Tract. III, Cap. 11

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,11. Dominica infra octabas1

1. Dominica uero, que intercidit infra2 octabas natiuitatis3 domini, cantatur de natiuitate domini. Vnde introitus misse talis est: "dum medium silentiuma 4". Est enim5 triplex silentium: ignorantie6, desperationis et glorie.

2. Silentium ignorantie fuit ante legem, quia ignorabant peccata sua et ideo7 non clamabant ad dominum. Vnde ad8 romanos u9: "mors regnauit ab adam usque ad moysenb". Postquam autem lex data est, que est cognitio peccati, multo tempore seruauerunt legem. Ad ultimum uero desperauerunt10, quando scilicet "omnes declinauerunt, simul inutiles facti suntc". Tunc fuit11 silentium desperationis. Postquam autem uenit christus, ruptum est silentium et12 clamauerunt13 homines laudes dei. Sed ueniet silentium glorie, quando impletum14 erit totum nostrum desiderium.

3. In silentio desperationis uenit dominus, ut ei atribueretur salus humani15 generis, qui est uerus | medicus, et hoc est "dum medium silentium16 d".

4. Sequitur: "et nox", id est diabolus, "in suo cursu medium", id est commune, "iter perageret". Omnes enim communiter ad inferos descendebant. "Omnipotens sermo tuus, domine17 e", id est "filius tuus, domine pater", qui dicitur sermo patris, quia per eum pater notus est, "a regalibus sedibus uenitf" querere et facere reges, qui sederent18 in illis sedibus. Vnde in psalmo: "quoniam ecce reges terre19 congregati suntg". Vel ad litteram: "dum omnia tenerent medium silentium20", id est commune silentium de nocte21, quando omnia silent, "et nox in suo cursu medium iter22 peragereth" ad litteram23, quia media nocte natus est dominus.

5. Et concordat epistola, que est24: "cum uenit ergo plenitudo temporisi 25", et26 responsorium: "spetiosus forma pre filiis hominum27 j", quia immunis ab omni peccato et omnibus uirtutibus28 plenus, quia sicut habetur ad colossenses ii29: "in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliterk", id est ad modum30 trine dimensionis31, id est communi modo, sicut in omnibus est, scilicet32 essentialiter, presentialiter et potentialiter.

6. Secundum33 gratiam est in sanctis et secundum unionem in christo, et ideo "diffusa est gratia in labiis suis34 l". "Gratia", quia numquam sic locutus est homo. "Diffusa" inquam, quia in ore35 eius fuit lex clementie, ut cum dixit mulieri: "nemo36 te condempnauit, mulier, nec ego te condempnabo37. Vade et amplius noli peccarem", et cum38 dixit: "diligite inimicos uestrosn 39".

7. Euangelium semper40 ad natiuitatem pertinet quantum ad principium, licet41 ad aliud pertineat: "erant42 enim pater43", putatiuus scilicet44, "et mater mirantes super his, que dicebantur45 de eoo", a pastoribus scilicetA, ut per omnia46 testimonia credamus, scilicet pastorum, symeonis et anne, quia scit47 deus, quod tardi48 sumus ad credendum. Et49 ideo50 addidit de morte, quia51 natus est, ut moreretur. Vnde ysaias52 dixit ix53: "puer natus est nobis54" et cetera55. Subdit: "cuius imperium super humerum eius".

8. Vnde sequitur in euangelio prophecia symeonis: "puer iste56 positus est57 in ruinam" infidelium "et in resurrectionem" fidelium "et in signump", id est in significationem. Quasi dicat: si in uiridi hec fiunt, in arido quid fiet?, uel in ostensionem58, quia59 per paupertatem et humilitatem intratur60 in paradisum, uel in signum, id est in signaculum. Vnde iohannis ui61: "quem signauit paterq" et misit in mundum, ut eo signaremur, et aggei ultimo62: "ecce posui te in signaculum, quia elegi ter", et canticis: "pone me, ut signaculum63 s", id est sicut sigillum. Positus est ergo christus in signum triplicem64: in significationem, in ostensionem, in signaculumB, quia signum tripliciter accipitur.

Lesarten
1 Dominica infra octabas: om P2, T
2 infra: ante cruc expunxit T
3 natiuitatis: nati P2, T
4 silentium: et cetera add P2, T
5 enim: autem P2
6 ignorantie: et add T
7 ideo: om P2
8 ad: om T P2
9 u: xii P1
10 desperauerunt: desperauit T
11 fuit: siue P2
12 et: om T
13 clamauerunt: clamant P2, T
14 impletum: in plenum P2
15 humani: Unebenheit im Pergament P1
16 silentium: tenerent omnia add T
17 domine: om T
18 sederent: sederunt T
19 terre: om P2, T
20 tenerent medium silentium: medium silentium tenerent P2
21 nocte: scilicet add P2, T
22 medium iter: iter medium T
23 litteram: omnipotens sermo tuus domine a regalibus sedibus uenit P2, T
24 est: om T
25 temporis: et cetera add P2, T
26 et: om P2
27 pre filiis hominum: et cetera P2, T
28 uirtutibus: uiuentibus T
29 ii: iii P1
30 modum: motum T
31 dimensionis: P2; dimentionis P1, T; dimissionis T
32 est scilicet: essentialier omnes T
33 Secundum: item ante add P2, T
34 suis: tuis P2, T
35 in ore: more P2
36 nemo: T
37 condempnabo: contenpnauero T
38 cum: cetera add P2
39 uestros: et cetera add P2
40 semper: super P2, T
41 licet: autem add P2, T
42 erant: fiat T
43 enim pater: pater eius P2, T
44 scilicet: om P2
45 dicebantur: dicerentur T
46 omnia: plura P2, T
47 scit: sit T
48 tardi: tanti T
49 Et: om P2, T
50 ideo: etiam add P2
51 quia: quod P2
52 ysaias: tum add P2; add cum T
53 ix: om P2
54 nobis: et filius datus est nobis add P2, T
55 cetera: statim add P2, T
56 iste: om ( eo expunxit P2
57 est: om T
58 ostensionem: offensionem P2
59 quia: quod P2
60 intratur: itur P2; initur T
61 ui: Dur; i P1
62 ultimo: uel T
63 signaculum: super cor tuum pone me ut signaculum super brachium tuum add P2
64 triplicem: tripliciter P2, T; rubro illeuit? P1

Quellen
a dum medium silentium: AMS 17 (Hesbert, p 22-23: R B C K S); cf Sap 18,14
b mors ... moysen: Rom 5,14
c omnes ... sunt: Ps 13,3
d dum medium silentium: AMS 17 (Hesbert, p 22-23: R B C K S); Sap 18,14
e et nox ... domine: AMS 17 (Hesbert, p 22-23: R B C K S); cf Sap 18,14sq
f a regalibus sedibus uenit: AMS 17 (Hesbert, p 22-23: R B C K S); cf Sap 18,15
g quoniam ... sunt: Ps 47,5
h dum ... perageret: AMS 17 (Hesbert, p 22-23: R B C K S); cf Sap 18,14
i cum ... temporis: Gal 4,4
j spetiosus ... hominum: CAO 7683 (Hesbert 4, p 413)
k in ipso ... corporaliter: Col 2,9
l diffusa ... suis: Ps 44,3
m nemo ... peccare: Ioh 8,10sq
n diligite inimicos uestros: Matth 5,44; Luc 6,27; Luc 6,35
o erant ... eo: Luc 2,33
p puer ... signum: Luc 2,34
q quem signauit pater: Ioh 6,27
r ecce ... te: Agg 2,52
s pone ... signaculum: Cant 8,6

Rezeption
A Dominica ... scilicet: Durandus, Rationale VI,xiv,1-4,3-45 (CCCM 140A, p 192sq)
B sequitur in euangelio ... signaculum: Durandus, Rationale VI,xiv,4,46-56 (CCCM 140A, p 193)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 11, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c11

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 22r, 22v
Br 277r, 277v
C 73v
D 21v, 22r
G 117v, 118r
M 20r, 20v
O 141r
P1 49v, 50r
P2 95r, 95v
S 52r, 52v, 53r
T 190v, 191r
Tr 75r, 75v
U 98v, 99r