Tract. III, Cap. 4

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,4. Secunda 1 dominica aduentus 2

1. In secunda dominica aduentus agitur, sicut dictum est, de secundo aduentu. Sed quia gaudere melius est quam flere et dilectio melior est quam timor, dilectio enim uirtus est theologica, timor uero non, ideo, dum agitur 3 de secundo aduentu, plura de primo quam de secundo 4 dicuntur 5 . Vnde in hac dominica quedam dicuntur pertinentia ad primum aduentum, quedam ad secundum, quedam ad utrumque A .

2. Introitus huius dominice pertinet ad utrumque sic: "populus syon, ecce dominus a " et cetera 6 , unde ueniet, ut saluet populum suum a peccatis eorum. In utroque enim aduentu saluat.

3. Sequitur: "et 7 auditam faciet 8 uocem laudis sue b ". Ipse enim est "turtur, cuius uox audita est 9 in terra nostra c ", qui atulit nouum tempus. Vox eius 10 in secundo aduentu erit 11 : "ue|nite benedicti patris mei 12   d ".

4. Versus autem pertinet ad secundum aduentum: "qui regis israel intende, qui deducis", id est qui 13 de hoc mundo "deducis 14 ioseph", id est augmentatum in bono, "sicut ouem e ", id est simplices B .

5. Sequitur oratio: "excita, domine, corda nostra 15   f " et cetera, de primo aduentu tantum est.

6. Epistola uero de secundo: "quecumque scripta sunt" et cetera, "ut per patienciam et consolationem scripturarum spem habeamus g ". De secundo aduentu inuitamur hic 16 ad spem 17 , ut que patimur, leuia fiant et ut patienciam habeamus usque ad secundum aduentum.

7. Postmodum sequitur responsorium, quod pertinet ad utrumque. Ad primum, quantum ad istam particulam 18 : "ex syon species decoris eius 19 ". Ad secundum aduentum, quantum ad hanc: "deus noster manifeste ueniet".

8. Versus ad primum tantum: "congregate 20 , o uos angeli, illi sanctos eius", id est 21 predicatores bonos 22 , "qui ordinant testamentum eius nouum super sacrificia h ", id est super uetus testamentum. Prius enim est, quod animale, deinde 23 est, quod 24 spirituale est 25 , sicut dicit apostolus i . "Congregate" et cetera 26 , hoc in primitiua ecclesia maxime neccessarium 27 boni predicatores fuerunt ut 29 paulus et alii.

9. Deinde 30 sequitur alleluia, quod insolito modo habet duos uersus et in hoc communicat cum pascha. Hoc autem fit ad inuendum, quod de duplici aduentu agitur.

10. Prius enim de primo, cum dicitur: "letatus sum j   31 ". Ante primum 32 aduentum christi desperabant homines de salute. Tunc uero letati sunt, quando audierunt rumores, quod filius dei factus est 33 homo. Tunc potuit totus mundus dicere: "letatus sum k ".

11. Secundus uersus est de secundo aduentu 34 : "stantes erant pedes nostri in atriis l ", id est affectus nostri 35 . Iam enim in 36 spe et desiderio 37 ibi sumus.

12. Sequitur 38 euangelium luce 39 , qui dicit 40 : "erunt signa in sole et luna 41   m " et cetera 42 , de secundo est 43 tantum. Ibi enim ostenduntur signa, que fient ante diem iudicii, quando totus mundus ostendet 44 turbatione sua iudicium domini. Et ibi habetur: "his autem fieri incipientibus respicite et leuate capita uestra 45   n " et cetera. Hic notatur 46 spes C .

13. Offerenda 47 de primo aduentu 48 . Communio 49 de utroque D .

14. Eodem 50 modo prorsus est in matutinis. Primum responsorium est: "ierusalem, cito ueniet salus tua, quia 51 merore consumeris o ". Omnes enim plorabant tunc, modo est tempus gaudii de primo aduentu.

15. Et iterum 52 ibi sunt 53 duo uersus sicut 54 in alleluia ad idem exprimendum. Primus est: "israel 55 , si me audieris, non erit in te deus recens p   56 " et utitur dominus uerbis moysi, ut intelligatur, quod ipse est, qui in moyse loquebatur. Aliquando etiam utitur uerbis salomonis, ut sciamus, quod ipse est sapiencia, de qua locutus 57 est salomon.

16. Istud responsorium sumptum est de michea, et illud, quod sequitur 58 , est de primo aduentu et loquitur ibi de generatione christi et 59 temporali et 60 eterna 61 . De temporali ibi: "bethleem ciuitas regis summi q ", quia in bethleem 62 natus est. De eterna: "et egressus eius est 63 sicut a principio dierum r   64 ". De aliis responsoriis patet 65 .

17. In laudibus prima antiphona est 66 de secundo aduentu 67 : "ecce in nubibus celi s   E ".

18. Primum 68 responsorium incipit: "ierusalem t ", et introitus misse: "populus syon u ", et 69 fit | statio in ecclesia, que dicitur ierusalem F a domino papa.

Lesarten
1 Secunda: de ante add T
2 Secunda dominica aduentus: om P2
3 agitur: etiam add P2, T
4 aduentu ... secundo: man rec ill T ; aduentu quedam de iio dicuntur add T
5 dicuntur: adiciiuntur P2
6 et cetera: ueniet ad saluandas gentes P2, T
7 Sequitur et: sequiturque P2
8 faciet: faciam P2 ; et faciem T
9 audita est: est audita P2
10 eius: enim P2
11 erit: ce P2, T
12 mei: et cetera P2, T
13 qui: om P2, T
14 deducis: ducis P2, T
15 nostra: ad preparandas unigeniti tui uias add P2, T
16 inuitamur hic: hic immitamur P2 ; hic etiam imitamur T
17 ad spem: om P2
18 particulam: partem P2, T
19 decoris eius: eius decoris T
20 congregate: gregate P2
21 id est: om P2, T
22 bonos: om P2
23 deinde: dictum P2
24 quod: quam P2
25 est: om P2, T
26 et cetera: om P2, T
27 neccessarium: P2, T ; om P1
28 fuerunt: om P2, T, Dur
29 ut: ante sunt expunxit P1 ; sunt P2, T
30 Deinde: demum P2
31 sum: et cetera add P2, T
32 primum: secundum P2, T
33 est: erat P2, T
34 aduentu: om P2, T
35 nostri: et cetera add P2
36 in: inque T
37 desiderio: *** add T
38 Sequitur: sicut T
39 luce: de luca P2, T
40 qui dicit: om P2, T
41 luna: et stellis add P2, T
42 et cetera: om P2, T
43 est: om P2, T
44 ostendet: ostendit P2
45 uestra: ecce enim appropinquabit redemptio uestra add P2, T
46 et ... notatur: ecce P2, T, Dur
47 Offerenda: ostenditur P2, T
48 aduentu: om P2, T
49 Communio: postcommunio P2, T
50 Eodem: ante add man rec P2
51 quia: modo add (postea exp) T
52 iterum: tunc P2
53 sunt: fiunt T
54 sicut: et add T
55 israel: uel P2
56 recens: et cetera add P2, T
57 locutus: loquitur de qua loquitur T
58 sequitur: et add P2, T
59 et: e P1
60 christi ... et: temporali christi et de P2, T
61 eterna: e deterna corr P2
62 ciuitas ... bethleem: P2, T ; om P1
63 eius est: P2, (e est eius corr) T, Dur ; est P1
64 dierum: ec add P2, T
65 De ... patet: rersponsorium de aliis rebus P2, T
66 prima antiphona est: ita autem P2 ; ia uel T
67 aduentu: est add P2, T
68 Primum: quia ante add P2, T
69 et: om P2, T

Quellen
a populus ... dominus: AMS 2 (Hesbert, p 4sq: B K S); cf Is 30,27-30
b et ... sue: AMS 2 (Hesbert, p 4sq: R B K: 'et auditam faciet Dominus glorie vocis sue')
c turtur ... nostra: Cant 2,12 (Vulgata: ' turturis ...')
d ue|nite ... mei: Matth 25,34
e qui ... ouem: AMS 2 (Hesbert, p 4sq: R B K S)
f excita ... nostra: Hadrianum 781 (Deshusses I, p 295)
g quecumque ... habeamus: Rom 15,4
h congregate ... sacrificia: AMS 2 (Hesbert, p 4sq: B K S)
i Prius ... apostolus: 1 Cor 15,46
j letatus sum: AMS 2 (Hesbert, p 4sq: B K S)
k letatus sum: cf AMS 2 (Hesbert, p 4sq: B K S)
l stantes ... atriis: AMS 2 (Hesbert, p 4sq: B K S)
m erunt ... luna: Luc 21,25
n his ... uestra: Luc 21,28
o ierusalem ... consumeris: CAO 7031 (Hesbert 4, p 258)
p israel ... recens: CAO 7031 (Hesbert 4, p 258)
q bethleem ... summi: CAO 6254 (Hesbert 4, p 64); Mich 5,2
r et ... dierum: CAO 6254 (Hesbert 4, p 64); Mich 5,2
s ecce ... celi: CAO 2515 (Hesbert 3, p 186)
t ierusalem: CAO 7031 (Hesbert 4, p 258)
u populus syon: AMS 2 (Hesbert, p 4sq: B K S)

Rezeption
A In ... utrumque: Durandus, Rationale VI,iv,1,3-6 (CCCM 140A, p 150)
B Introitus ... simplices: Durandus, Rationale VI,iv,3,24-33 (CCCM 140A, p 150)
C Sequitur ... spes: Durandus, Rationale VI,iv,4sq,37-66 (CCCM 140A, p 151)
D Offerenda ... utroque: Durandus, Rationale VI,iv,5,72-75 (CCCM 140A, p 151sq: F M O V S)
E in ... celi: Durandus, Rationale VI,iv,2sq,7-24 (CCCM 140A, p 150)
F Primum ... dicitur ierusalem: Durandus, Rationale VI,iv,3,34-36 (CCCM 140A, p 150)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 4, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c4

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 16v, 17r
Br 275r, 275v
C 71r, 71v
D 15v, 16r, 16v
G 114v, 115r
M 16r, 16v
O 140r
P1 47r, 47v
P2 91v, 92r
S 47v, 48r
T 187r, 187v
Tr 71v, 72r
U 97r