Tract. II, Cap. 10

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

II,10. Pater noster1

1. Sed2 ne auctoritate sua tamquam presumens uideatur petere, dicit se diuina institutione formatum audere3 dicere "pater noster". Ecce peticio, cui premittitur hoc quasi prologus: "pater noster qui es in celis". Cum dicit "pater noster4", notat bonitatem ipsius5 et etiam ecclesie deuotionem, que patrem uocat, quod est nomen pium. Ita dilatationem6 caritatis ostendit, cum dicit "noster", puritatem7 uero8 dei, cum dicit "qui es in celis", id est in sanctis, quorum conuersatio remota est a fece mundi.

2. Et nota, quod septem petitiones sunt9 et10 septem dona spiritus sancti, cui adaptantur11 beatitudines septem et expelluntur septem uicia opposita septem uirtutibus petitis.

3. Primum est "sanctificetur nomen tuum". Sic petitur donum sapientie, ut saporata dulcedine dei12 dii efficiamur participatione. Et sic pacificetur in nobis13 homo exterior ut14 nichil aliud querens15, et sic obtinebit beatitudinem, que est pax, unde "beati pacificia", et excluditur16 uicium oppositum sapientie, quod est luxuria17, quia gustatob spiritu desipit omnis caro.

4. Sequitur "adueniat regnum tuum". Non enim sufficit sapere, nisi intelligas. Et petit sacerdos, ut regnet christus in se et18 19 expellatur diabolus et tenebra20 peccati, ut deum intelligere ualeat, quod non fit, nisi fugata tenebra peccati21 a22 mente. Vnde "beati mundo cordec". Et sic sequitur beatitudo, que est mundicia, et fugatur uicium23 oppositum intellectui, scilicet gula. Per intellectum enim desinit homo carnaliter uiuere. Vnde ieronimus24: "ama25 sacras scripturas et non amabis26 deliciasd".

5. Sequitur "fiat uoluntas tua". Non enim sufficit intelligere, quid faciendum, nisi operemur. Operandum est27 autem cum consilio. Vnde salomon: "omnia opera tua fac cum consilio et non penitebise". Et quia circa opera attenditur misericordia, bene conuenit dono consilii beatitudo, que est misericordia. Vnde "beati misericordesf". Expellitur etiam uicium auaricie.

6. Et quia multum ualet dulcedo28 bonorum, petit "panem nostrum29 cotidianum", ut ipso sacietur et roboretur anima. Et ecce donum fortitudinis, hoc debet esurire et appetere quilibet. Hec enim30 est illa beatitudo: "beati qui esuriunt et sitiunt iusticiamg". Et expellitur31 accidia, id est tristicia seculi, et fit purificatio32 a peccatis.

7. Sequitur "dimitte nobis debita nostra". Orat enim33 peccatum dimitti34 sibi35 dolendo | de peccatis, quod fit per donum scientie. Et sic sequitur illa beatitudo36, de qua dicitur37: "beati, qui lugenth", et expellitur ira, que est contraria scientie, que impedit animam38, ne possit cernere uerumi.

8. Item ad conseruationem doni, que39 est scientia, petit: "et ne nos inducas in temptationem". Sic petens donum pietatis, ut scilicet in temptationibus40 non deficiat41, pie42 sustinens iniurias illatas, quod est mitium. Vnde: "beati mites43", et fugatur inuidia44, que opponitur pietati.

9. Et quia timore separamur a prohibitis et ab amore seculi retardamur, petit se45 liberari a malo, quod facit donum timoris humiliando se, quia "beati pauperes spirituj". Et fugatur superbia, que opponitur timorik.

10. Quare fiunt quinque cruces. Et47 notandum, quod in supradicto loco, ubi fiunt quinque cruces, dicendum est, quod tres fiunt in nomine trinitatis, due fiunt ad effusionem sanguinis et aque, que fluxerunt de latere dominil.

Lesarten
1 Pater noster: om P2, T
2 petamus ...Sed: penimisset T
3 audere: ade T
4 qui ... noster: P2, T; om P1
5 ipsius: eius P2, T
6 dilatationem: dilationem P2, T
7 puritatem: e pietatem corr P1
8 uero: ostendit add T
9 petitiones sunt: sunt petitiones T
10 et: id est P2, T
11 adaptantur: ad aptantur P1
12 dei: om P2, T
13 pacificetur in nobis: in nobis pacificetur P2, T
14 ut: om P2, T
15 querens: om P2, T
16 excluditur: excludetur P2
17 et excluditur ... luxuria: om T
18 et: ante ut expunxit P1
19 et: ut P2, T; ss (infra ut exp) P1
20 tenebra: P2, T; tenebre P1
21 tenebra peccati: peccati tenebra T
22 a: om T
23 uicium: uaccationum T
24 ieronimus: om P2, T
25 ama: amat P2
26 amabis: amabit P2
27 est: om T
28 dulcedo: dulcedinem P2, T
29 nostrum: enim T
30 enim: emitti P2, T
31 expellitur: expelletur T
32 fit purificatio: etiam purificetur P2, T
33 debita ... enim: P2, T; orat P1
34 peccatum dimitti: dimitti peccatum T
35 sibi: om P2, T
36 illa beatitudo: beatitdo illa T
37 dicitur: sequitur P2, T
38 animam: animum P2
39 que: P2, T; quam P1
40 temptationibus: e temp-tationem corr P1
41 deficiat: desit ut T
42 in ... pie: om P2
43 mites: mittes T
44 inuidia: ante uicium P1
45 se: om P2
46 quare ... cruces: om P2, T
47 Et: item P2, T

Quellen
a beati pacifici: Matth 5,9
b gustato ... caro: Petrus Cantor, Summa quae dicitur Verbum abbreuiatum 2,30 (CCCM 196, p 719,120); cf Bernardus Claraevallensis, Epistola 111 (ed Leclercq et Rochais VII, p 285); cf Gregorius Magnus, Homilia in Hiezechielem prophetam II,2,12 (CCSL 142, p 232sq,486sq = PL 76,955)
c beati mundo corde: Matth 5,8
d ama ... delicias: Hieronymus, Ad Rusticum monachum, Epistola 125,11 (CSEL 56, p 130)
e omnia ... penitebis: Eccli 32,24
f beati misericordes: Matth 5,7
g beati ... iusticiam: Matth 5,6
h beati qui lugent: Matth 5,5
i ira ... uerum: cf Disticha Catonis, lib 2, dist 4 (ed Boas, p 101)
j beati pauperes spiritu: Matth 5,3
k Et ... timori: cf Innocentius III, De missarum mysteriis V,18 (PL 217,898C-899A) = V,11 (ed Wright, p 237-239)
l due ... domini: Rupertus Tuitiensis, De diuinis officiis II,15 (CCCM 7, 48,498-601); Innocentius III, De missarum mysteriis V,10 (PL 217,895A-B) = V,8 (ed Wright, p 229sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. II, cap. 10, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t2c10

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 12v, 13r
Br 274r
C 70r
D 11v, 12r, 12v
G 112v, 113r
M 13r, 13v
O 139v
P1 45v, 46r
P2 89r
S 44v, 45r
T 185r
Tr 69v, 70r
U 96r