Tract. III, Cap. 88

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,88. In uigilia pentecostes1

1. Sequitur de uigilia pentecostes, in qua celebratur baptisma sicut in uigilia pasche, quia iste2 due festiuitates sunt maiores et magis3 necessarie inter omnes. In uigilia enim pasce celebratur baptismus4, quia nichil5 nobis6 nasci profuit, nisi redimi profuisset, et7 redimi nichil profuit, nisi paraclitus8 mitteretur. Et ideo in uigilia pentecostes celebratur baptismaA.

2. Et leguntur lectiones eadem ratione, qua in uigilia pasche, ut instruantur baptizandi B. Et est prima lectio: "locutus est dominus ad abrahama".

3. Sed quid pertinet modo dicere de immolatione ysaac? Magis pertinet9 ad uigiliam pasche.

4. Solutio: dicitur propter promissionem, que est ibi: "multiplicabo semen tuum sicut stellas celib 10". Baptizati11 sunt stelle12. Et fit eis promissio, cum dicitur: "in semine13 tuo benedicentur omnes gentesc". Hoc tantum conuenit baptizatis, qui sunt unum semen14, id est ueri filii abrahe.

5. Alia lectio est: "apprehendent septem mulieresd" et cetera, per quas significantur septem dona spiritus sanctie, que dantur in baptismo. Alia patent.

6. Postea fit processio ad fontes sicut in uigilia pasche. Et cantatur missa sine introitu15, quia ecclesia non habens adhuc spiritum sanctum ad minus in tanta plenitudine expectat eum in crastino, qui est principium et finis omnis boni. In uigilia uero pasce cantatur missa sine introitu16 C, quia recessit pastor noster.

7. Postmodum sequitur epistola de actibus apostolorum, in qua habetur, quod paulus baptizabat baptizatos a iohanne, quando in spiritum non credebantf, sicut illos, qui dixerunt: "sed neque si spiritus sanctus est, audiuimusg".

8. Postmodum sequitur unum17 alleluia: "confiteminih" in gratiarum actionem pro baptizatisD.

9. Sed18 quare sequitur tractus, cum spiritus sanctus faciat omnia19 20 leuiai? Hoc est propter baptizatos, qui multos tractus miseriarum passuri sunt, si uixerint.

10. Postmodum21 sequitur euangelium de promissione spiritus sancti: "si diligitis me, mandata mea seruatej 22 E".

Lesarten
1 In uigilia pentecostes: om P2; *** add man rec in marg T
2 iste: om T
3 magis: P2, T, Dur; om P1
4 baptismus: om T
5 nichil: in die ascensionis domini fit processio sollenpnis fiunt enim processiones tres in ecclesia in die purificationis quia anna et symeon fecerunt processionem domino et receperunt eum in tenplo in ramis palmarum propter pueros qui cantabant osanna in excelsis ingrediente domino in sanctam ciuitatem et cum gaudio et processione eum receperunt tercia sollenpnis processio in die ascensionis fit precepit enim dominus discipulis suis ut prol cat cat cat (= cap. 86,1-3) cancellauit man rec, ante nobis nasci add T
6 nobis: nobis add T
7 et: item P2, T
8 paraclitus: P2, T; paragelitus P1
9 pertinet: pertineret T
10 celi: et add T
11 Baptizati: enim add T
12 Baptizati sunt stelle: om P2
13 semine: ante bene expunxit T
14 unum semen: semen uerum P2; uerum semen Dur
15 introitu: incipit add T
16 quia ... introitu: ( sanctum om) P2, T; om P1
17 unum: ex vna corr T
18 Sed: queritur add P2
19 omnia: om T
20 faciat omnia: omnia faciat P2
21 Postmodum: P2, T, Dur; post P1
22 seruate: et cetera add P2, T

Quellen
a locutus ... abraham: Gen 22,1
b multiplicabo ... celi: Gen 22,17
c in ... gentes: Gen 22,18
d apprehendent septem mulieres: Is 4,1
e lectio ... sancti: Sicardus Cremonensis, Mitrale VII,10 (CCCM 228, p 586,54sq; PL 213,376)
f in ... credebant: Decretum Gratiani II, causa 1, quaestio 1, cap 26 (Friedberg I,376)
g sed ... audiuimus: Act 19,2
h confitemini: AMS 105 (Hesbert, p 124sq)
i omnia faciat ... leuia: cf Augustinus, Sermo 70 (Rursum de verbis Evangelii Matth 11,28-30), cap. 3 (PL 38,444, l. 21sq)
j si ... seruate: Ioh 14,16

Rezeption
A Sequitur ... baptisma: Durandus, Rationale VI,cvi,1,3-10 (CCCM 140A, p 516)
B Et leguntur ... baptizandi: cf Durandus, Rationale VI,cvi,3,51-53 (CCCM 140A, p 516)
C Et ... introitu: Durandus, Rationale VI,cvi,5sq,108-120 (CCCM 140A, p 518)
D Postmodum ... baptizatis: Durandus, Rationale VI,cvi,8,127-132 (CCCM 140A, p 518)
E Sed ... seruate: Durandus, Rationale VI,cvi,9,137-141 (CCCM 140A, p 518sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 88, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c88

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 59v, 60r
Br 290r
C 87v, 88r
D 58r, 58v
G 137r
M 49r, 49v
O 146v
P1 66v
P2 119r
S 82v
T 212v, 213r
Tr 99r, 99v