Tract. III, Cap. 75

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,75. Quarta feria post pascha1

1. Ostensa celesti patria, per quid habeatur, inuitamur ad illam. Vnde introitus est quarta feria: "uenite benedicti patris meia" et ceteraA.

2. Quia uero dominus dicit2: "penitenciam agite, apropinquabit regnum celorumb", et quanto3 magis purificati erimus4 per penitenciam, tanto magis apropinquabimus5 6, ideo beatus petrus inuitat in epistola iudeos ad penitenciam.

3. Et quia per penitenciam inuitatur uel trahitur7 homo, ut de filio diaboli fiat8 filius dei, et hec est mutatio9 dextere excelsi, ideo in responsorio dicitur10: "dextera domini fecit uirtutemc".

4. Et sequitur alleluia de resurrectione. Semper enim in illis diebus dicuntur11 aliqua de resurrectione domini: "christus resurgens ex mortuisd".

5. Quia uero hec mutatio fit, in qua homines fiunt filii dei per predicationem, ideo in euangelio dicit dominus: "mittite in dexteram nauigii rethee" et cetera12. Hoc facit, qui tantum propter deum predicat. Et tunc trahuntur magni pisces. Postea dedit eis piscem assum. Piscis assus christus passusf. Hec erit refectio in patria, cum comedemus panem angelorum, de qua13 in offertorio: "portas14 celig" et cetera.

6. Vnus de magnis piscibus fuit beatus laurentius et fuit assus. Ideo fit statio apud beatum laurentiumB.

Lesarten
1 Quarta ... pascha: om P2; de quarta feria post pascha man rec in margine T
2 dicit: dixit T
3 quanto: quod P2, T
4 erimus: eritis P2, (ante estis expunxit) T
5 tanto magis apropinquabimus: om P2, T
6 quanto ... apropinquabimus: ibi non intrant nisi purificati per penitentiam Dur
7 uel trahitur: om T, Dur
8 fiat: ante fiat expunxit T
9 mutatio: inuitatio P2
10 dicitur: habeturur (!) P2, T
11 dicuntur: dicetur P2
12 et cetera: om P2, T
13 qua: quo P2, T, Dur
14 portas: porta T

Quellen
a uenite ... mei: AMS 83 (Hesbert, p 102sq: R B C K S); Matth 25,34
b penitenciam ... celorum: Matth 3,2
c dextera ... uirtutem: AMS 83 (Hesbert, p 102sq: M C K S)
d christus ... mortuis: PM 4, p 213; Einsiedeln, Stiftsbibliothek, Cod 121 (Graduale saeculi X-XI; cf Durandus, Apparatus Fontium); cf CAO 1796 (Hesbert 3, p 96)
e mittite ... rethe: Ioh 21,6
f Piscis ... passus: Augustinus, In Iohannis euangelium, tract 123,2 (CCSL 36, p 676)
g portas celi: AMS 83 (Hesbert, p 102sq: R B C K S)

Rezeption
A Ostensa ... et cetera: redigit Durandus, Rationale VI,xcii,1,3-6 (CCCM 140A, p 483)
B Quia ... laurentium: Durandus, Rationale VI,xcii,1-3,7-27 (CCCM 140A, p 484)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 75, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c75

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 54r
Br 288r
C 85v, 86r
D 53v
G 134r
M 45r
O 145v
P1 64r
P2 116r
S 78v
T 209v
Tr 96r