Tract. III, Cap. 66

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,66. Tercia feria 1

1. Tercia feria est de passione, quia manifeste querebant eum interficere, ut habetur 2 in euangelio: "erat pascha et azima post biduum a " et cetera.

2. Et quia ecclesia considerat salutem suam in cruce, dicit in introitu: "nos autem gloriari oportet in cruce b ", tripliciter 3 : in amore, quem 4 dominus nobis ostendit in cruce, uel imitatione crucis uel in salute data nobis per crucem.

3. Epistola uero est de ieremia, et idem habetur in ea, quod in alia antecedentis diei : "domine, docuisti me 5   c " et cetera 6 , "ostendisti michi studia eorum d ". Valde bene conuenit illi diei: quia inuidebant 7 , studebant tunc diuersis modis ad eius mortem: "ego 8 quasi agnus mansuetus, qui portatur ad uictimam e ". Et postea dicunt: "uenite 9 , mittamus in pane eius lignum f ", id est in seipso pane lignum 10 crucis. Audierant enim, quod dixerat: "ego sum panis uiuus 11   g " et cetera 12 , uel in doctrina 13 eius, quam similiter dixerat 14 esse panem, ut per lignum crucis destruamus ipsum et doctrinam eius.

4. Sequitur 15 responsorium de 16 tercio tono propter triplex meritum, quod ibi notatur: primum, cum dicit: "ego autem induebar cilicio h ", id est non ostendebam eis deitatem, sed asperitatem humanitatis. Et hoc fuit humilitas et sapientia.

5. Aliud notatur ibi: "humiliabam in ieiunio animam meam i ", non reddendo malum pro malo, sed etiam orabam pro eis.

6. Et hoc est tercium, unde dixit: "et oratio mea in sinu meo conuertetur j ", ex quo eis non prodest 17 , quia non sunt digni.

7. Euangelium de passione est 18 secundum marchum, ubi dicitur, quod dominus fuit crucifixus hora tercia. Et hoc dicit, ut ostendat eorum impetuositatem, quia ab hora tercia linguis eum crucifixerunt dicentes: "crucifige, crucifige k ", non cessantes.

8. In offertorio petit se custodiri a 19 diabolo et a membris eius, unde dicit: "custodi me de manu peccatoris l ", id est diaboli, "et ab omnibus 20 iniquis 21   m ". Et est 22 secundi toni 23 .

9. In communione 24 ostendit meritum eorum 25 : "aduersum me 26 et in me psallebant, qui bibebant uinum n ", filii diaboli, qui inebriantur calice babilonis 27   A . Vnde gregorius 28 : "abel esse renuit 29 , quem 30 caym malicia non exercet o ".

Lesarten
1 Tercia feria: om P2, T
2 habetur: habeturur (!) P2
3 tripliciter: id est add P2, T
4 quem: quoniam T
5 docuisti me: ill T
6 cetera: demonstrasti michi et cetera add T
7 inuidebant: om P2
8 ego: et ante add P2, T
9 uenite: et add P2, T
10 pane lignum: lignum patet P2, T
11 uiuus: qui de celo descendi add P2, T
12 et cetera: om P2, T
13 doctrina: doctrinam T
14 similiter dixerat: dixerat similiter P2, T
15 Sequitur: et ante add P2, T
16 de: om P2, T
17 prodest: ante potest cancelauit P1
18 de passione est: est de passione P2, T
19 a: ex ab corr T
20 omnibus: hominibus P2, T
21 iniquis: eripe me add P2 ; erue me add (e eripe me corr) T, Dur
22 est: ideo P2, T
23 secundi toni: ii tono P2, T
24 communione: postcommunione P2, T
25 ostendit meritum eorum: ostendit eorum meritum P2 ; meritum eorum ostendit T
26 me: et cetera add P2, T
27 babilonis: e babiloniis corr T
28 Vnde gregorius: igitur P2, T
29 renuit: timuit P2, T
30 quem: quod P2, T

Quellen
a erat ... biduum: Marc 14,1
b nos ... cruce: AMS 75 (Hesbert, p 90sq: R B C K S); cf Gal 6,14
c domine docuisti me: Ier 11,18
d ostendisti ... eorum: Ier 11,18
e ego ... uictimam: Ier 11,19
f uenite ... lignum: Ier 11,19
g ego ... uiuus: Ioh 6,35; Ioh 6,41
h ego ... cilicio: AMS 75 (Hesbert, p 90sq: B)
i humiliabam ... meam: AMS 75 (Hesbert, p 91: C K - textus plenus)
j et oratio ... conuertetur: AMS 75 (Hesbert, p 91: C K - textus plenus)
k crucifige crucifige: Ioh 19,6
l custodi ... peccatoris: AMS 75 (Hesbert, p 90sq: R B C K S)
m et ... iniquis: AMS 75 (Hesbert, p 91: C K - textus plenus)
n aduersum ... uinum: AMS 75 (Hesbert, p 90sq: B C K - textus plenus)
o abel ... exercet: Gregorius Magnus, Moralia in Iob XX,39,19 (CCSL 143A, p 1059); Gregorius Magnus, Homilia in Hiezechielem prophetam I,9,22 (CCSL 142, p 136,486sq = PL 76,881A); Gregorius Magnus, Homilia in euangelia XXXVIII,7 (CCSL 141, p 365,151 = PL 76,1286A); cf Gen 4,3-8

Rezeption
A Tercia ... babilonis: Durandus, Rationale VI,lxix,1-3,3-35 (CCCM 140A, p 330sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 66, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c66

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 46v, 47r
Br 285v, 286r
C 83r
D 46r, 46v
G 130v
M 39v
O 144v
P1 61r
P2 111v
S 72v, 73r
T 205v
Tr 91r, 91v