Tract. III, Cap. 116

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,116. Vicesima dominica1

1. Vicesima dominica incipit ecclesia legere2 ezechielem et danielem et duodecim prophetas3 et cantat de ysaia et4 ieremia et daniele. Non legitur5 de ysaia et ieremia, quia in aliis temporibus plenius leguntur. De ysaia enim legitur in aduentu, de ieremia in passione domini6 A. Incipit ergo ecclesia legere7 de ezechiele8 in principio nouembrisB.

2. Quia uero ezechiel uidit templum celeste, in quo fient nuptie eternea, habetur in euangelio de illis nuptiis: "simile est regnum celorum9 homini regi, qui fecit nuptias10. Et misit hora cene seruos suos11 dicere inuitatis dicens12: tauri mei occisi sunt et altilia, et omnia parata sunt. Venite ad nuptias. Illi uero contempserunt uenireb", iudei contempserunt. " Quosdam13 de seruis contumeliis14 affectis15 occiderunt16 c". "Et misit tunc seruos dicens: ite17 ad exitus uiarum et uocate18 omnes. Et implete sunt nuptie discumbentium. Et inuenit rex quendam non habentem uestem nuptialem et dixit ei: amice, quomodo huc intrasti non habens uestem nuptialem19? Et tradidit eum ministris suis, ut prohicerent eum20 in21 tenebras exterioresd 22". Ad ultimum dicitur: "multi23 sunt uocati, pauci uero electie".

3. Hoc autem in24 iudicio, quo dominus eos25, qui contempserunt uenire26 ad nuptias, amouit27 a nuptiis et omnes uocauit, et gaudet28 ecclesia in introitu: "omnia, que29 fecisti, domine, in uero iudicio fecistif".

4. In epistola monet nos apostolus, ut30 caute ambulemus ad nupcias31, quia si sine ueste nuptiali proiciemur in tenebras exteriores: "uidete, ut caute ambuletisg", et dissuadet a contrario: "et nolite inebriari32 uino, in quo est luxuriah", non sitis in nuptiis diaboli, "sed impleamini spiritu sanctoi".

5. Sed quia cibum33 illarum nuptiarum non potest dare nisi solus deus, sequitur resposorium: "oculi omnium in te sperant, domine, et tu das escam34 j", id est35 cibum eternarum nuptiarum36, "in tempore oportunok".

6. Et quia de nuptiis illis non potest comedere, qui est in peccato mortali, sequitur37 alleluia: "de profundisl", de peccato, "clamaui ad te38, dominem", ut me eruas a peccato. Et ita potero39 interesse nuptiis40.

7. In offertorio ostenditur, quid sit interesse41 nuptiis illis42 43, scilicet habere memoriam de eternis: "super flumina babilonisn", id est super delicias mundi, "illic sedimus et fleuimus, dum recordaremur tui44, syon45 o", id est: tui, o46 ecclesia triumphans.

8. In communione petit, ut detur ei interesse illis nuptiis: "memor esto uerbi tuip 47", quasi dicat48 49: quia promisisti. Qui enim promittit50 et non dat, uidetur oblitus esseC.

9. In matutino51 officio | primum responsorium est de ysaia: "uidi dominum sedentem super solium excelsumq". Vidit enim ysaias, quomodo tronus52 dei53 sunt angeli et sancti in ecclesia triumphante et in militante54 55. De56 primo tono est57, quia uidit illum, qui est "primus et nouissimusr D".

10. Questio58. Queritur autem, quare legit ecclesia59 prophetas post librum machabeorum, cum preponantur in biblia.

11. Solutio60. Ad quod dicimus, quod biblia preponit61 omnes libros exemplares eo, quod magis62 monent63 exempla64 quam doctrina, preter librum machabeorum, quem ultimo ponit65 propter perfectam iusticiam et propter tempus, quia ultimo tempore fuerunt. Ecclesia uero legit ultimo librum ezechielis, quia in eo agitur de templo celestis, in quo est consummatio et finis omnium. Duodecim uero prophetas legit propter fundamentum fidei, quod semper necessarium est, quantumcumque sit perfectus homo66 E.

Lesarten
1 Vicesima dominica: om P2, T
2 legere: prophetas add P2, T
3 et duodecim prophetas: xii prophetas et danielem P2, T
4 et: om T
5 legitur: autem add P2, T
6 domini: om P2
7 legere: P2, T, Dur; om P1
8 ezechiele: ante ** ill T
9 celorum: om P2
10 nuptias: filio suo add P2, T
11 hora ... suos: seruos suos hora cene P2, T
12 dicens: om P2, T
13 contempserunt: secundum ante add T
14 contumeliis: contumelii P2
15 affectis: afflictos P2, T
16 occiderunt: interfecerunt P2, T
17 dicens ite: P2, T, Dur; suos P1
18 et uocate: P2, T, Dur; uocare P1
19 non ... nuptialem: uestem nuptialem non habens P2
20 eum: illum P2
21 in: P2, T, Dur; om P1
22 exteriores: et cetera add P2, T
23 multi: autem add P2, T
24 Hoc autem in: huic autem P2
25 eos: ante q exp T
26 uenire: uenires T
27 amouit: P2, T, Dur; amoue P1
28 et gaudet: cumgaudet P2; congaudet T
29 que: P2, Dur; om P1, T
30 ut: uersus T
31 nupcias: has add P2, T
32 inebriari: corr T
33 cibum: ante s exp P2
34 escam: illorum add P2
35 id est: om P2, T
36 eternarum nuptiarum: nuptiarum eternarum P2, (e nupriarum illorum corr; eternarum in margine) T
37 sequitur: sequruitur P1
38 te: ss P1
39 potero: peto Dur
40 nuptiis: P2, T, Dur; om P1
41 In ... interesse: P2, T; om P1
42 illis: om P2
43 nuptiis illis: illis nuptiis T
44 tui: om T
45 tui syon: e syon tui corr P2
46 o: tu add P2
47 tui: et cetera add P2, T
48 dicat: diceret P2
49 dicat: da add P2
50 promittit: promisit P2, T
51 matutino: matutinali P2, T, Dur
52 tronus: ante angelus exp T
53 tronus dei: e dei tronus corr T
54 militante: militatante P1
55 triumphante et in militante: e militante et in triumphante corr T
56 De: om P2, T
57 est: om P2, T
58 Questio: om P2, T
59 legit ecclesia: legit ecclesia T
60 Solutio: om P2, T
61 preponit: corr P1
62 magis: om T
63 monent: T, P2; moueant P1; mouent Dur
64 exempla: corr T
65 ponit: et add P2, T
66 sit perfectus homo: sit homo perfectus P2; perfectus homo sit T

Quellen
a ezechiel ... eterne: cf Ez 40,5-44,4
b simile ... uenire: Matth 22,2-5
c Quosdam ... occiderunt: Matth 22,6
d Et misit ... exteriores: Matth 22,9-13
e multi ... electi: Matth 22,14
f omnia ... fecisti: AMS 195 (Hesbert, p 194sq: R B K S); Dan 3,31
g uidete ... ambuletis: Eph 5,15
h et nolite ... luxuria: Eph 5,18
i sed ... sancto: Eph 5,18
j oculi ... escam: AMS 196a (Hesbert, p 194: M); Ps 144,15
k in tempore oportuno: AMS 196a (Hesbert, p 194: M); Ps 144,15
l de profundis: AMS 199a (Hesbert, p 199: C K)
m clamaui ad te domine: AMS 199a (Hesbert, p 199: C K)
n super flumina babilonis: AMS 195 (Hesbert, p 194sq: R B K S); Ps 136,1
o illic ... syon: AMS 195 (Hesbert, p 194sq: R B K S); Ps 136,1
p memor ... tui: AMS 195 (Hesbert, p 194sq: R B K S); Ps 118,49
q uidi ... excelsum: CAO 7875 (Hesbert 4, p 460); Is 6,1
r primus et nouissimus: Apoc 1,17
s librum ... celesti: cf Ez 40,5-44,4

Rezeption
A Vicesima ... domini: Durandus, Rationale VI,cxxxvii,1,3-7 (CCCM 140A, p 573)
B Incipit ... nouembris: Durandus, Rationale VI,cxxxvii,1,19 (CCCM 140A, p 573)
C Quia ... esse: Durandus, Rationale VI,cxxxvii,1sq,25-61 (CCCM 140A, p 573sq)
D In matutino ... nouissimus: Durandus, Rationale VI,cxxxvii,1,20-24 (CCCM 140A, p 573)
E Queritur ... homo: Durandus, Rationale VI,cxxxvii,1,8-17 (CCCM 140A, p 573)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 116, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c116

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 71v, 72r, 72v
Br 293v
C 91v, 92r
D 68v, 69r, 69v
G 142r, 142v
M 57r, 57v
O 148r
P1 71v
P2 125v, 126r
S 90r, 90v
T 219r, 219v
Tr 105v, 106r