Tract. II, Cap. 4

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus II, Caput 4

 

 

 

De alleluia

 

 

Post responsorium sequitur alleluia, in quo est iubilus. Est enim cantus angelicus, unde in tobie x circa finem, per uicos ierusalem cantabitur alleluia. Et sequitur breuis sententia excitans ad laudem et iubilum. Iubilat autem ecclesia et docet iubilare filios suos, ne in deserto huius mundi adorent uitulum conflatilem, de quo exodus xxxii circa principium, quod faciunt, qui lasciuiam et pompam mundi diligunt, ne fas|tidiant manna, et redeant mente ad ollas carnium et pepones et allia, numeri xi circa principium et xxi circa principium, quod faciunt, qui cor habent in coquina, quamdiu audiunt missam, et reputant eam nimis longam. Cantatur autem alleluia in quibusdam ecclesiis a pueris, sicut in ecclesia parisiensis, in non festiuis diebus ad significandum, quod eorum, qui puri sunt et innocentes, est benedicere deo et laudare ipsum. Est enim alleluia idem quod laudare inuisibilem, unde: Laudate pueri dominum, psalmus cxii, et: Ex ore infantium et cetera, de psalmo uiii Domine dominus noster.

 

 

 

 

 

 

fol. 134rb

Item de graduali

Graduale autem cantatur a maioribus ad significandum, quod labor operum pertinet ad fortes. Et cantatur in maioribus sollempnitatibus in aliquo loco alto, ad quem ascenditur per gradus, unde propter hoc uocatur graduale ad significandum, quod per bona opera ascenditur de uirtute in uirtutem, ut habetur in psalmo lxxxiii Quam dilecta. Et ibidem cantatur alleluia ad significandum, quod illi, qui sunt in altitudine uite, digne possunt iubilare deo.

 

De sequentia

Post alleluia cantatur sequentia, que cantatur a toto choro, quia significat concordiam et unitatem ecclesie, que maxime placet deo, sicut dicitur in cantici iiiio circa medium: Vulnerasti cor meum in uno oculorum et cetera. Vnde in psalmo cxlix Cantate: Laudent nomen eius in choro, in tympano, id est in mortificatione carnis, 'et psalterio, id est bonis operibus. Et hoc possunt facere alique persone determinate, unde alique persone determinate cantant graduale et alique alleluia. Sed in choro cantatur ei ab omnibus, unde sequentia, que significat concordiam, cantanda est a toto choro; unde dicitur sequentia, quia sequitur post omnes precedentes laudes tanquam ferculum delicatissimum, quod maxime placet deo.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va