Tract. II, Cap. 9

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

II,9. De canone misse1

1. Sequitur canon, in quo passio christi representatur. Secreta2 autem dicitur, quia iudei, uiso quod puerorum cantu3 magnificatus esset ihesus, ei4 inuidebant uolentes eum capere. Ihesus autem recedebat in bethaniam5 a, quia nondum6 uenerat hora suab.

2. Canon autem dicitur, quia regulis7 patrum est compositusA, uel quia regulariter in hoc sacerdos legalis8 est representatusB. Potest etiam dici, quod sacerdos orat secreto9 causa deuotionis, ut a10 clauso hostio intret in cubiculum deuotionisc muscis cogitationum, que perdunt suauitatem unguenti11 d, expulsis. Quod etiam suo tempore apposito flabello materiali representature.

3. Dicit autem innocentius papa tercius, quod diuina prouidentia est institutum, ut canon misse a thau12, quod13 crucem domini14 representat15, T16, inchoaret. Vnde ezechiel ix17: "signa thau super frontes18 19 uirorum gementium et dolentium20 super abhominationibus ierusalemf g".

4. 〈Te igitur〉. Incipit21 autem canon sic: "te igitur clementissime | paterh". In quo notatur22, quod23 sicut legalis sacerdos uultum habebat uersum ad propiciatorium, ita ipse ad dei clementiamC. Erat autem propiciatorium mensa aurea24 in archa, super quam apparebat eis dominus propicians. Per archam humanitas christi intelligitur, a qua nobis est25 omne26 bonum per misericordiam dei proueniens27.

5. Item duo angeli erant ibi habentes uultum directum28 ad propiciatorium, ut notetur, quod sacerdos, qui est29 angelus domini, ad domini misericordiam30 debet esse intentusi.

6. Sequitur: "hec dona, hec munera, hec sacrificia". Per dona notatur, quod nichil31 potest offerri32, nisi donetur. Sicut abrahe datus33 est aries. "Munera34" dicit quo ad offerentes; unde "si offers munus tuum" et cetera. "Sacrificia" dicit quo ad effectum, quia nos sacros efficiunt. Sequitur "illibata", ut notetur, quod nullus extraneus a35 fide debet aproximareD.

7. Notandum autem, quod super illa36 tria nomina predicta tres cruces fiunt37, ut notetur, quod ex misericordia crucifixi est et ab ipso est, quod nobis datum est, tamen a trinitate, cuius opera sunt indiuisa.

8. Item non solum uultum habet38 erectum ad propiciatorium, sed etiam intrat in sancta sanctorum cum sanguine non uitule rufe, sed dominij. Sic offert timiama super altare timiamatis. Et per hoc intelligitur mens contemplatiui et per altare holocausti39 mens incipientis.

9. Sequitur "ortodoxis", id est recte gloriosisk. Ecce, pro quibus fit oblatio, "nec non etiam pro aliis circumstantibus" et cetera, ut ibi40 habetur. Vnde etiam dicitur "pacificare41". Pro ipsis enim orandum est, qui in discordia sunt.

10. Sequitur "sacrificium laudis". Non enim solum laudandus est, quia passus est pro nobis, sed etiam quia nobiscum est cotidie usque ad consummationem uite42.

11. Sequitur "pro redemptione", ecce, ad quid impetrandum, quia pro redemtione et spe salutis, hoc est quantum ad temporalem salutem.

12. Sequitur "ascriptam", quia nomina nostra facit scribi43 in libro uite, "ratam" quo ad confirmationem in omnibus bonis, ne sicut caym offerat, qui se diabolo obtulit sacrificium, non deo.

13. Fiunt autem tres cruces super illa44 tria45, ut notetur totum, quod factum est, esse ex uirtute crucifixi. Postea fiunt due cruces, ut notetur diuina natura et humana46.

14. Vbi autem debeat offerri hec oblatio, patet, ubi dicit "comunicantes47". In ecclesia enim offerenda sunt48 hec.

15. Item sacerdos legalis habebat nomina duodecim tribuum, in cuius rei49 memoriam50 presbiter nominat51, ibi: "memoriam gloriose dei genitricis52" et cetera, nomen beate marie et apostolorum quorundam53 et martirum. Dicebatur etiam54 rationale, et in eo scripta55 erant hec duo: iudicium et ueritas. Iudicium quo ad mentem, ueritas56 quo ad doctrinam57. Debet autem esse in superhumerali, ut notetur labor operationis, et in pectore, ut notetur, quod in corde debet habere legem58 dei. Nominat autem apostolos, ut notetur, quod eos debet imitari et pro populo59 deum deprecari.

16. 〈Qui pridie〉. Sequitur "qui pridie" et cetera. Legalis sacerdos posi|to timiamate super altare aspergebat sanguine60 uitule rufe tabernaculum intus et extra. Hoc fecit christus in se ascendens in sancta sanctorum in die61 ascensionis. Et sic interius aspersit62, extra uero cum de hominibus in terra63 habitantibus uoluit supplere angelorum ruinam missis apostolis per uniuersum mundum. Facere etiam debet hanc aspersionem sacerdos nosterl.

17. De eucharistia64. Sed quia deest ei sanguis, quem offerat, uerba domini dicit, uirtute quorum conuertuntur panis et uinum in carnem et sanguinem. Et notandum65, quod66 sub utraque specie est totus christusm. Quo facto sacerdos eleuat corpus christi, ut omnes fideles uideant et petantn, quod prosit ad salutem, uel ad ostendendum, quod67 non est68 aliud dignius sacrificium, imo69 est super omnes hostias. Vnde eucharistia bona gratia uel dator70 gratie interpretatur.

18. Dicitur71 etiam72 uiaticum, quia sicut filiis israel a transitu maris rubri non defecit manna, donec uenirent in terram promissionis, ita73 fidelibus renatis per baptismum rubricatum et sanctificatum sanguine74 christi non deficiet eucharistia, donec ueniet finis seculi, nec deficiet tunc, sed deficere dicitur, quia de cetero non sumetur sub specie, sed uidebimus deum facie ad faciemE.

19. 〈Postquam cenatum〉. Sequitur "postquam cenatum75 est". Facta76 consecratione panis sequitur consecratio uini.

20. Questio77. Sed queritur, quare78 tria adduntur ibi79, que non sunt in euangelio, scilicet "et80 eleuatis oculis in celum ad te deum, patrem suum81 omnipotentem, gratias agens82 benedixit deditque discipulis suis". Preterea in euangelio non habetur "eterni" nec83 hoc, scilicet84 "misterium".

21. Solutio85. Ad quod dicimus, quod apostoli hoc apposuerunt. Non enim omnia86 scripta sunt in euangelio, quod patet etiam per id, quod dicitur in epistola ad galatas87: "deinde uisus est plus quam quingentis fratribus simul88 o". Hoc non est scriptum in euangelio et tamen uerum est. Nimis enim esset prolixum89 euangelium, si omnia apponerentur.

22. 〈De tribus consecrationibus〉. Fiunt tres consecrationes cum signo crucis, quia90 uirtute crucis et uerborum fit transubstantiatio naturarum. Hec91 sunt uerba: "hic est92 calix noui uel eterni uel ueteris93 testamenti, misterium fidei94". "Noui" dicit, quia nos innouat in fide christi95. "Eterni", quia non est lex noua transitoria96. "Misterium fidei" dicit, quia non est fides nisi de occultis. Vnde fides non habet meritumF, cui humana ratio prebet experimentump. Ideo97 habet sacerdos sanguinem, quo potest aspergere celestia et terrestria.

23. 〈Vnde et memores〉. Sed quia nichil facit nisi auctoritate christi, sequitur: "unde et memores, domine, nos98 serui tui, sed99 plebs tua" et cetera. Et bene dicit "memores", quia omnia hec offeruntur in memoria passionis christi ihesu100 101.

24. Sequitur "offerimus tue maiestati102 de tuis donis103" quo ad fructus terre, "et datis104" quo ad fructus arborum, id est quo ad uinum.

25. Sequitur "hostiam sanctam", id est sanctificantem nos quo ad cogitationes, "puram", id est purificantem quo ad locutiones, et105 "immaculatam" quo ad operationes.

26. Facit autem sacerdos quinque cruces in memoriam quinque plagarum domini: | tres primas super predicta tria uerba106 et duas sequentes super corpus christi et super sanguinem. Super corpus, ut notetur stola corporis, super sanguinem, ut notetur stola anime. Vnde iohannes damascenus: "totum me christus accepit, ut totum me107 redimeretq".

27. 〈Supra que propicio〉. Sequitur "supra que propicio ac108 sereno uultu respicere digneris", in quo notatur, quod sacerdos noster uultum habet109 uersum ad propiciatorium. Dicens enim hec110 aspergit intus tabernaculum, dum dei lenit111 misericordiam querens eius propiciationem, ut habeat deus illa munera112 accepta, sicut accepta habuit munera abel iusti. Vnde respexit dominus ad abel et ad munera eius. Vnde apocalipsis113: "agnus occisus est ab origine mundir", id est filius dei114 passus est in abel. Memoria etiam fit de melchisedech, qui primus obtulit panem et uinum, qui christum significat. Vnde etiam115 non legitur in sacra scriptura aliquid116 de patre eius uel de117 matre.

28. 〈Iube hoc perferri〉. Asperso propiciatorio, quasi si118 aspergat totam ecclesiam, inclinato capite dicit: "iube hoc119 perferri" et cetera120 "in conspectu diuine maiestatis tue, ut quotquot" et cetera. Per hoc enim demonstratur121 corpus christi misticum122, quod christus trahit ad123 se cotidie per membra. Vnde ieremias: "patrem uocabis me et post me ingredi non cessabiss". Recte autem dicit sacerdos: "iube hec124 perferri per manus angeli125", quia si126 angeli in aliis operibus iuuant homines, multo fortius in hoc sanctissimo opere debent iuuare sacerdotes. Omnes enim127 sunt ministratorii spiritus.

29. Et notandum, quod ait gregorius: "eodem momento128 in celo129 rapitur130 ministerio angelorum consociandum131 corpori christi, et ante oculos sacerdotis uidetur in altarit". "In celum", id est celestem naturam, hic est panis, qui conuertitur in celestem naturam, "consociandum corpori christi132", scilicet mistico.

30. Tria ibi133 notantur: panis134, qui transsubstantiatur, res sacramenti, id est ecclesia triumphans, et species panis, id est ecclesia135 militans.

31. Orat ergo136 primo pro his, qui sunt in purgatorio. Et est argumentum, quod non prosit dampnatis oratio ecclesie, quia dicitur "in christo quiescentibus". Post orat pro uiuis137 dicens: "nobis quoque138 peccatoribus" et cetera.

32. 〈De inuocatione sanctorum〉. Et sanctos inuocat apostolos, martires, uirgines cum aliis sanctis. Que inuocatio significata est139, ut prius etiam dictum est, per nomina duodecim tribuum scripta in lamina, que erat in fronte sacerdotis, et per140 hoc bis scripta sunt in canone.

33. Et post ostendit se per christum exaudiri, unde dicit: "non extimator meriti, sed uenie largitor admitte, quesumus141, per christum dominum142 nostrum, per quem hec bona semper creas143", quo ad substantiam panis144, "sanctificas", quo ad transsubstantiationem, "uiuificas145", quo ad bona opera, "benedicis146", quo ad uitam eternam ad|ipiscendam147. Et quia hec omnia148 fiunt ex uirtute crucis, tres cruces facit super illa149 tria uerba.

34. Sequitur "et prestas nobis per ipsum", quia per eum omnia facta sunt, "et cum ipso", quia ipse est equalis patri, "et in ipso", id est in membris eius, cui est "honor", tamquam domino, "et gloria", tamquam deo150, et cetera. Ad excitationem151 autem populi alte dicit. Debet enim petitionem suam agere coram deo, qui cotidie uenit, ut cotidie petamus.

Lesarten
1 De canone misse: om P2, T
2 Secreta: P2, T; secreto P1
3 uiso ... cantu: in id, quod per puerorum canticum P2; in id, per quod puerorum cantum T
4 ei: et T
5 recedebat in bethaniam: in bethaniam recedebat T
6 nondum: nundum (!) T
7 regulis: regularis T
8 legalis: ante regularis exp T
9 orat secreto: erat secreta T
10 a: om P2, T
11 unguenti: ungenti P2
12 a thau: achan T
13 quod: est add P2, T
14 domini: dia (!) T
15 representat: representaret T
16 T: om P2, T
17 ezechiel ix: zacharias P2, T
18 super frontes: in frontibus P2, T
19 frontes: eorum add T
20 gementium et dolentium: dolentium et gementium P2, T
21 Incipit: notandum de te igitur ante add man rec in margine T
22 notatur: P2, T; om P1
23 quod: sicut ante exp P2
24 mensa aurea: aurea misericordia P2
25 dominus ... est: deus propicians eis per archam. Humanitas christi datur intelligi ad quam nobis P2; deus propicians eis per archam christi datus est humanitas intelligi ad quam nobis esse T
26 omne: om T
27 proueniens: adueniens P2, T
28 directum: erectum T
29 est: om P2
30 domini misericordiam: P2, T; domini mensam P1
31 nichil: non T
32 offerri: offerre P2, T
33 abrahe datus: dictus T
34 Munera: autem add T
35 a: in P2, T
36 illa: ista T
37 tres ... fiunt: fiunt tres cruces P2, T
38 uultum habet: habet wltum T
39 holocausti: holocaustorum P2, T
40 ibi: hic T
41 etiam diciturpacificare: etiam dicit pacificare P2; dicit etiam pacificare T; et cetera add P2, T
42 uite: ante seculi exp P1
43 scribi: sibi ante exp P2
44 super illa: supernis T
45 tria: om P2, T
46 humana: rubro e humna corr P1
47 comunicantes: P2, T; circumstantes P1
48 offerenda sunt: sunt offerenda T
49 rei: om T
50 memoriam: P2, T; memoria P1
51 nominat: P2, T; memorat P1
52 genitricis: marie add T
53 quorundam: quorum P2
54 etiam: autem T
55 scripta: scriptura T
56 Iudicium ... ueritas: om hom. T
57 doctrinam: iudicium P2, T
58 legem: lignum T
59 populo: debet add P2
60 sanguine: sanguinem T
61 in die: om T
62 aspersit: aspergit T
63 in terra: intra T
64 De eucharistia: om P2, T
65 notandum: tamen add P2, T
66 quod: esse add T
67 quod: quo T
68 est: om T
69 imo: in mo T
70 dator: e doctor corr P1
71 Dicitur: om T
72 etiam: autem T
73 ita: P2; ut P1, T
74 sanguine: sanguinem T
75 cenatum: senatum T
76 Facta: sancta P2
77 Questio: om P2, T
78 quare: om P2
79 tria adduntur ibi: tria ibi addita sunt P2; ibi tria addita sunt add T
80 et: ut P2, T
81 suum: summo P1; om P2, T
82 agens: om T
83 nec: om T
84 scilicet: id est T
85 Solutio: om P2, T
86 enim omnia: omnia enim P2
87 galatas: sic! (recte corinthios ) P1
88 simul: om P2, T
89 prolixum: prolixiuit T
90 quia: in add P2, T
91 Hec: hoc P2
92 est: om P2, T
93 uel ueteris: P2, T; et eterni P1
94 fidei: per fidem ante exp T
95 christi: P2, T; eterni P1
96 transitoria: sicut antiqua add P2, T
97 Ideo: iam P2, T
98 domine nos: nos domine T
99 sed: si T; et add P2, T
100 ihesu: om T
101 christi ihesu: ihesu christi P2
102 maiestati: P2, T; magistati P1
103 donis: bonis T
104 datis: artis P2, T
105 et: om T
106 tria uerba: uerba tria T
107 me: exp T
108 propicio ac: propincat P2; propicioet T
109 uultum habet: habet uultum T
110 hec: hoc P2
111 dei lenit: delinit P2, T
112 illa munera: munera illa P2, T
113 apocalipsis: malachias P2, T
114 dei: om P2, T
115 etiam: et P2, T
116 aliquid: quid T
117 de: om P2, T
118 si: om P2, T
119 hoc: hec P2, T
120 et cetera: om P2, T
121 demonstratur: monstratur T
122 misticum: id est add T
123 ad: om T
124 hec: hoc P2
125 angeli: et cetera add P2, T
126 si: ante et P1
127 enim: P2, T; autem P1
128 momento: memento T
129 celo: celumet T
130 rapitur: et add T
131 consociandum: in sociandum T
132 et ante ... christi: om T
133 Tria ibi: ibi tria T
134 panis: primis T
135 ecclesia: om T
136 ergo: om T
137 uiuis: uiuit P1
138 quoque: om P2, T
139 est: om P2, T
140 per: propter P2, T
141 largitor admitte quesumus: quesumus largitor admitte P2, T
142 christum dominum: dominum christum T
143 hec ... creas: hec semper bona procreas P2; hec semper bona creas T
144 panis: panes T
145 uiuificas: uini P2
146 quo ...benedicis: om P2
147 ad|ipiscendam: ad inspiciendam T
148 hec omnia: omnia hec P2
149 illa: prima T
150 deo: "per omnia" P2, T
151 excitationem: P2, T; incitationem P1

Quellen
a iudei ... bethaniam: cf Matth 21,15-17; cf Ioh 12,36
b quia ... sua: cf Ioh 13,1
c clauso ... deuotionis: Matth 6,6
d muscis ... unguenti: cf Eccle 10,1
e muscis ... representatur: Innocentius III, De missarum mysteriis III,1 (PL 217,840C) = III,2 (ed Wright, p 181, 28sq)
f unde ... ierusalem: Ez 9,4
g Dicit ... ierusalem: Innocentius III, De missarum mysteriis III,2 (PL 217,841A; ed Wright, p 182,46-52)
h te ... pater: Hadrianum 5 (Deshusses I, p 87)
i duo ... intentus: Ivo Carnotensis, De conuenientia (PL 162,554A-B)
j intrat ... domini: cf Ivo Carnotensis, De conuenientia (PL 162,554A-B)
k ortodoxis ... gloriosis: cf Petrus Lombardus, Sententiae, lib IV, dist 13, cap 1 (ed Brady II, p 312sq)
l Legalis sacerdos ... sacerdos noster: cf Ivo Carnotensis, De conuenientia (PL 162,556A-C)
m notandum ... christus: cf Innocentius III, De missarum mysteriis IV,7 (PL 217,861A-D)
n Quo ... petant: Odo Soliacensis, Statuta synodalia 80 (ed Pontal I, 82sq) = 28 (PL 212,65D)
o deinde ... simul: 1 Cor 15,6
p fides ... experimentum: Gregorius Magnus, Homilia in euangelia XXVI,1 (CCSL 141, p 218,5sq = PL 76,1197C); cf Guillemus Autissiodorensis, Summa aurea, Prologus, I (ed Ribaillier, p 15,42-46)
q totum me christus ... redimeret: Iohannes Damascenus, De fide orthodoxa III,6, cap 50 (ed Buytaert, p 188): "Totum enim totus assumpsit me, et totus toti unitus est, ut toti mihi salutem gratificet".
r agnus ... mundi: Apoc 13,8
s patrem ... cessabis: Ier 3,19
t eodem ... altari: Pseudo-Gregorius; apud Remigium Autissiodorensem (Pseudo-Alcuin), Liber de diuinis officiis, cap 40 (PL 101,1263A); cf Decretum Gratiani III, De consecratione, distinctio 2, cap 73 (Friedberg I,1343); cf Petrus Lombardus, Sententiae, lib IV, dist 11, cap 2,9 (ed Brady II, p 299)

Rezeption
A Canon ... compositus: Durandus, Rationale IV,35,2,18 (CCCM 140, p 414)
B quia ... representatus: Durandus, Rationale IV,35,2,21 (CCCM 140, p 414)
C In ... clementiam: Durandus, Rationale IV,36,5,44-47 (CCCM 140, p 419)
D illibata ... aproximare: Durandus, Rationale IV,36,11,146-147 (CCCM 140, p 422)
E sicut filiis ... ad faciem: Durandus, Rationale IV,lxi,3,35-40 (CCCM 140, p 441)
F Misterium ... meritum: redigit Durandus, Rationale IV,lxii,20,344sq (CCCM 140, p 473)
G eodem ... altari: cf Durandus, Rationale IV,xliv,6,89-92 (CCCM 140, p 489)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. II, cap. 9, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t2c9

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 10v, 11r, 11v, 12r, 12v
Br 273r, 273v, 274r
C 69r, 69v, 70r
D 10r, 10v, 11r, 11v
G 111v, 112r, 112v
M 11v, 12r, 12v, 13r
O 139r, 139v
P1 44v, 45r, 45v
P2 87bisv, 88r, 88v, 89r
S 43r, 43v, 44r, 44v
T 183v, 184r, 184v, 185r
Tr 68v, 69r, 69v
U 95r, 95v, 96r