Tract. III, Cap. 60

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,60. Quarta feria 1

1. Quarta feria ostendit, quod a solo deo est liberatio, quia "fidelis deus, qui non permittit nos temptari 2 supra id 3 , quod possumus a ".

2. Vnde introitus est: "liberator meus b ". Versus: "diligam te, domine 4   c ". Ecce, ponit fortitudinem suam in deo. Et est 5 tercii toni propter donum trinitatis et propter triplicem inimicum.

3. In epistola uero enumerantur 6 precepta, ut ostendat 7 iudeos facere contra precepta in hoc, quod persequebantur innocentem. Et omnes etiam, qui persecuntur bonos, non 8 sunt timendi 9 , quia sunt inimici domini. Et incipit: "non iniuste iudicabis 11   d ".

4. Et ideo petit liberari in 12 responsorio: "exaltabo te e ". Et est 13 septimi toni 14 propter septiformem 15 gratiam spiritus sancti 16 .

5. In euangelio ostenditur, quid fecerit dominus in enceniis 17 : "at ipsi tulerunt 18 lapides, ut iacerent 19 in eum. Et dixit 20 dominus: multa bona feci uobis, propter 21 quid 22 uultis me lapidare f ?" Encenium festum erat dedicationis templi de reparatione ipsius a machabeis. "Et hyems erat g ". Hoc erit in die iudicii, quando reparabitur templum. Ver erit 23 quantum ad bonos, et yemps 24 quantum ad malos 25 . Boni uero cognoscent 26 dominum, sicut in euangelio dicitur: "non cognoscitis 27 , quia ego in patre et pater in me est h ".

6. Et tunc plene liberabitur ecclesia, sicut petit in offertorio: "eripe me 28   i ". De 29 septimo tono, quia tunc erit quies. Vel propter gratiam septiformem.

7. Quia uero liberatus 30 est, qui erit in illa quiete, hoc autem non erit nisi cum innocentia, ideo post est communio 31 : "lauabo inter innocentes 32   j " et cetera 33 , "et introibo ad altare tuum, domine k ", scilicet mentis quietem et ad 34 altare 35 supernum. De octauo 36 tono, quia hoc erit in octaua etate, sicut dictum est.

8. Quarta feria est de encheniis, id est de dedicatione, que plene fiet in futuro, quando ecclesia dedicabitur, id est deo dicabitur 37 perfecte A .

Lesarten
1 Quarta feria: om P2, T
2 temptari: tenptari T
3 id: illud P2
4 domine: fortitudo mea add P2, T
5 Et est: om P2, T
6 enumerantur: P2, T, Dur ; enumerando P1
7 ut ostendat: ubi ostenditur T
8 non: nec P2, T
9 timendi: e timidi corr T
10 iudicabit: ante et P1
11 iudicabis: P2, Dur ; iudicabit 10 P1, T
12 in: iii P2
13 Et est: om P2, T
14 toni: tono T
15 septiformem: septiformam T
16 spiritus sancti: om P2, T
17 enceniis: ex enchen-niis corr T
18 at ipsi tulerunt: attulerunt P2, T
19 ut iacerent: om P2, T
20 dixit: dixi T
21 propter: ante quorum P1
22 quid: hoc P2 ; quod T
23 Ver erit: uere P2, T ; uerum Dur
24 yemps: hyems ex hyemes corr P2 ; ienps T
25 quantum ad malos: malorum erit P2, T, Dur
26 cognoscent: cognoscunt T
27 cognoscitis: cognoscam T
28 me: om P2, T
29 De: om P2, T
30 liberatus: beatus P2, T
31 post est communio: postcommunio est P2, Dur ; per causas est T
32 innocentes: manus meas add P2, T
33 et cetera: om P2, T
34 ad: T ; om P1, P2
35 tuum ... altare: om P2
36 octauo: uii P1
37 id est deo dicabitur: om P2

Quellen
a fidelis ... possumus: 1 Cor 10,13
b liberator meus: AMS 70 (Hesbert, p 84sq: R B C K S)
c diligam te domine: AMS 70 (Hesbert, p 84sq: C K S)
d non ... iudicabis: Leu 19,15
e exaltabo te: AMS 70 (Hesbert, p 84sq)
f at ipsi ... lapidare: Ioh 10,31sq (Vulgata: ' sustulerunt lapides ...')
g Et hyems erat: Ioh 10,22
h non ... est: Ioh 10,38 (Vulgata: ' ut cognoscatis et credatis quia ...')
i eripe me: AMS 70 (Hesbert, p 84sq: R B C K S)
j lauabo inter innocentes: AMS 70 (Hesbert, p 84sq: R B C K S)
k et introibo ... domine: AMS 70 (Hesbert, p 84sq: R C K: 'et circumdabo altare tuum Domine')(cf MMDB: Perugia, Biblioteca Comunale 'Augusta', Ms 2781, fol 71r)

Rezeption
A feria ... perfecte: Durandus, Rationale VI,lxiii,1sq,4-35 (CCCM 140A, p 316sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 60, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c60

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 44r, 44v
Br 285r
C 82r
D 43v, 44r
G 129r
M 37r, 37v
O 144r
P1 59v
P2 109v, 110r
S 70r, 70v
T 204r
Tr 89r, 89v