Tract. III, Cap. 37

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,37. Secunda feria1

1. Secunda feria post secundam dominicam est2 de oratione, et ostenditur in epistola, quantum ualet3 oratio per ieiunium4, que sic incipit: "orauit daniela" et cetera. Daniel, uir desideriorum, qui orauit pro sociis suis et abstinuit a regalibus cibis et usus est5 leguminibus. Et ideo fuit exaudita6 eius oratio7, sicut dictum est ei ab angelo.

2. Sed quia nichil ualet oratio, nisi que fit8 in cognitione dei, ideo sequitur euangelium: "ego uado et queretis9 me et non inuenietis10, dicit dominus iudeisb". "Ego sum desursum11 12, ego non sum de hoc mundoc", et non cognouerunt eum. Et ideo manent adhuc in peccatis suis.

3. Quoniam13 14 cognoscunt, possunt bene orare. Ibi itaque diuidit dominus spirituales a carnalibus, id est "aquas, que sunt15 sub firmamento, ab aquis16, que sunt super firmamentumd".

4. Et secunde ferie bene conuenit17 opus secunde diei, et ideo est introitus18 de secundo tono. Carnales non possunt orare19 deum, qui non cognoscuntA. Sed ecclesia, que cognoscit, subdit in offertorio20: "benedicam dominum, qui tribuit michi intellectume".

Lesarten
1 Secunda feria: om P2; de secunda feria secunde septimane quadragesime id est post reminiscere man rec in margine T
2 est: om P2
3 quantum ualet: om P2
4 oratio per ieiunium: per ieiunium oratio T
5 est: om P2
6 fuit exaudita: exaudita fuit P2, T
7 eius oratio: oratio eius P2, T
8 fit: sit P2
9 queretis: que sit P2
10 inuenietis: et add P2
11 desursum: deus sursum P2; e deus sursum corr T
12 desursum: et cetera add P2, T
13 Quoniam: qui P2, T
14 Quoniam: non add man rec T
15 que sunt: add in margine T
16 aquis: hiis P2, T, Dur
17 conuenit: conpetit P2, T
18 est introitus: interrogatus est P2; introitus est T
19 non possunt orare: orare non possunt P2, T
20 offertorio: officio P2; T

Quellen
a orauit daniel: Dan 9,15
b ego ... iudeis: Ioh 8,21
c ego ... mundo: Ioh 8,23
d aquas ... super firmamentum: Gen 1,7
e benedicam ... intellectum: AMS 47 (Hesbert, p 62sq: B C K S)(MMDB: Perugia, Biblioteca Comunale 'Augusta', Ms 2781, fol 50r)

Rezeption
A Secunda ... cognoscunt: Durandus, Rationale VI,xl,1,4-18 (CCCM 140A, p 273)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 37, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c37

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 35v
Br 281v, 282r
C 78v
D 35r
G 124v
M 34v
O 143r
P1 55v
P2 104r
S 63r
T 198v
Tr 83v
U 102v