Tract. III, Cap. 74

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,74. Tercia feria post pascha1

1. Sequitur2 tercia feria, in qua ostenditur, per quid habeatur celestis patria3 4. Ostensa5 enim in secunda feria terra fluente lacte et melle, in quam introduxit nos dominus in spe nunc6 et postea in re, ostendit, quid7 habeatur, scilicet8 per diuinam scienciam siue cognitionem domini9. Tota hec feria est de cognitione dei siue sapientia. Vnde introitus est: "aqua sapientiea" de10 septimo11 tono, quia septimum | donum est spiritus sancti12 ista sapiencia.

2. In epistola ostenditur passio christi et resurrectio, per quem13 hec sapiencia habetur. Qui enim ueram fidem habet de his, habet saporem dei. Hec autem cognitio est: "dies, quam fecit dominusb".

3. De graduali patetA.

4. Alleluia: "surrexit dominus et apparuit mulieribusc B".

5. Quomodo probauit dominus resurrectionem14. In euangelio15 ostendit dominus et probat resurrectionem suam discipulis suis per quatuor: per consuetum modum loquendi, cum dixit: "pax uobisd". Loquebatur enim sepe de pace et amator pacis erat. Vnde17: "in me pacem habebitis, in mundo pressuras18 e", et: "pacem relinquo uobis, pacem meam do uobisf". Et per hoc, quod ostendit se palpabilem et quod cum eis comedit et quod eis sensum aperuit scripturarum.

6. Et quia hanc sapienciam dedit dominus22 per se et per apostolos, dicitur in offertorio: "intonuit de celo23 g", id est de apostolis, ut homines credant24: "hec autem25 scripta26 sunt, ut credatis et credentes uitam eternam habeatish".

7. Post in communione27 inuitamur28 ad hanc sapienciam29: "si consurrexistis cum christo, que sursum sunt30, querite31, sapitei", ecce, de sapiencia.

8. Et quia de sapiencia habetur in hac feria32, ideo fit statio ad beatum paulum, qui33 fuit sapientior omnibus apostolisC.

9. In matutinali officio primum responsorium est34: "uirtute magna35 j".

Lesarten
1 Tercia feria post pascha: om P2, T
2 Sequitur: de add P2, T
3 patria: om P2
4 celestis patria: hereditas celestis patrie Dur
5 Ostensa: ostenso P2, T
6 nunc: iam P2, T
7 quid: per quid T
8 scilicet: om P2, T
9 domini: amen P2
10 de: et P2, T
11 septimo: ante cetera expunxit T
12 sancti: est add P2
13 quem: quam T, Dur
14 Quomodo ... resurrectionem: om P2, T
15 euangelio: uero add P2
16 primo: om P2, T
17 Vnde: om P2
18 me ... pressuras: pressuras in mundo in me pacem (e in mundo pressuras in me pacem corr) T
19 secundo: om P2, T
20 tercio: om P2, T
21 quarto: om P2, T
22 dominus: et add P2, T
23 celo: dominus P2
24 credant: crederent P2, T
25 autem: enim P2, T
26 scripta: (e scriptura corr) P2, T, Dur; dicta P1
27 Post in communione: in postcommunione P2, T, Dur
28 inuitamur: ex inuitatur corr T
29 hanc sapienciam: sapientiam hanc T
30 sunt: ss T
31 querite: om T
32 feria: et add P2
33 qui: quia P2
34 est: om T
35 magna: reddebant apostoli et cetera add P2, T

Quellen
a aqua sapientie: AMS 82 (Hesbert, p 102sq: B C K S)
b dies ... dominus: Ps 117,24
c surrexit ... mulieribus: PM 11, p 112; Chartres, Bibl mun, Cod 47 (Antiphonale saeculi X; cf Durandus, Apparatus fontium)
d pax uobis: Luc 24,36
e in me ... pressuras: cf Ioh 16,33
f pacem ... do uobis: Ioh 15,27
g intonuit de celo: AMS 82 (Hesbert, p 102sq: B C K S)
h hec ... habeatis: Ioh 20,31
i si ... sapite: AMS 82 (Hesbert, p 102sq: B C K S); Col 3,1
j uirtute magna: CAO 7907 (Hesbert 4, p 468)

Rezeption
A ostenditur ... patet: Durandus, Rationale VI,xci,1,3-14 (CCCM 140A, p 482)
B Alleluia ... mulieribus: Durandus, Rationale VI,xci,2,25 (CCCM 140A, p 482)
C In ... apostolis: Durandus, Rationale VI,xci,2-3,29-46 (CCCM 140A, p 482sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 74, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c74

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 53v, 54r
Br 288r
C 85v
D 53r, 53v
G 134r
M 44v, 45r
O 145v
P1 64r
P2 116r
S 78r, 78v
T 209v
Tr 95v, 96r