Tract. III, Cap. 67

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 67

 

 

 

De iiiia feria

 

 

In quarta feria sequenti uenditus fuit dominus, cum iudas dixit: Quid uultis mihi dare, et ego uobis tradam, mattheus xxui circa principium, unde post sextam feriam ecclesia artius obseuat quartam feriam quam alios dies.

 

 

Legitur autem in illa quarta feria euangelium luce xii in principio: Appropinquabat dies festus et cetera, de passione domini, ubi dicitur, quod dominus positis genibus orauit, et propter hoc in introitu inuitat ecclesia omnes genuflexiones dicens: In nomine domini omne genu flectatur, ad philippenses ii circa medium, celestium, quia reparata est ruina angelorum, terrestrium, quia redempti sunt, et infernorum, quia liberati sunt de lacu, in quo non erat aqua, zacharias ix post medium.

 

 

Sequitur lectio de ysaia lxiii in principio: Dicite filie syon, ecce saluator tuus uenit et merces eius cum eo.

 

 

Et postea sequitur de mercede, scilicet de ascensione: Quis est iste, qui uenit de edom et cetera. Sequitur graduale de passione: Ne auertas faciem tuam et cetera, de psalmo lxuiii Saluum me fac. Sequitur epistola de passione domini sumpta de ysaia liii in principio: Domine quis credit auditui nostro et cetera.

 

 

Et sequitur tractus de psalmo ci: Domine exaudi orationem meam, immediate preter solitum, quia artius plangere debemus in illa die quam in aliis. Vnde sexta feria sequente, quia est de ipsa passione, non sunt nisi tractus. Sed in quarta feria, que est de uenditione, est et graduale et tractus. Sicut enim christus uoluit mori pro nobis, ut nos liberaret a morte, sic uoluit uendi pro nobis, ut nos liberaret a uenditione, de qua dicit ysaias lii ante medium: Gratis uenundtai estis, id est pro nichilo, scilicet pro esu pomi, et quia | in eunangelio dicitur, lucas xxii circa medium: factus in agonia prolixius orabat, et factus est sudor eius, sicut gutte sanguinis decurrentis in terram, propter hoc in tractu, in offertorio, in postcommunione cantat ecclesia de illo psalmo ci: Domine exaudi orationem meam et clamor et cetera, cuius titulus est: Oratio pauperis cum anxiaretur, et coram domino effudit precem suam.

 

 

 

 

 

 

 

 

fol. 146rb

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va