Tract. III, Cap. 54

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,54. Quinta feria 1

1. Quinta feria ostendit, quod non est sanctificatio nisi a deo, unde introitus talis est: "letetur cor querentium dominum 2 : querite faciem eius semper a ", et est 3 secundo tono, quia queritur, ut habeatur, et postea 4 , ut amplius habeatur 5 . Quanto enim magis habetur, tanto magis queritur.

2. Epistola uero est de resuscitatione filii mulieris sunamitis, quem resuscitauit heliseus. Misit 6 primus 7 baculum 8 per giezi, famulum suum, nec potuit suscitari. Postea iuit ad eum eliseus 9 et incuruauit 10 se super pue|rum et pueri quantitati 11 se conformauit. Puer uero septem oscitationes emisit, et sic resuscitatus est 12 filius mulieris 13 sunamitis, que captiua interpretatur. Et est totum genus humanum, quod dicitur puer propter paruitatem sensus 14 . Baculus est lex, que fecit 15 dicens: "oculum pro oculo b " et cetera, que neminem ducit ad perfectum. Heliseus 16 , id est 17 christus, inclinauit se super hunc puerum et 18 exinaniens 19 se factus est 20 frater eius 21 et resuscitatus est.

3. Sed oportet, ut 22 septem 23 oscitationes emittat: prima 24 oscitatio 25 fidei est, quia sine fide non est introitus. Primo ueritati debet credere et "omnia possibilia sunt credenti c ", unde illud 26 : "domine, si uis, potes me mundare d ". Et 27 dixit: "uolo mundare e ".

4. Secunda timor, tercia dolor de peccatis, quia misericordia non fit sine iusticia. Alie tres sequentes propositum confitendi 28 , propositum satisfaciendi 29 , propositum 30 de cetero 31 non peccandi, quod scilicet non offendat de cetero creatorem suum 32   33 . Et omnia ista debent fieri in spe uenie 34 et glorie. Vnde spes est septima oscitatio.

5. Responsorium: "respice, domine, in testamento tuo 35   f ". Postea: "exurge g ", id est fac nos exurgere, de 36 quinto tono propter quinque sensuum reparationem.

6. Euangelium uero est de resuscitatione filii uidue, cui 37 dixit 38 dominus: "adolescens, tibi dico 39 : surge h ".

7. In quibusdam tamen ecclesiis dicitur illud euangelium: "sicut pater suscitat mortuos 40 , sic et filius, quos uult, uiuificat i ".

8. Et sequitur offertorium septimi toni propter septem oscitationes in gratiarum actiones.

9. Et postcommunio 41 , que 42 est de eterna beatitudine: "domine memorabor iusticie tue j " et cetera 43 , cui competit dare eternam beatitudinem. De 44 octauo tono propter beatitudinem, que erit in octaua resurrectionis 45   A .

Lesarten
1 Quinta feria: om P2, T
2 dominum: querite et cetera add P2, T
3 est: om P2, T
4 postea: P2, T, Dur ; habetur P1
5 habeatur: P2, T, Dur ; queritur P1
6 Misit: enim add P2
7 primus: io P2
8 baculum: suum add P2, T
9 eliseus: om P2
10 incuruauit: ex incurauauit corr P2
11 quantitati: qualitati Dur
12 resuscitatus est: est resuscitatus P2, T
13 filius mulieris: mulieris filius P2, T
14 puer ... sensus: e propter paruitatem sensuus puer corr T
15 fecit: P2, T ; ferit P1
16 Heliseus: uero add P2, T
17 id est: ss P1
18 et: om P2, T
19 exinaniens: P2, T, Dur ; inaniens P1
20 est: om P2, T
21 frater eius: eius frater P2, T
22 ut: quod P2, T
23 septem: uir T
24 prima: ita T
25 oscitatio: oscius P2, T
26 unde illud: om P2, T
27 Et: P2, T, Dur ; om P1
28 confitendi: confitendii P2
29 propositum satisfaciendi: P2, ante proprietatibus expunxit T, Dur ; om P1
30 propositum: post proprietatibus expunxit T
31 cetero: P2, T, Dur ; decreto P1
32 de ... suum: creatorem suum de cetero T
33 suum: ita add P2
34 uenie: uite Dur
35 in testamento tuo: in testamentum tuum P2 ; inter tuum T
36 de: om P2, T
37 cui: cum T
38 dixit: dicit P2, T
39 dico: dominus T
40 mortuos: et cetera add P2 ; et uiuificat add T
41 postcommunio: postcommuninio T
42 que: uero P2, T, Dur
43 et cetera: om P2, T
44 De: om P2, T
45 resurrectionis: resurrectione P2, T

Quellen
a letetur ... semper: AMS 64 (Hesbert, 78sq: B C K S)
b oculum pro oculo: Ex 21,24
c omnia ... credenti: Marc 9,22
d domine ... mundare: Matth 8,2
e uolo mundare: Matth 8,3
f respice ... tuo: AMS 64 (Hesbert, p 78sq: M B C K S: '... in testamentum tuum ')
g exurge: AMS 64 (Hesbert, p 78sq: M B C K S)
h adolescens ... surge: Luc 7,14
i sicut ... uiuificat: Ioh 5,21
j domine ... tue: AMS 64 (Hesbert, p 78sq: B C K S)

Rezeption
A Quinta ... resurrectionis: Durandus, Rationale VI,lvii,1sq,4-39 (CCCM 140A, p 306sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 54, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c54

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 42r
Br 284r
C 81r
D 41r, 41v
G 127v, 128r
M 31r, 31v
O 144r
P1 58v
P2 108r, 108v
S 68r
T 202v
Tr 87v, 88r