Tract. I, Cap. 1

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

〈LIBER PRIMVS〉

〈PARS PRIMA〉

De officiis in generali *

〈Tractatus I〉

〈De officio horarum〉

I,1. De officio nocturnali 1

1. Dicturi ergo de officiis ecclesiasticis in generali, inchoabimus ab officio nocturnali sic: ecclesia sciens quod christus est alpha et omega a , id est principium et finis, apocalipsis i, propter hoc a domino incipit petens cum fiducia, ut dominus aperiat ei os ad laudandum deum digne 2 , dicens: "domine, labia mea aperies A ", et finit in ipso, cum dicit omnibus completis: "deo gratias B   C ". Chorus uero ad notandum armoniam non mutata persona respondet dicens: "et os meum annuntiabit laudem tuam". Est enim uera armonia, ut sit "credentium 3 cor unum et anima una b ", actuum iiii, et in tali unitate laudetur deus. Sed 4 quia contemptus pharao surgit in scandala, ne subcumbat, orat ecclesia 5 statim dicens 6 : " deus, in adiutorium meum intende". Et respondet chorus: "domine, ad adiuuandum me festina".

2. De 7 〈 gloria patri〉. Istis autem duobus habitis 8 , scilicet habita gratia, per quam aperitur os, et repulso diabolo per auxi|lium dei, nichil aliud restat nisi laudare, unde statim laudat dicens: "gloria patri et filio et spiritui sancto 9 " et cetera D . Et 10 hic uersus simplex laus est et post unumquemque psalmum dicitur. Psalmus enim, qui dicitur a psallin, quod est tangere c , bonam operationem significat, qua finita danda est gloria deo, quia pro omni bono 11 opere laudandus est deus "et nunc et semper". Est enim laus de omni opere bono 12 , "sicut erat in principio", quando creauit celum et terram. Sicut enim eius solius est laus de creatione celi et terre, sic eius est 13 solius de omni opere bono 14 "et nunc et semper" et cetera E .

3. Quia uero non sufficit laudare deum, nisi inuitemus alios ad laudandum, ut qui audit, dicat: "ueni d ", apocalipsi, et cortina cortinam trahat e , exodi xx, sequitur inuitatorium et etiam psalmus inuitatorius, scilicet "uenite, exultemus domino f ", et redditur multiplex causa, quare debemus exultare et iubilare deo, cum dicitur: "quoniam deus magnus 15   g " et cetera. Vltima uero causa assignatur, ne simus ingrati, sicut iudei fuerunt, qui propter suam ingratitudinem et maliciam terram promissionis non intrauerunt. Vnde dicitur: "si introibunt in requiem meam h ", quasi dicat non F .

4. Quia 16 iterum non sufficit laudare ore 17 , nisi et corde laudemus, sequitur hymnus. Est autem hymnus 18 laus dei G cum cantico. Canticum uero est exultatio mentis habita de eternis in uocem prorumpens i . Et quia psalmi sunt hymni, unde et 19 psalterium dicitur liber hymnorum, in quibusdam ecclesiis non cantantur 20 hymni. Sed melius est, ut dicantur, quoniam non omnis hymnus est psalmus, ut quando nichil operando laudamus deum cum exultatione mentis, propter quam laudem exprimendam cantatur hymnus j   H .

5. Quia iterum non sufficit laus cordis et oris, nisi sequatur opus, propter hoc sequuntur psalmi, per quos significantur bona opera I . Vnde dauid: "in psalterio decacordo psallam tibi k ". In instrumento enim sic dicto solebat dauid psallere ad significandum, quod in psalterio spirituali, id est spiritu uiuificato per fidem, debemus psallere deo implendo decem legis precepta 21   l .

6. Sed ante psalmum inchoatur antiphona, quia a caritate est et incipit omne opus meritorium K . Sed imperfecte dicitur. Post psalmum tamen perfecte dicitur, quia caritas in uia imperfecte habetur, sed in patria perficietur per bona opera et post bona opera, que modo fiunt ex caritate, sicut dicit ysaias, quod "ignis est modo 22 in syon et caminus erit in ierusalem m   L ". Item ab uno inchoatur antiphona et a pluribus finitur, ut notetur quod caritas incipit ab uno, id est a christo, et in membris eius ab ipso consummatur, sicut ipse dicit in euangelio iohannis 23 : "mandatum nouum do uobis" et cetera n   M . Significat autem antiphona mentis iocunditatem, unde "psallite sapienter o ". Tunc enim iocunditas sapida est, cum de deo est. Tunc sunt manus sub pennis p , ezechielis i, et 24 prouerbiis: "beatus uir qui inuenit sapientiam et qui affluit prudentia q ". Quia qui habet iocunditatem mentis in eternis, de facili affluit prudentia, id est 25 bonis operibus, quibus sibi prouidet in futuro N . Hec iocunditas augmentatur per bonam operationem, et ideo antiphona ante psalmum imperfecte dicitur, post 26 psalmum perfecte. Vnde dicitur 27 antiphona quasi ante psalmum sonans.

7. Quid est iubilus 28 . Post antiphona | sequitur 29 neuma 30 siue iubilus. Est autem iubilus exultatio mentis habita de eternis s   O , que nec omnino taceri potest 31 nec plene exprimi. Et expressio 32 huius exultationis dicitur iubilus siue neuma 33 et fit per 34 unam litteram in fine antiphone ad exprimendum, quod laus dei ineffabilis est et 35 incomprehensibilis P . Quedam tamen ecclesie non dicunt, sed melius est, ut dicatur, quia scriptum est 36 : "beatus populus, qui scit iubilationem u   Q ".

8. Post hymnum 37 ergo sequitur psalmodia, ut dictum est, per quam significantur bona opera, que diuiditur in tres nocturnos. Sed prenotandum est, quod nocturnale officium cantatur ab ecclesia propter tres causas. Prima est, quia de nocte interfecta sunt primogenita egipti, sed primogenita israel saluata sunt v . Vt ergo 38 dominus primogenita nostra nobis seruet 39 , id est hereditatem regni celestis, quam adquisiuit nobis primogenitus dei filius, ideo cantamus ei officium nocturnale, ne simus sicut esau, qui pro edulio lenticule rufe perdidit primogenita sua w   R ; cui assimilantur mali, qui ius primogeniture sue, id est hereditatem celestem, amittunt pro uana delectatione mundi. Secunda ratio est, quia filius dei natus fuit de nocte; unde sapientie xuiii: "dum medium silentium tenerent omnia et nox in suo cursu medium iter perageret 40 omnipotens sermo tuus, domine", id est filius tuus, "a regalibus sedibus uenit x ". Et ideo, ut grati simus natiuitati ipsius, laudamus eum de nocte S . Tercia ratio est, ut noctes delictorum nostrorum illuminentur T .

9. Quare dicuntur nouem psalmi 41 . Diuiduntur igitur 42 nocturni, id est psalmi nocturnales, in tres nocturnos, ut dictum est, ut notetur triplex ordo fidelium, scilicet ante legem, sub lege, et sub gratia y . "Omnes enim adstabimus ante tribunal iudicis z " et "nos qui uiuimus, qui residui sumus, non preueniemus eos, qui dormierunt aa ", i ad tessalonicos iiii, ut notetur quod per laudem dei fideles cuiusque temporis ad eternam peruenient laudem.

10. In diebus autem dominicis, in quibus non est aliquod 43 festum, in primo nocturno dicuntur duodecim psalmi et tres antiphone. Vna ergo antiphona respondet quatuor psalmis V , ut notetur quod 44 quilibet habens fidem trinitatis quatuor uirtutibus quadratus est 45 , quia ciuitas est in quadro posita ab , sicut habetur apocalipsis penultimo W . Item per duodenarium numerum patriarcharum tempus et prophetarum significatur 46 , per ternarium tempus noue legis uel apostolorum, qui fidem trinitatis predicauerunt.

11. De lectionibus 47   48 . Post psalmodiam sequntur lectiones. Est autem lectio doctrina, quia docendus est omnis homo, ut omnia opera sua ad deum 49 retorqueat X . Solet autem antiquitus tercia lectio esse de trinitate, quia trinitatem uolebant docere. Sed modo omnibus 50 innotuit, et ideo non fit ita ac .

12. Item in festis sanctorum canit ecclesia nouem psalmos et nouem lectiones ad notandum, quod per merita sanctorum perueniemus ad societatem nouem ordinum angelorum ad .

13. Quod dicuntur duodecim psalmi in festis 51 diebus 52 . Item, quando non est aliquod festum 53 , dicit ecclesia 54 duodecim psalmos, binos et binos, ut notetur caritas, que ad minus inter duos reperitur. Sex antiphone, que dicuntur inter 55 illos duodecim psalmos, significant perfectionem operum, quia senarius numerus perfectus | est 56 .

14. Post antiphonam 57 dicitur uersiculus alta uoce, ut 58 excitentur pigri. Multi enim sunt pigri ad intelligendum diuina et ad laudandum deum. Cum enim deberent 59 intendere eis, que dicuntur, cogitant de uanis, de quibus conqueritur dominus 60 per osee ix: "effraym quasi auis aduolauit ae ". Effraym, id est ille, qui debet fructificare de eternis, ubi deberet ponere nidum suum, aduolat ad uana quasi auis in aera. Et per uersiculum 61 alte inchoatum exhortantur 62 ad hoc, ut reuertantur ad cor et ut dominice orationi intendant, que sequitur uersiculum. Inde etiam dicitur uersiculus a "uerto, uertis 63 " monens, ut homines se uertant 64 a uanis ad spiritualia.

15. 〈De oratione dominica〉. Antequam autem dicantur lectiones, per quas habemus doctrinam, dicitur "pater noster" ad significandum, quod qui indiget sapientia et intellectu doctrine, postulet eam a domino, qui dat omnibus affluenter 65 et non impro perat, sicut dicit beatus iacobus. Et in silentio dicitur ad notandum, quod oratio potius habet efficaciam in deuotione cordis quam in clamore oris.

16. 〈De benedictione〉. Finita oratione dominica, id est "pater noster", petit lector benedictionem a presbitero. Nominat 66 eum domnum 67 , quia solus deus 68 dominus. Vnde ipse 69 presbiter non a se dat benedictionem, sed a deo petit dari dicens 70 : "benedictionem perpetuam tribuat nobis pater eternus". In fine autem lectionis dicit lector: "tu autem, domine, miserere nostri 71 " et non "domne", quia ad deum dirigit sermonem, qui est uerus 72 dominus.

17. Item psalmos dicimus stantes, ut notetur, quod stantes in bonis operibus 73 uincimus. Dum enim populus israel pugnaret cum amalech, quamdiu manus moyses 74 eleuabat 75 , uincebat 76 . Sed quando dimittebat 77 , uincebatur 78   af . Eleuatio igitur nostra 79 eleuationem mentis significat. Lectiones uero sedendo audimus, quia doctrinam sedendo et quiescendo recipimus. Vnde ecclesiasticus: "sapientiam scribe in tempore uacuitatis ag   Y ".

18. 〈De responsorio〉. Post lectiones sequitur responsorium, in quo notatur, quod respondere debemus doctrine per bona opera, ne cum seruo pigro, qui abscondit pecuniam domini sui, mittamur 80 in tenebras exteriores Z , et ad pigritiam remouendam, que sepe se 81 ingerit.

19. 〈De uersiculo〉. Sequitur uersiculus statim post responsorium, qui 82 dicitur a "uerto, uertis 83 ", ut excitet pigros, ut uertant se ad deum. Et recantatur responsorium imperfecte 84 , ut notetur, quod si non in monte saluare 85 nos possumus, saltem in segor saluemur, id est in statu inperfectionis, si non possumus habere statum 86 perfectionis ah   AA .

20. Quare monachi dicunt duodecim lectiones et duodecim psalmos 87   88 . Monachi 89 dicunt duodecim lectiones et duodecim psalmos 90 , ut per bona opera et per bonam doctrinam deueniant 91 ad societatem duodecim apostolorum et duodecim prophetarum. Vnde apocalipsis: "uidi uiginti quatuor 92 seniores stantes ante tronum" et cetera. Hii significant duodecim apostolos et duodecim prophetas. Vel potest dici, quod hoc faciunt monachi, ut plenariam exibeant seruitutem. Vnde apostolus: "sine intermissione orate". In nocte uero sunt duodecim hore, quibus duodecim lectiones possumus 93 coaptare.

21. Post omnes lectiones et responsoria dicitur uersiculus a sacerdote uoce demissa, ut notetur, quod non ualet clamor oris, nisi adsit clamor cordis. Licet enim moyses ad deum non 94 clamaret ore, dixit tamen ei dominus: | "quid clamas ad me ai ", exodi 95 xiiii. Plus enim attendit clamorem cordis quam oris AB   aj .

22. Te deum laudamus 96 . Post lectiones et responsoria dicimus "te deum laudamus" et hoc alta uoce, ut notetur, quod si bonis operibus doctrine sancte bene responderimus, ad celestem laudem cum angelis perueniemus AC .

Lesarten
* De ... generali: om P2, T
1 De ... nocturnali: T ; om P1, P2
2 ad ... digne: ad digne laudandum P2, T
3 credentium: cordentium P2
4 Sed: et P2, T
5 orat ecclesia: ecclesia orat P2, T
6 dicens: et add T
7 De: om P2, T
8 duobus habitis: habitis duobus T
9 et spiritui sancto: om P2, T
10 Et: rote Tintenklekse P1
11 bono: opere bono P2, T
12 opere bono: bono opere P2, T
13 eius est: est eius P2, T
14 opere bono: bono opere P2, T
15 magnus: dominus add P2, T
16 Quia: et ante add P2
17 ore: P2, T ; om P1
18 Est autem hymnus: om P2 ; hymnus est autem T
19 et: etiam P2, T
20 cantantur: cantanturur P1
21 precepta: mandata P2, T
22 ignis est modo: ignis modo est P2, T
23 iohannis: tercio decimo add T
24 et: id est P2
25 id est: P2, T ; om P1
26 post: uero add P2
27 dicitur: om P2
28 Quid est iubilus: om P2, T
29 antiphona ... sequitur: autem P2
30 neuma: P2, T ; pneuma P1
31 taceri potest: potest taceri P2
32 expressio: etiam add P2
33 neuma: P2, T ; pneuma P1
34 per: super P2
35 et: est add T
36 est: om P2
37 hymnum: hi** gnum T
38 ergo: igitur P2, T
39 nobis seruet: seruet nobis T
40 perageret: ageret P2
41 Quare ... psalmi: om P2, T
42 igitur: ergo P2
43 aliquod: aliud P2, T
44 quod: om P2, T
45 est: om P2, T
46 significatur: om P2, T
47 De lectionibus: om P2, T
48 lectionibus: post quare dicuntur cancelauit P1
49 omnia ... deum: ad deum omnia opera sua T
50 omnibus: trinitas add T
51 in festis: inperfestis P1
52 Quod ... diebus: om P2, T
53 festum: in feriis add T
54 ecclesia: om P2
55 inter: ante T
56 est: om P2
57 antiphonam: autem P2 ; autem T
58 ut: et ut ( ut ss) T
59 deberent: debent P2 ; deberet T
60 dominus: om P2
61 uersiculum: siculum P2
62 exhortantur: excitantur P2, T
63 uertis: tis T
64 se uertant: uertant se P2, T
65 affluenter: .... (!) add T
66 Nominat: nominans T
67 domnum: dominum P2 ; dompnum T
68 deus: P2
69 ipse: post d exp T
70 dicens: dominus exp man rec dicens man rec in margine T
71 miserere nostri: om P2, T
72 est uerus: uerus est P2
73 stantes ... operibus: e in bonis operibus stantes corr P1
74 manus moyses: moyses manus T
75 eleuabat: e eleueabat corr T
76 uincebat: populus add T
77 dimittebat: demittebat P2
78 dimittebat uincebatur: e uincebatur dimittebat corr T
79 igitur nostra: e genera corr T
80 mittamur: e imitamur corr T
81 sepe se: se sepe P2
82 qui: ante uersiculus P1
83 uertis: tis T
84 imperfecte: om P2
85 saluare: e salutare corr P2
86 inperfectionis ... statum: T ; om P1, P2 ; imperfectionis, si non possumus statum P2
87 Quare ... psalmos: om P2
88 lectiones ... psalmos: psalmos et duodecim lectiones T
89 Monachi: ante add T
90 psalmos: ante lectiones exp T
91 deueniant: perueniant P2
92 uiginti quatuor: xiiii P2
93 possumus: possimus T
94 non: ss P1
95 exodi: ur ante add P1
96 Te deum laudamus: om P2 ; quare post T

Quellen
a alpha et omega: Apoc 1,8
b credentium ... una: Act 4,32
c qui ... tangere: cf Isidorus Hispalensis, Etymologiae III,21,7 (ed Lindsay I); cf Isidorus Hispalensis, Etymologiae VI,19,11sq (ed Lindsay I)
d ueni: Apoc 22,20
e cortina cortinam trahat: cf recte Ex 26,3-6
f uenite ... domino: Ps 94
g quoniam deus magnus: Ps 94,3
h si ... meam: Ps 94,11
i Canticum ... prorumpens: cf Isidorus Hispalensis, Etymologiae VI,9,10 (ed Lindsay I)
j in quibusdam ... hymnus: cf Praepositinus, Tractatus de officiis IV,49 (ed Corbett, p 237)
k in ... tibi: Ps 143,9
l Vnde ... precepta: cf Petrus Lombardus, Commentarii in psalmos, ad Ps 91,3 (PL191,857A-B); cf Petrus Lombardus, Commentarii in psalmos, ad Ps 143,9 (PL191,1257D-1258A)
m ignis ... ierusalem: Is 31,9
n mandatum ... cetera: Ioh 13,34
o psallite sapienter: Ps 46,8
p Tunc ... pennis: cf Ez 1,8
q beatus ... prudentia: Prou 3,13
r neuma: cf Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 38d (CCCM 41A, p 69); cf Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 59e (CCCM 41A, p 108)
s Est ... eternis: cf Isidorus Hispalensis, Etymologiae VI,9,10 (ed Lindsay I)
t neuma: cf Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 38d (CCCM 41A, p 69); cf Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 59e (CCCM 41A, p 108)
u beatus ... iubilationem: Ps 88,16
v de nocte ... sunt: cf Ex 12,29 sq
w sicut ... sua: cf Decretum Gratiani II, causa 7, quaestio 1, cap 8 (Friedberg I,569); cf Gen 25,28-34
x dum ... uenit: cf Honorius Augustodunensis, Elucidarium I,19 (PL 172,1123C); cf Antiphona ad Magnificat, Octaua natiuitatis domini, apud Ordinarium Innocentii III, OrdPC (ed Van Dijk et Walker, p 134); Sap 18,14-15
y psalmi nocturnales ... gratia: cf Honorius Augustodunensis, Gemma animae II,1 (PL 172,616D); cf Sicardus Cremonensis, Mitrale IV,2 (PL 213,154C)
z Omnes ... iudicis: Rom 14,10
aa nos ... dormierunt: 1 Thess 4,15
ab ciuitas ... posita: Apoc 21,16
ac Solet ... ita: cf Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 26b,6-13 (CCCM 41A, p 53)
ad angelorum: cf Liber quare, q 17,11-15 (CCCM 60)
ae effraym ... aduolauit: Os 9,11
af Dum ... uincebatur: cf Decretum Gratiani I, distinctio 36, cap 3 (Friedberg I,135); cf Ex 17,8-11
ag sapientiam ... uacuitatis: Eccli 38,25
ah si ... perfectionis: cf Beda Venerabilis, In Genesim IV,xix,30 (CCSL 118A, p 228,1239-1246); cf Gen 19,22
ai quid ... me: Ex 14,15
aj dicitur ... oris: cf Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 46b (CCCM 41A, p 81)

Rezeption
A est alpha ... aperies: redigit Durandus, Rationale V,iii,9,137-142 (CCCM 140A, p 56)
B finit ... gratias: redigit Durandus, Rationale V,iii,9,146-147 (CCCM 140A, p 56)
C est alpha ... gratias: cf Durandus, Rationale V,ii,7,19-22 (CCCM 140A, p 17)
D Chorus ... cetera: Durandus, Rationale V,iii,9-10,153-166 (CCCM 140A, p 56-57)
E simplex ... cetera: Durandus, Rationale V,ii,19,184-190 (CCCM 140A, p 22)
F Quia ... dicat non: Durandus, Rationale V,iii,10,166-175 (CCCM 140A, p 57)
G Quia ... dei: Durandus, Rationale V,iii,13,211-213 (CCCM 140A, p 58)
H Canticum ... cantatur hymnus: Durandus, Rationale V,ii,23,225-232 (CCCM 140A, p 24)
I Quia ... opera: Durandus, Rationale V,iii,13,218-221 (CCCM 140A, p 58)
J Vnde ... precepta: Durandus, Rationale V,ii,36,415-418 (CCCM 140A, p 28)
K ante ... meritorium: redigit Durandus, Rationale V,ii,27,289-291 (CCCM 140A, p 25)
L Sed imperfecte ... ierusalem: Durandus, Rationale V,ii,27,295-301 (CCCM 140A, p 26)
M Item ab uno ... cetera: Durandus, Rationale V,ii,28,305-308 (CCCM 140A, p 26)
N Significat ... futuro: Durandus, Rationale V,ii,31,331-337 (CCCM 140A, p 27)
O Est ... eternis: Durandus, Rationale V,ii,32,349-351 (CCCM 140A, p 27)
P que nec ... incomprehensibilis: Durandus, Rationale V,ii,32,352-356 (CCCM 140A, p 27)
Q Quedam ... iubilationem: Durandus, Rationale V,ii,32,348-349 (CCCM 140A, p 27)
R quia de nocte ... sua: Durandus, Rationale V,iii,2,18-23 (CCCM 140A, p 52)
S quia filius ... nocte: Durandus, Rationale V,iii,2,24-28 (CCCM 140A, p 52)
T ut noctes ... illuminentur: Durandus, Rationale V,iii,2,38 (CCCM 140A, p 52)
U psalmi nocturnales ... gratia: cf Durandus, Rationale V,iii,3,47-48 (CCCM 140A, p 53)
V In diebus ... psalmis: redigit Durandus, Rationale V,iii,17-18,297-300 (CCCM 140A, p 61)
W quilibet ... penultimo: Durandus, Rationale V,iii,19,320-323 (CCCM 140A, p 62)
X lectio ... retorqueat: redigit Durandus, Rationale V,ii,43,604-606 (CCCM 140A, p 35)
Y psalmos ... uacuitatis: Durandus, Rationale V,ii,36,430-339 (CCCM 140A, p 30)
Z Post lectiones ... exteriores: Durandus, Rationale V,ii,53,791-793 (CCCM 140A, p 40)
AA recantatur ... perfectionis: Durandus, Rationale V,ii,54,823-826 (CCCM 140A, p 41)
AB ut notetur ... oris: Durandus, Rationale V,v,10,209-212 (CCCM 140A, p 94)
AC alta uoce ... perueniemus: Durandus, Rationale V,iii,30,447-501 (CCCM 140A, p 68)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. I, cap. 1, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t1c1

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 1v, 2r, 2v, 3r, 3v
Br 270v, 271r
C 66r, 66v
D 1r, 1v, 2r, 2v, 3r
G 107r, 107v, 108r
M 5r, 5v, 6r, 6v
P1 41r, 41v, 42r
P2 83r, 83v, 84r, 84v
S 36r, 36v, 37r, 37v
T 178r, 178v, 179r, 179v
Tr 64r, 64v, 65r
U 92v, 93r