sequitur festum circumcisionis. Sed uidetur, quod de circumcisione domini4 non debeat fieri festum, cum dicat apostolus: "circumcisio nichil prodesta". Et iterum dicit apostolus: "si circumcidimini, christus nichil nobis proderit5 b". Et iterum, quia ecclesia non facit festum de passione domini, que incipit in circumcisione, quando primo fudit sanguinem suum, ergo tunc non esset faciendum festum, sed pocius lamentum6 sicut in passione.

2. Ad hoc dicitur, quod festum non fit de circumcisione7, sed de octabis8| natiuitatis9 domini, et legitur euangelium quasi10 hystoria illius diei. Sed nichil impedit nos dicere, quod11 fiat festum de circumcisione, quia12 significat circumcisionem, scilicet omnium13, que14 fiet15 in octaua16 resurrectione et a culpa et a pena. Et est causa meritoria illius et propter istud gaudium sollempnizat ecclesia.

3. Quod obicitur de passione, soluitur hoc modo: dicimus enim, quod alia de causa dimittit ecclesia festum facere in die, qua dominus passus est17 18, propter passionem: scilicet quia tunc dominus posuit19 peccata nostra in statera. Vnde iob: "utinam appenderentur peccata mea, quibus20 iram merui, et calamitas, quam patior in staterac". Oportuit enim filium dei pati pro peccatis nostris ad hoc, ut nos redimeret, et ideo luget ecclesia magnitudinem peccatorum suorum considerans, propter21 quod sol est erubescens, qui22 propter peccata hominum obtenebratus23 A, et propter hoc non24 sollempnizat ecclesia illa die.

4. Omnia preter euangelium de natiuitate sunt.

5. Sed notandum, quod non fiunt octaue de circumcisione, quia ipsa circumcisio est octaua natiuitatis et quia25 in octaua die fiebat circumcisio et idem significat circumcisio octaua die facta, quod significat festum octauarum. In octaua enim die cultello petrino, id est petra, que est26 christus, circumcidemur petra, id est a christo27, sicut dictum est, a pena et a culpad.

6. Fiunt autem octaue triplici28 de causa, scilicet29 causa deuotionis ut patronis30 31 ecclesiarum, reuerentie sicut in magnis festis, institutionis siue significationis ut in festo dedicationis uel martirumC. In festo dedicationis32 in signum, quod dedicabitur ecclesia, id est extrema et plenissima dedicatione dedicabitur. Tunc enim33 christo copulabitur34, dedicari enim copulari est. In festo uero martirum, quia ipsi per hoc, quod35 passi sunt, ostenderunt, quod erat uita immortalis, ex eo quod hanc36 pro nichilo habebantD.

7. Questio37. Sed queritur, quare in hac die fit festum stultorum38, cum ita39 sit, quod in festo beati stephani sit40 festum leuitarum et in festo beati iohannis presbiterorum et in festo innocentium puerorume.

8. Solutio41. Ad quod est solutio, quod ante aduentum domini celebrabant festa, que uocabant parentalia, et in illa die spem42 ponebant credentes, quod si in illa die bene eis accideret, quod similiter in toto annof.

9. Hoc festum uoluit remouere43 ecclesia, quia contra fidem est. Et quia extirpare omnino non44 poterat festum illud, permittit45 et celebrat illud festum celeberrimum, ut aliud dimittatur.

10. Et ideo in matutinali officio leguntur lectiones, que deortantur ab huiusmodi46, quia sunt contra fidem. Etsi ista die ab ecclesia quedam47 fiant preter48 fidem49, nulla tamen est50 contra51 fidem. Et ideo ludos, qui sunt contra fidem, permutauit in ludos, qui non sunt contra fidem. Et hoc fecit52 permittendo.

11. Similiter fecit dominus iudeis uolens eos ab ydolatria reuocare precipiens, ut sibi sacrificarent animalia, que ante ydolis53 sacrificabantg.

Lesarten
1 De circumcisione domini: om P2, T
2 questio: om P2, T
3 Post: postea P2, T
4 domini: om P2, T
5 nobis proderit: proderit nobis T
6 lamentum: lamentationem P2
7 circumcisione: circucisione P1
8 octabis: ultima linea uacat P1
9 natiuitatis: nati T
10 quasi: quare de P2
11 quod: si add P2
12 quia: quod P2
13 omnium: omnem P2, T
14 que: om P2
15 fiet: significat T
16 octaua: dominica P2
17 dominus passus est: passus est dominus T
18 est: quoniam add P2, T
19 dominus posuit: posuit dominus T
20 quibus: qui P2
21 propter: hoc add P2
22 qui: om P2, T
23 obtenebratus: obtenebatur T
24 non: nunc T
25 quia: quod P2
26 est: om T
27 petra id est a christo: om P2, T
28 triplici: P2, T; alia P1
29 scilicet: om P2, T
30 patronis: patronus T
31 ut patronis: om P2
32 dedicationis: quod add T
33 enim: id est T
34 christo copulabitur: copulabitur christo P2, T
35 hoc quod: hec que P2, T
36 hanc: hunc T
37 Questio: om P2, T
38 stultorum: sanctorum (ante st expunxit) T
39 ita: manifestum P2, T
40 sit: fit P2
41 Solutio: om P2, T
42 spem: ante precipue expunxit P1
43 remouere: e temouere corr P2
44 non: quod T
45 permittit: permutat P2; permittat T
46 ab huiusmodi: hab huius P2
47 quedam: que dum T
48 preter: propter T
49 fidem: om T
50 est: fiunt P2, T
51 contra: quam T
52 Et hoc fecit: om P2, T
53 ydolis: ydolum P2, T

Quellen
a circumcisio nichil prodest: cf Decretales Gregorii IX, lib 3, tit 42, cap 3 (Friedberg II,645): Innocentius III Arelatensi Archiepiscopo; cf Rom 2,25; cf 1 Cor 6,19
b si ... proderit: cf Decretales Gregorii IX, lib 3, tit 42, cap 3 (Friedberg II,645): Innocentius III Arelatensi Archiepiscopo; Gal 5,2
c utinam ... statera: Iob 6,2
d Sed notandum ... culpa: cf Petrus Lombardus, Collectanea in epistolam ad Romanos IV, 9-12 (PL 191, 1371C-1372C)
e Sed ... puerorum: cf Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 72 (CCCM 41 A, 133sq); cf Sicardus Cremonensis, Mitrale V,7 (PL 213,227D)
f ante aduentum ... toto anno: cf Pseudo-Augustinus, Sermo 129 (PL 39,2001-2002)
g Similiter ... sacrificabant: cf Leu 19,4sq; cf Leu 26,1

Rezeption
A Sed ... obtenebratus: Durandus, Rationale VI,xv,13,81-101 (CCCM 140A, p 196sq)
B Sed notandum ... culpa: cf Durandus, Rationale VI,xv,4,28-36 (CCCM 140A, p 194sq)
C Fiunt ... martirum: cf Durandus, Rationale VII,i,44,707-719 (CCCM 140B, p 29)
D in signum ... habebant: Durandus, Rationale VII,i,45,721-726 (CCCM 140B, p 29)
E Sed ... puerorum: cf Durandus, Rationale VI,xv,16,174-181 (CCCM 140A, 199); cf Durandus, Rationale VII,xlii,15,209-225 (CCCM 140B, 112sq)
F ante aduentum ... toto anno: cf Durandus, Rationale VI,xv,17,182-193 (CCCM 140A, 199)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 12, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c12

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 22v, 23r, 23v
Br 277v
C 73v, 74r
D 22r, 22v
G 118r
M 20v, 21r
O 141r
P1 50r
P2 95v, 96r
S 53r, 53v
T 191r, 191v
Tr 75v, 76r
U 99r