Tract. III, Cap. 43

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,43. Tercia1 dominica quadragesime2

1. Tercia uero dominica est dominica confessionis, quarta uero refectionis. Sicut enim dictum est, in prima dominica3 armat apostolus militem suum, in secunda ostendit ei premium, nec4 restat, nisi ut ostendatur uia. Per confessionem autem et refectionem uenitur ibi, unde sequitur una dominica confessionis, alia refectionis. Est igitur ista dominica dominica confessionis5.

2. Est autem duplex confessio: peccati et laudis, quas debet homo habere6. Per humilitatem autem confessionis expectat homo a deo omnia, que expectat, scilicet7 liberationem et donum gratie et omnia. Vnde introitus est: "oculi mei semper ad dominum, quoniam ipse euellet de laqueo8 pedes meosa", et est septimi toni9, per septiformem10 enim11 gratiam spiritus sancti euellitur homo de laqueo diaboli.

3. Per confessionem igitur curtantur mala, et ideo fit statio ad sanctum laurentium, qui per confessionem liberatus est. Hec humilitas liberauit ioseph de manibus fratrum suorum et de carcere. Et ideo cantatur de ipso in officio nocturnali.

4. Dominica autem ista sexta est a12 dominica septuagesime, sexta autem feria dominus crucifixus est, et ideo fit mentio de passione domini, qui per ioseph significatur. Et ita etiam diei et13 tempori conueniunt14, que dicuntur. Liberatur autem ioseph per humilitatem et nos similiter de manu diaboli et a15 carcere ipsius. Christus quoque, sicut dictum est, per ioseph allegorice, qui per humilitatem liberatus est de fratribus suis, iudeis, et exaltatus est in tota16 egipto, id est in mundoA per humilitatem, inquam confessionis17, quia uenit in nomine domini.

5. Cuiusmodi autem debeat esse confessio, ostendit apostolus in epistola, scilicet in perseuerantia, ut homo non redeat ad uomitum18: "fratres imitatores dei estote19, sicut filii karissimib". Primum enim est, ut humiliemus nos deo, et ita in nouitate uite ambulemus. Postea perseueranter, ut infamia peccati remoueatur. Vnde dicit: "fornicatio autem et inmundicia20 nec21 dominetur in uobisc". Hoc fit per22 perseuerantiam in bona uita.

6. Ad hoc idem ortamur in euangelio in fine. Primo uero ostendit23, quod gratia expellit peccatum: "erat ihesus eiciens demoniumd", ihesus, id est gratia. Iste idem cecus dicitur a matheo24 e. Beda: "cecus uidet, mutus loquitur, possessus a demone liberatur. Et cum25 eiecisset26 demonium, locutus27 est mutus, quia quando data est gratia homini28, confitetur et loquitur in confessionef B".

7. Postea dicunt iudei: "in beelzebub, principe demoniorum29 g" et cetera30: ecce31 etiam32 inuidia fratrum ioseph, id est iudeorum. De inuidia similiter multa in officio nocturnali habentur.

8. Postmodum ostendit dominus de regno suo dicensC: "omne regnum in seipsum33| diuisum desolabiturh", quia regnum diaboli destruetur et suorum, quia diuisi sunt a deo. Sed regnum dei manet in eternum. Et ita inuitat omnes homines34 35 ad regnum suum, quod manet.

9. Propter hoc debet homo perseueranter agere opera confessionis, quia per ea habebitur regnum celorum. Et36 ad hoc etiam respondet responsorium37: "exurge domine38 i" et cetera39, id est diabolus, qui nobis intendit auferre regnum celorum.

10. Ad hoc igitur intendit ecclesia, ut simus in perfecta confessione et simul moriamur perfecte peccatis40, ut per bonam uitam etiam41 infamia peccati deleatur, sicut dicit dominus per ieremiam: "perdam nomen42 babilonis43 et reliquias et progeniem44 j", id est nomen45 infamie46 et reliquias cogitationum47 uel48 memoriam delectabilem, ut homo doleat, quando ad memoriam reducetD.

11. Etenim, sicut dictum est, in dominica tercia, que est sexta septuagesime, agitur de saluatione, et in tota ebdomada intendit idem ecclesia. Dictum est autem, quod dominus saluat per confessionem in dominica.

Lesarten
1 Tercia: de ante add T
2 Tercia dominica quadragesime: om P2
3 dominica: om P2, T
4 nec: modo non P2, T
5 alia ... confessionis: om P2
6 homo habere: dicere homo P2; habere homo T
7 scilicet: om P2, T
8 de laqueo: om P2
9 toni: quia add P2, T
10 septiformem: septiformam T
11 enim: om P2, T
12 a: om P2
13 et: ss T
14 conueniunt: conpetunt P2, T, Dur
15 a: om P2, T
16 tota: toto P2, T
17 confessionis: confert P2
18 uomitum: uomitus P2, T
19 dei estote: estote dei P2, T
20 inmundicia: et cetera add P2, T
21 nec: non P2
22 per: om P2
23 ostendit: ostenditur T
24 matheo: P2, T; marcho P1
25 cum: tunc P2
26 eiecisset: iecisset P2
27 locutus: loquutus T
28 gratia homini: homini gratia P2, T
29 demoniorum: demonum P2; om T
30 et cetera: om P2, T
31 ecce: ante dictum est P1
32 etiam: om P2, T
33 seipsum: se ipso P2
34 homines: om P2
35 omnes homines: homines omnes T
36 Et: om P2
37 responsorium: ss T; se T
38 domine: ne preualeat homo P2; non priuat homo T
39 et cetera: om P2, T
40 peccatis: penitentes P2
41 etiam: om P2
42 nomen: om T
43 babilonis: babilonem P2, T
44 et progeniem: om P2, T
45 id est nomen: et uero P2, T
46 infamie: om P2
47 cogitationum: ciuitatis P2; exmtis T
48 uel: om P2

Quellen
a oculi ... meos: AMS 53 (Hesbert, p 68sq: R B C K S); cf Ps 24,15
b fratres ... karissimi: Eph 5,1
c fornicatio ... uobis: Eph 5,3
d erat ... demonium: Luc 11,14; cf Matth 9,32
e Iste ... matheo: Matth 12,22
f cecus uidet ... confessione: Beda Venerabilis, In Lucam IV,11,14 (CCSL 120, p 231sq); cf Hieronymus, In Matthaeum I,9,32-34 (CCSL 77, p 61sq)
g in ... demoniorum: Luc 11,15
h omne ... desolabitur: Luc 11,17
i exurge domine: AMS 53 (Hesbert, p 68sq)
j perdam ... progeniem: recte Is 14,22

Rezeption
A Tercia ... mundo: Durandus, Rationale VI,xlvi,1-3,3-24 (CCCM 140A, p 279sq)
B Cuiusmodi ... confessione: Durandus, Rationale VI,xlvi,4,32-45 (CCCM 140A, p 280sq)
C Postmodum ... dicens: redigit Durandus, Rationale VI,xlvi,4,45-47 (CCCM 140A, p 280)
D omne ... reducet: Durandus, Rationale VI,xlvi,4,47-61 (CCCM 140A, p 280)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 43, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c43

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 37r, 37v, 38r
Br 282v
C 79r, 79v
D 36v, 37r
G 125r, 125v
M 35v, 36r
O 143r, 143v
P1 56v
P2 105r, 105v
S 64r, 64v
T 199v, 200r
Tr 84v, 85r
U 103r, 103v