Tract. III, Cap. 49

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,49. De sabbato1

1. |In sabbato uero ostenditur, quod dominus saluat per iusticiam et misericordiam. Vnde2 epistola est de susanna sumpta3 de daniele, que scilicet susanna sanata4 est per iusticiam.

2. Euangelium uero est de muliere adultera, que sanata5 est per misericordiamA.

3. Videns ergo ecclesia infirmitatem filiorum suorum petit se liberari per misericordiam in introitu dicens: "uerba meaa" et cetera6, de7 quinto tono, quia sunt8 uiginti quinque9 dies a capite ieiunii10, qui faciunt quinquies quinque, uel propter quinque, que petuntur in collecta. Que est talis11: "presta, quesumus, omnipotens deus, ut qui se affligendo in carne ab alimentis abstinent, sectando iusticiam a culpa ieiunentb B", id est a delectatione quinque sensuum, sicut daniel et12 susanna et ioachim. Misericordiam enim non consequitur, qui sic non ieiunat.

4. Sequitur13 uero uersus semiplenus: "rex meus et deus meusc". Notandum14, quod aliquando dupliciter15 uersus ponitur, aliquando dimidius, frequentius unus. Duplex uersus, ut in introitu defunctorum "requiemd", uersus16: "te decete" et cetera, "exaudif" et cetera, quia oramus pro defunctis propter stolam corporis et anime, quas rogamus eisC. Sepius uero unus, quia ad unum tantum debemus nos uertere. Dimidius uero hic ponitur, quia qui misericordiam impetrant, suam imperfectionem debent in operibus confiteri. Psalmus17 opus significat.

5. Post epistolam uero sequitur responsorium, quod sic ei respondet: quem18 dominus liberat, nullus potest ei nocere. Igitur19: "si ambulem in medio umbre mortis non timebo mala20 g 21".

6. Vmbra mortis est mors temporalis, quasi etsi transeam per mortem temporalem, non est timendum, ex quo deus adiuuat. Et sequitur uersus: "uirga tua et baculus tuush" et cetera22, quia tribulationes domini23 consolantur hominem bonum24. Dicitur autem pro defunctis, quia si deus eos adiuuat, non est timenda pena, quam habent. Est autem de primo tono, quia in solo deo ponenda est spes.

7. In euangelio uero ostendit se dominus auctorem25 misericordie, cum dixit mulieri adultere: "uade et iam26 amplius noli27 peccarei". Aliter non miseretur dominus. Hoc est: "memento, ut diem sabbati sanctificesj". Iterum misericordia fuit ei, quando dixit: "qui28 sine peccato est, primus in eam lapidem mittat29 k".

8. In offertorio petit similiter per misericordiam liberari, cum dicit: "gressus meos dirigel", ad octauam resurrectionisD. Et ideo est30 de uiii31 tono, et fere omnia responsoria32 et omnes antiphone33, introitus et communio34, que de beatitudine locunturE.

Lesarten
1 De sabbato: om P2; man rec in marg T
2 Vnde: un de T
3 sumpta: et add T
4 sanata: saluata P2, T, Dur
5 sanata: saluata P2, T
6 et cetera: om P2, T
7 de: ss T
8 sunt: est P2, T
9 uiginti quinque: triginta quinque P2
10 a capite ieiunii: xl P2, T
11 est talis: talis est P2
12 et: om P2, T
13 Sequitur: *** add man rec in marg T; quare dicitur duplex uersus in introitu defunctorum rubro in margine P1
14 Notandum: autem est add P2; autem add T
15 dupliciter: duplex P2, T, Dur
16 uersus: ut T
17 Psalmus: enim add P2, T, Dur
18 quem: quoniam P2
19 Igitur: legitur T
20 umbre ... mala: T, Dur; om P1, P2; umbre noctis non timebo mala P2
21 mala: post et cetera P1
22 et cetera: om P2, T
23 domini: P2, T, Dur; om P1
24 bonum: *** add rubro man rec in margine T
25 auctorem: P2, T, Dur; actorem P1
26 iam: om P2, T
27 amplius noli: noli amplius P2
28 qui: quoniam P2
29 primus ... mittat: mittat primus in eam lapidem P2, T
30 est: om T
31 uiii: P2, T; septimo P1
32 omnia responsoria: r* l T
33 antiphone: et add P2, T
34 et communio: postcommuniones P2; om (uacat) T

Quellen
a uerba mea: AMS 59 (Hesbert, p 72sq: R B C K S)
b presta ... ieiunent: Hadrianum 252 (Deshusses I, p 152)
c rex ... meus: AMS 59 (Hesbert, p 74-76: K S)
d requiem: PM 13, p 235; Paris, BnF, lat 903 (Graduale saeculi XI, Saint-Yrieix; cf Durandus, Apparatus Fontium)
e te decet: cf Missale Romanum Tridentinum
f exaudi: cf Missale Romanum Tridentinum
g si ... mala: AMS 59 (Hesbert, p 72sq)
h uirga ... tuus: AMS 59 (Hesbert, p 72sq)
i uade ... peccare: Ioh 8,11
j memento ... sanctifices: Ex 20,8
k qui ... mittat: Ioh 8,7
l gressus meos dirige: AMS 59 (Hesbert, p 72sq: R B C K S)

Rezeption
A In ... misericordiam: Durandus, Rationale VI,lii,1,4-8 (CCCM 140A, p 286)
B Videns ... ieiunent: Durandus, Rationale VI,lii,1,16-23 (CCCM 140A, p 286)
C Sequitur ... eis: Durandus, Rationale VI,lii,2,24-30 (CCCM 140A, p 286sq)
D Sepius ... resurrectionis: Durandus, Rationale VI,lii,2sq,34-54 (CCCM 140A, p 287)
E communio ... locuntur: redigit Durandus, Rationale VI,lii,2,55 (CCCM 140A, p 287)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 49, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c49

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 38v, 39r
Br 283r
C 80r
D 38r, 38v
G 126r
M 29r
O 143v
P1 57r
P2 106r
S 65v, 66r
T 200v
Tr 85v, 86r