Tract. III, Cap. 25

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,25. In capite ieiunii1

1. Et ideo incipit ieiunare a quarta feria antecedenti, que ideo uocatur caput ieiuniiA. Et tunc eiciuntur ab ecclesia publice penitentes cum candelis accensis2. Et ipse episcopus dat eis cilicium ad mortificationem carnis sue ad3 significationem eius, quod factum fuit ade, qui propter suum peccatum4 fuit eiectus5 de paradiso gladio6 igneo permanente ad hostium paradisi, qui per candelas accensas7 designatur. Et sicut ibi dominus dedit ade et uxori eius8 tunicas pelliceas, que facte9 fuerant de coriis mortuorum animalium in significationem sue fragilitatis et mortalitatis, sic episcopus penitentibus huiusmodi dat cilicia, que signant10 asperitatem et fragilitatem humane nature.

2. Peracta autem penitencia redeunt ad ecclesiam in die, que11 uocatur cena domini, quia per fidem et in fide mortis christi, que tunc incipit12, peccatores redeunt ad paradisum spiritualem, ad ecclesiam scilicet, quia13 per penitenciam quadragesime uenit homo ad absolutionem peccatorum suorum, ut possit comedere cenam domini.

3. Notio de benedictione cinerum14. Hac eadem die benedicitur15 cinisB, per quem16 exprimitur humilitas, ut sicut in eiectione ade de paradiso maledicta fuit terra in opere suo17, sic per humilitatem penitencie terra nostra, scilicet liberum arbitrium benedicatur per penitenciam, ut spinas et tribulos non18 germineta, sed dignos fructus penitencie faciat.

4. Inuitantur19 autem omnes generaliter ad penitenciam20, cum dicitur: "ueniteb".

5. Et dicitur21 causa22, quare homines23 ieiunare debent, scilicet quia dominus expectat eos ad penitenciam. Vnde introitus talis est: "misereris omnium propter penitenciamc". Omnes autem orationes, quecumque24 dicuntur, faciunt ad idem.

6. In epistola autem omnes ad hoc inuitantur | generaliter: et parui et magni et utriusque sexus. Vnde dicit: "congregate cetumd" et cetera.

7. Sequitur responsorium, quod respondet epistole ostendens triplicem effectum penitencie. Primus est25, quia per penitenciam habemus remissionem peccatorum et collationem glorie et conculcationem inimicorum, unde sequitur uersus: "dedit in obprobrium conculcantes mee".

8. Sequitur tractus, qui significat laborem, qui in penitencia habeturC.

9. In euangelio autem agitur26 de modo ieiunandi: "cum ieiunas, unge27 caput tuum et faciem tuam lauaf", quia omnis penitens debet inungi oleo spirituali, quod est iocunditas mentis, tamquam athletha28 et pugil domini, sicut habetur in ecclesiaste: "oleum de capite tuo non deficiatg", et "faciem tuam lauah" id est29 interiorem30 hylaritatem exterius demonstra, ne uidearis hominibus ieiunans31 i, id est sic ieiuna32, quod non intendas fauorem humanum, sed solius dei: "et pater tuus, qui uidet in abscondito, reddet tibij D". Et hoc est, quod sequitur: "thesaurizate uobis thesaurum in celo33 k" et cetera.

10. In fine autem misse dicitur oratio in quadragesima34 super populum propter sanctitatem temporis.

Lesarten
1 In capite ieiunii: de capite ieiunii add manus recentior in margine P2; om T
2 accensis: ascensis T
3 ad: in P2, T
4 suum peccatum: peccatum suum P2, T
5 fuit eiectus: eiectus fuit P2
6 gladio: gladeo P2
7 accensas: ante n expunxit P2; ascensas T
8 eius: sue P2, T
9 facte: om T
10 signant: significant P2, T
11 que: P2, T; qua P1
12 incipit: incepit P2, T
13 quia: om P2
14 Notio ... cinerum: om P2, T
15 benedicitur: unde dicitur P2
16 quem: quam T
17 suo: om P2
18 spinas ... non: non spinas et tribulos P2, T
19 Inuitantur: inuitamur P2
20 generaliter ad penitenciam: ad penitenciam generaliter P2, T
21 Et dicitur: hec ostenditur P2, T
22 causa: ante quare P1
23 homines: ante cum dicitur cancelauit P1
24 quecumque: ante generaliter cancelauit P1
25 Primus est: primum P2, T, Dur
26 agitur: ante habetur expunxit T
27 unge: unde P2
28 athletha: T, Dur; alleta P1, P2
29 id est: P2, T, Dur; om P1
30 interiorem: et add P2
31 ieiunans: ieiunusans T
32 ieiuna: ieiunas T
33 in celo: uite P2
34 in quadragesima: om P2

Quellen
a spinas ... germinet: Gen 3,18
b uenite: cf AMS 36a (Hesbert, p 46sq); cf AMS 37a (Hesbert, p 48sq)
c misereris ... penitenciam: AMS 37a (Hesbert, p 48sq); cf Sap 11,24
d congregate cetum: Ioel 2,15sq (Vulgata: ' uocate coetum congregate populum ')
e dedit ... me: AMS 37b (Hesbert, p 50sq: M B C K S); Ps 56,4
f cum ... laua: Matth 6,17
g oleum ... deficiat: Eccle 9,8
h faciem tuam laua: Matth 6,17
i ne ... ieiunans: Matth 6,18
j et pater ... tibi: Matth 6,18
k thesaurizate ... celo: Matth 6,20

Rezeption
A ideo ... ieiunii: Durandus, Rationale VI,xxviii,1,22-25 (CCCM 140A, p 247); Durandus, Rationale VI,xxviii,15,256-260 (CCCM 140A, p 253)
B Hac eadem ... cinis: Durandus, Rationale VI,xxviii,18,255 (CCCM 140A, p 255)
C sicut ... habetur: Durandus, Rationale VI,xxviii,19sq,325-347 (CCCM 140A, p 255sq)
D In euangelio ... tibi: Durandus, Rationale VI,xxviii,20,351-359 (CCCM 140A, p 256)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 25, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c25

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 31v, 32r
Br 280v
C 77r
D 30v, 31r
G 122r
M 27r, 27v
O 142v
P1 54r
P2 101r, 101v
S 59v, 60r
T 196r
Tr 80v, 81r
U 101v