Tract. III, Cap. 56

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,56. De sabbato 1

1. Sabbatum uero est de largitate 2 dationis huius resurrectionis. Vnde introitus est: "sitientes 3 , uenite ad aquas a " scilicet 4 doctrine et baptismi. "Bibite 5 cum leticia b ". Hoc ad sabbatum mentis pertinet et ostenditur largitas dei, quia paratus 6 large dare et benigne cuilibet: "uenite et bibite c   7 " aquas, que mundificant et sanctificant gratis.

2. Versus: "attendite, | popule meus d ", in quo ostenditur, quod 8 etiam de aquis doctrine intelligit. De 9 secundo tono propter mundationem anime et corporis.

3. Et sumitur 10 epistola de ysaia 11 : "tempore accepto exaudiui te e ", et postea 12 : "numquid potest mulier obliuisci infantem 13   f " et cetera 14 . Ecce, ostenditur largitas dei erga nos.

4. Postea responsorium: "tibi derelictus est pauper g " in 15 gratiarum actionem, de 16 quarto 17 tono propter quatuor uirtutes 18 , quas sanctificat 19 , uel quia est quarta 20 dies catecuminorum secundum 21 quosdam.

5. Euangelium 22 uero de eadem largitate: "ego sum lux 23 mundi h ", non huius hominis uel illius sicut flos campi, "qui sequitur me, non ambulat in tenebris i ". Ostendit, quod paratus est illuminare omnem 24 , qui sequitur ipsum. Qui uidet, currit, qui currit, peruenit, exceptis superbis, unde sequitur in euangelio: "tu de te ipso testimonium perhibes: testimonium tuum non est 25 uerum j ". Et respondit eis dominus, scilicet iudeis: "nonne in lege uestra scriptum est, quod duorum hominum testimonium uerum est k ". Viderant enim 26 miracula, et ita pater erat testis ei. Et reliquit eos dominus 27 superbos disputatores. Disputator non illuminatur 28 , sed humilis 29 .

6. Sequitur offertorium: "factus est dominus l ", de 30 primo 31 tono, quia solus deus potest illuminare.

7. In hoc sabbato ostendit largitatem domini dandi gratiam in baptismo et in doctrina, in quibus ex largitate dei habundanter datur gratia 32 . Et ideo fiunt ordines in illo die. Et quia imminet tempus passionis domini 33 , in qua arcius se tenet ecclesia ad significandum, quod arcius se tenere debent homines 34 , ut qui prius ebrii, modo sobrii 35 . Et iterum debent se immolare deo hostiam sanctam deo placentem A .

Lesarten
1 De sabbato: om P2, T
2 est de largitate: de largitate est T
3 sitientes: sacientes P2
4 scilicet: om P2, T
5 Bibite: bibit T
6 paratus: est add P2
7 bibite: ad add P2
8 quod: hoc add P2, T
9 De: om P2, T
10 sumitur: e sumu corr T
11 epistola de ysaia: de ysaia epistola P2, T
12 postea: post ea P1
13 infantem: suum add P2, T
14 et cetera: om P2, T
15 in: om P2, T
16 de: om P2, T
17 quarto: iii P2
18 uirtutes: per add P2, T
19 sanctificat: P2, T, Dur ; significat P1
20 quarta: iiiius P2, T
21 secundum: ante q expunxit T
22 Euangelium: fini angelum T
23 lux: om T
24 omnem: hominem add P2
25 est: est add T
26 enim: ex ei corr T
27 dominus: quasi add P2, T
28 illuminatur: illuminatus T
29 humilis: uersus add P2, T
30 de: om P2, T
31 primo: e ii corr T
32 datur gratia: e gratia datur corr T
33 domini: dei T
34 homines: om P2, T ; ordinati Dur
35 ebrii modo sobrii: ebrii sobrii amodo P2 ; ebrii amodo sobrii (e a modo ebrii sobrii corr) T

Quellen
a sitientes ... aquas: cf AMS 66 (Hesbert, p 80sq); cf Is 55,1
b Bibite cum leticia: cf AMS 66 (Hesbert, p 80sq); cf Is 55,1
c uenite et bibite: cf Is 55,1
d attendite popule meus: AMS 66 (Hesbert, p 81: C K S); cf Ps 77,1
e tempore ... te: Is 49,8
f numquid ... infantem: Is 49,15
g tibi ... pauper: AMS 66 (Hesbert, p 80sq: M K S: ' Tibi, domine, ...'); cf Ps 9,14
h ego ... mundi: Ioh 8,12
i qui ... tenebris: Ioh 8,1
j tu de ... uerum: Ioh 8,13
k nonne ... uerum est: Ioh 8,17
l factus est dominus: AMS 66 (Hesbert, p 80sq: R B C K S)

Rezeption
A Sabbatum ... placentem: Durandus, Rationale VI,lix,1sq,4-37 (CCCM 140A, p 308sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 56, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c56

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 42v, 43r
Br 284r, 284v
C 81r, 81v
D 41v, 42r
G 128r
M 31v, 32r
O 144r
P1 58v, 59r
P2 108v
S 68v, 69r
T 202v, 203r
Tr 88r, 88v