Tract. III, Cap. 113

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,113. Septima decima dominica1

1. Septima decima2 dominica agitur de nuptiis eternis, quia3 consideratione nuptiarum4 illarum libenter patimur tribulationes, sicut et machabei fecerunt. Sunt enim5 quatuor dominice, in quibus agit ecclesia de machabeis. Consideratio enim illa tribulationes leues facit, et propter illas nuptias, quibus pena quelibet6 leuiter substinetur.

2. De hiis nuptiis dicit dominus7 in euangelio: "cum inuitatus fueris ad nuptias, recumbe in nouissimo locoa" et cetera. Omnes inuitati sumus ad nuptias eternas, et si in nouissimo loco nos ponimus hic, ut simus humiles, exaltabimur8 in paradiso et econuerso. Vnde statim subiungit9: "ego autem dico uobis10, quod omnis, qui se exaltat, humiliabitur, et qui se11 humiliat, exaltabiturb".

3. Vnde incipit introitus: "iustus es, dominec", hoc12 iudicio. Huic iudicio consentit ecclesia, qui13 exaltas humiles et superbos deprimis, dicens: "iustus es, domined".

4. In epistola inuitat nos ad humilitatem, ut dicatur nobis: "amice, ascende superiuse": "obsecro uos, ut digne ambuletis14 uocatione15, qua uocati estisf" ad nuptias, digne in humilitate, hoc est nouissimum16 locum tenere.

5. Ad hoc17 idem monet in graduali: "beata gens18 g" et cetera. Superbi faciunt se dominos, humilium uero deus est dominus.

6. Versus: "uerbo domini celi19 firmati20 sunth", id est magni21. Vnde debemus esse humiles, quia nichil habemus nisi a deo.

7. Et in alleluia: "qui timent dominum, sperent in eumi", non in se.

8. Post22 sequitur euangelium de nuptiis, sicut dictum est. Notandum autem23, quod antequam dicat de nuptiis, habetur, quomodo sanauit ydropicumj, per quem intelligitur quilibet amator mundik. Prius enim oportet, quod sitis mundi sacietur24, quia "qui bibit25 ex aqua hac26, sitiet iteruml", iohannes iiii. Quamdiu enim homo est ydropicus, illis27 nuptiis non28 potest saciari29.

9. In offertorio similiter inuitamur ad humilitatem, unde ibi habetur oratio danielis: "oraui ego30 daniel31 m". Et propter hanc humilitatem meruit audire archangelum, qui eum certificauit32 etiam de incarnatione christin.

10. In communione33 habetur de humilibus et de34 superbis36: "uouete35 et reddite domino deo uestro37 omnes, qui in circuitu eius affertis munerao", id est humiles, qui atribuitis ei omnia bona38, "terribili39 et ei, qui aufert spiritum principump", id est superbiam eorumq. Ecce, quomodo superbos humiliatA.

Lesarten
1 Septima decima dominica: om P2, T
2 Septima decima: decima uiia P2, T
3 quia: qui T
4 nuptiarum: P2, T, Dur; om P1
5 enim: autem P2
6 quelibet: P2, T, Dur; om P1
7 dominus: om P2, T
8 exaltabimur: exaltabuntur T
9 subiungit: submergit T
10 dico uobis: uobis dico T
11 se: in margine T
12 hoc: ante jn epistola exp T
13 qui: quo P2, T
14 ambuletis: ex ambulatione corr T
15 uocatione: e uacatione T
16 nouissimum: post in exp T
17 Ad hoc: P2, T, Dur; om P1
18 gens: cuius add P2, T
19 celi: id est magni add P2, T; id est humiles add Dur
20 firmati: id est magnificati add Dur
21 id est magni: om P2, T, Dur
22 Post: postea P2, T
23 autem: P2, T, Dur; om P1
24 sacietur: P2, Dur; sanetur P1, T
25 bibit: bibibit (!) T
26 aqua hac: hac aqua P2, T
27 illis: nullis P2; nullus T
28 non: om P2, T
29 saciari: P2, T, Dur; sanari P1
30 oraui ego: orauit ergo P2
31 ego daniel: deum meum etc, daniel ix c Dur
32 eum certificauit: certificauit eum P2, T
33 communione: postcommunione P2, T
34 de: ss T
35 uouete: ante ***usis cancelauit P1
36 superbis: post corr rubro add in margine P1
37 deo ... uestro: om P2, T, Dur
38 bona: om T
39 terribili: terribilia P2

Quellen
a cum ... loco: Luc 14,8
b ego ... exaltabitur: Luc 14,11; cf Luc 18,14
c iustus es domine: AMS 189a (Hesbert, p 188sq: R B K S)
d iustus es domine: AMS 189a (Hesbert, p 188sq: R B K S)
e amice ascende superius: Luc 14,10
f obsecro ... estis: Eph 4,1
g beata gens: AMS 179 (Hesbert, p 181: K S)
h uerbo ... sunt: AMS 179 (Hesbert, p 181: K S)
i qui ... eum: AMS 199a (Hesbert, p 199: C K)
j quomodo ... ydropicum: Luc 14,2-4
k ydropicum ... mundi: cf Caesarius Arelatensis, Sermo 222,5 (CCSL 104, p 881)
l qui ... iterum: Ioh 4,13
m oraui ego daniel: AMS 189b (Hesbert, p 190sq: R B K S); Dan 9,17
n archangelum ... christi: Dan 9,21-27
o uouete ... munera: AMS 189b (Hesbert, p 190sq: R B K S)
p terribili ... principum: AMS 189b (Hesbert, p 190sq: R B K S)
q qui ... eorum: cf Augustinus, Enarratio in psalmum LXX,18 (CCSL 39, p 1051)

Rezeption
A Septima ... humiliat: Durandus, Rationale VI,cxxxi,1-3,3-47 (CCCM 140A, p 566-568)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 113, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c113

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 70r, 70v
Br 293r
C 91r, 91v
D 67v, 68r
G 141v
M 56r, 56v
O 148r
P1 71r
P2 125r
S 89v
T 218v
Tr 105r