Tract. III, Cap. 22

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,22. Sexagesima 1

1. Post septuagesimam sequitur sexagesima. Et sicut ecclesia | celebrat septuagesimam in misterio 2 , ut quemadmodum per 3 fletum exierunt et liberati sunt filii 4 israel post septuaginta annos de seruitute 6 babilonica, sic ipsa de seruitute diaboli, cui oportet modo seruire; ad minus 7 per 8 penitenciam 9 factam in septenario huius uite 〈liberata est〉, sic in misterio celebrat sexagesimam A , que protenditur 10 ab ista dominica, qua cantatur: "exurge a ", usque ad quartam feriam post pascha, in qua cantatur: "uenite, benedicti b   11 ".

2. Sexagesima autem 12 ex senario et denario constat 13 , sicut dominus 14 post 15 opera sex dierum benedixit diei 16 septime, sic 17 post perfectionem operum decalogi perueniemus ad benedictionem eternam. Et dicetur nobis illud: "uenite, benedicti 18 patris mei 19   c   20 ". Et ideo in sexagesima legitur euangelium 21 de semine uerbi dei d , ut homines seminent opera misericordie ad habendum illam benedictionem 22 .

3. Et 23 quia in pluribus suffocatur semen, clamat alta uoce in introitu: "exurge, quare obdormis e   B " et cetera, id est uideris obdormire. Et continuatur antecedenti dominice, quia in precedenti dominica ostendit ecclesia miserias et dolores suos, cum dixit: "circumdederunt 24 me gemitus mortis f ". Quasi ergo nimis 25 afflicta angustiis prorumpit in clamorem petens liberari in sequenti dominica, cum dicit: "exurge, quare obdormis, domine g ".

4. In tercia uero dominica ostendit, per quid uelit liberari, scilicet per deum. Vnde in introitu dicit: "esto michi in deum protectorem h ".

5. Et quia dominus prope est omnibus inuocantibus eum, sequitur de liberatione 26 in sequenti dominica, unde dicitur in introitu: "inuocauit me, et ego exaudiam 27 eum i ". Impossibile enim est, quod ille, qui aperit per confessionem peccata sua, que sunt dolores mortis ducentes ad infernum, et dolet dolore satisfactorio et petit liberari tantum a domino 28 , quin liberetur.

6. Dicit autem ter "exurge" propter triplices filios. Primo enim clamat pro filiis, qui 29 temptantur per aduersa, sed non subcumbunt, ut paulus, propter quos dicit primo: "exurge" et "quare obdormire uideris 30 " non exaudiendo uel liberando. Et hoc facit dominus, ut probentur et examinentur in igne tribulationis. Puriores enim exierunt tres pueri de fornace regis babilonis, quam intrauerunt. Vnde non dominus dormit 31 , sicut habetur ieremie ii: "uirgam uigilantem ego uideo j ", et dicit statim dominus: "quia uigilabo 32 super gregem meum 33 , super filios meos k ". Et in psalmo 34 : "ecce, non dormitabit neque dormiet 35   36   l " et cetera 37 . Quantum ad iustos 38 dicit 39 postea: "obliuisceris tribulationis nostre m ", quia singula singulis debent reddi.

7. Secundi filii 40 sunt, qui in pugna cadunt 41 . Et propter istos dicit ecclesia: "exurge et ne 42 repellas in finem, quare faciem tuam 43   n " et cetera 44 , quasi dicat: ostende faciem tuam, et reuertentur ad te.

8. Tercii filii sunt, qui per blanda temptantur nec sub|cumbunt. Et propter istos dicit 45 : "exurge, domine, adiuua nos o ". Et 46 propter omnes uero sequitur: "et libera nos propter nomen tuum 47   p   C ".

9. Et allegat in uersu, quod debeat facere: "deus, auribus nostris 48   q " et cetera 49 , quasi dicat 50 : tu semper 51 liberasti antiquos patres, multo fortius debes nos liberare, qui sumus filii minores.

10. Quia uero ecclesia petit liberari de tribulationibus suis, ideo enumerat epistola tribulationes beati pauli de ii ad corinthios xi 52 : " libenter suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes r " et post: "in laboribus plurimis s " et cetera 53 , que ibi sunt. In fine uero dicit: "libenter igitur gloriabor in infirmitatibus 54   t " et cetera. "Cum enim infirmor, tunc potens sum u ". Sciebat enim apostolus, quod per tribulationes purgatur homo et corona augmentatur et fit deo similis.

11. Ostendit etiam per hoc, quod dicit "libenter gloriabor v " et cetera, quod tribulationes et aduersa toleranda sunt non tantum fortiter, sed etiam dulciter. Hoc facit fortitudo spiritus 55 . Ideo illa 56 die fit statio ad beatum paulum et dicitur oratio de eo D .

12. Postmodum in responsorio inprecatur ecclesia pro aduersariis 57 non optando, sed consentiendo diuine iusticie: "sciant gentes w ", id est gentiliter uiuentes uel 58 geniti tales, quia 59 non baptizati sunt, "quoniam nomen tibi deus x ". Sciant per experientiam flagellorum. Vnde 60 uersus: "deus meus, pone illos 61   y " et cetera 62 . Qui enim torquentur 63 adquirendo ista temporalia, uoluuntur ab eadem in idem: "non est finis in desiderio 64 ". Vnde in psalmo: "in circuitu impii ambulant aa ", unde 65 ad molam mundi ligantur cum sampsone.

13. In tractu sequitur utilitas tribulationum: "commouisti terram ab " per tribulationes. Ad quid? Dicitur 66 : "ut fugiant a facie archus ac ". Quia enim sancti tot patiuntur, signum est, quod debemus fugere a facie arcus, id est ab ira uindicte dei.

14. Euangelium est de semine ratione predicta 67 . Sunt autem tria genera hominum, in quibus non fructificat uerbum dei: quidam impediuntur 68 per diabolum, unde dicit: "semen cecidit secus uiam ad ", id est corda 69 conculcata 70 pedibus diaboli, in quibus diabolus it et redit tota die, iob xuiii: "calcet super eum quasi rex interitus ae ". Et eodem xx: "uadent et ue nient 71 super eum horribiles af ". Ita 72 enim sunt intenti temporalibus, quod diabolus eos conculcat et uilificat 73 et dicit: "incuruare ad temporalia, ut transeamus ag ". Isti propter nimiam inmundiciam non possunt concipere bonum propositum, sicut 74 nec mulier, que patitur menstrua 75 , ieremie ii: "omnes, qui querunt 76 eam, non deficient, semper in menstruis inuenient eam ah ".

15. Alii uero impediuntur per aduersa propter carentiam mansuetudinis 77 et paruitatem bone terre. Tales enim "non habent radicem ai " mansuetudinis, sed bonum 78 , quod concipiunt 79 , statim deserunt. Isti capiunt uerbum, quando audiunt. Sed "orto sole aj " ma|tutino, id est 80 tribulatione, exsiccatur semen in eis, quia multum est ibi de duricia et parum de bona terra, sicut 81 est in loco petroso. Vnde pro eis dicitur: "semen cecidit supra petram, sed exaruit, quia 82 non habuit humorem ak ".

16. Alii per diuicias mundi impediuntur. Per spinas enim intelliguntur diuicie plene punctionibus 83 , que cum angustia et magnis laboribus acquiruntur, cum timore et sollicitudine possidentur, cum dolore 84 ammittuntur, unde: "ex puluere fiunt cinifes al ", exodi uiii 85 , id est 86 musce minutissime, que pungunt hominem in facie et terebrant et 87 excecant, quia ex diuiciis, que habende sunt sicut puluis, nascuntur punctiones 88 et dilacerationes 89 in anima.

17. In primis ergo 90 suffocatur semen, id est 91 uerbum dei per diaboli conculcationem, in secundis per aduersitatem, in terciis per diuiciarum punctionem 92 . Omnes alii boni sunt. Et 93 semen, quod cadit in eos sicut in bonam terram, ubi est satis de terra, id est 94 mansuetudine et humilitate, et facit fructum tricesimum, quo 95 ad coniugatos, sexagesimum, quo 96 ad uiduas, centesimum, quo 97 ad 98 predicatores am .

18. Propter hoc legitur euangelium, ut homo senarium bone operationis 99 , quod petit in offertorio dicens: "perfice gressus meos 100   an " et cetera 101 , ad habendam benedictionem eternam, quam affirmat se habere in communione: "introibo ao " et cetera.

Lesarten
1 Sexagesima: om P2
2 misterio: celebrat add P2, T
3 per: om P2, T
4 filii: om P2
5 uel seruitute: ss P1
6 de seruitute: P2, Dur ; de captiuitate uel seruitute 5 P1, T ; de uirtute T
7 ad minus: liberata est saltem Dur
8 per: penam per add P2, T
9 penitenciam: penitenciam P1
10 protenditur: pretenditur P2, T
11 benedicti: et cetera add P2, T
12 autem: P2
13 constat: constat ut P2, Dur ; constatuit T
14 dominus: deus T
15 post: om T
16 diei: P2, T, Dur ; die P1
17 sic: unde T
18 benedicti: P2, T ; benedicte P1
19 patris mei: om P2
20 mei: et cetera add P2
21 euangelium: om P2
22 benedictionem: ante beatitudinem expunxit P1
23 Et: in add T
24 circumdederunt: circumderunt P2
25 nimis: nimiis T
26 de liberatione: liberatio P2, Dur ; deliberatio T
27 exaudiam: exaudiui T
28 domino: deo P2
29 qui: que T
30 uideris: ex iudeis corr T
31 dominus dormit: dormit dominus P2, T
32 uigilabo: ego add P2, T
33 meum: iii P2, T
34 in psalmo: psalmus P2, T
35 dormiet: e dormitabit corr T
36 dormiet: qui custodit israel add P2, T
37 et cetera: om P2, T
38 iustos: istos P2, T
39 dicit: dicis T
40 filii: fini T
41 cadunt: ante sunt expunxit T
42 ne: non P2, T
43 tuam: auertis add P2, T
44 et cetera: om P2, T
45 istos dicit: hos dicunt P2, (e hos dicuntur corr) T
46 Et: om P2, T
47 propter nomen tuum: om P2
48 nostris: audiuimus patres nostri annunciauerunt nobis quod semper liberasti eos add P2, T
49 et cetera: om P2, T
50 dicat: diceret T
51 semper: om P2
52 xi: b add P2, T
53 cetera: et add P2
54 infirmitatibus: meis add P2, T
55 facit fortitudo spiritus: fortitudo spiritus facit P2, T
56 illa: illo P2, T
57 aduersariis: suis add P2, T
58 gentiliter uiuentes uel: om P2, T
59 quia: qui P2
60 Vnde: om P2, T
61 illos: ut rotam add P2, T
62 et cetera: om P2, T
63 torquentur: toquentur (!) T
64 non est finis in desiderio: ut est finis ut desiderio P2
65 unde: et P2, T
66 Dicitur: om P2
67 predicta: dicta P2, T
68 quidam impediuntur: quedam impediunt P2
69 corda: hominum add P2
70 conculcata: calcata P2, T
71 ue nient: uenienient (!) P2
72 Ita: a P2
73 et uilificat: om T
74 sicut: sic P2, T
75 menstrua: mensturam P2
76 querunt: querent P2
77 carentiam mansuetudinis: mansuetudinis carentiam T
78 bonum: ante quod P1
79 concipiunt: capiunt P2, T
80 id est: orta add P2, T
81 sicut: sic P2, T
82 quia: ss T
83 punctionibus: puctionibus P1
84 dolore: labore P2
85 exodi uiii: om P2 ; exodo T
86 id est: om T
87 et: etiam add T
88 punctiones: pugtiones (!) T
89 dilacerationes: dilatationes T
90 ergo: ante enim expunxit T
91 id est: om P2, T
92 punctionem: pugtionem (!) T
93 Et: ante in terciis per diuiciarum punctionem cancelauit P1
94 id est: de add P2, T
95 quo: quantum P2, T
96 quo: quantum P2, T
97 quo: quantum P2, T
98 ad: uirgineset add P2, (ante uiduas expunxit) T
99 bone operationis: bonorum P2 ; bonorum operum T
100 meos: in semitis tuis add P2, T
101 et cetera: om P2, T

Quellen
a exurge: AMS 35 (Hesbert, p 46sq: R B C K S)
b uenite benedicti: AMS 83 (Hesbert, p 102sq: R B C K S); cf Matth 25,34
c uenite ... mei: Matth 25,34
d euangelium ... dei: cf Luc 8,4-15
e exurge ... obdormis: AMS 35 (Hesbert, p 46sq: R B C K S)
f circumdederunt ... mortis: AMS 34 (Hesbert, p 44sq: R B C K S)
g exurge ... domine: AMS 35 (Hesbert, p 46sq: R B C K S)
h protectorem: AMS 36a (Hesbert, p 46sq: R B C K S)
i inuocauit ... eum: AMS 40a (Hesbert, p 52sq: R B C K S)
j uirgam ... uideo: recte Ier 1,11
k quia ... meos: cf Ier 1,12
l ecce ... dormiet: Ps 120,4
m nostre: AMS 35 (Hesbert, p 46sq: R B C K S)
n exurge ... tuam: AMS 35 (Hesbert, p 46sq: R B C K - Textus plenus)
o exurge ... nos: AMS 35 (Hesbert, p 46sq: R B C K - Textus plenus)
p et libera ... tuum: AMS 35 (Hesbert, p 46sq: R B C K - Textus plenus)
q deus auribus nostris: AMS 35 (Hesbert, p 46sq: R B C K - Textus plenus)
r libenter ... sapientes: 2 Cor 11,19
s in laboribus plurimis: 2 Cor 11,19
t libenter ... infirmitatibus: 2 Cor 12,9
u Cum ... sum: 2 Cor 12,10
v libenter gloriabor: 2 Cor 12,9
w sciant gentes: AMS 35 (Hesbert, p 46sq: M B C K S)
x quoniam nomen tibi deus: AMS 35 (Hesbert, p 46sq: M B C K S)
y deus ... illos: AMS 35 (Hesbert, p 46sq: M B C K S)
z non est finis in desiderio: cf Bernardus Claraevallensis, Super cantica canticorum Sermo 84,1 (ed Leclercq et Rochais II, p 303,15sq); cf Seneca, Consolatio ad Helviam matrem, Dialogi, 12 (olim 11),11,4 (ed Reynolds, p 305)
aa in circuitu ... ambulant: Ps 11,9
ab commouisti terram: AMS 35 (Hesbert, p 46sq: M B C K S)
ac ut ... archus: AMS 35 (Hesbert, p 46sq: M B C K S)
ad semen ... uiam: Luc 8,5
ae calcet ... interitus: Iob 18,14
af uadent ... horribiles: Iob 20,25
ag incuruare ... transeamus: cf Is 51,23
ah omnes ... inuenient eam: Ier 2,24
ai non habent radicem: Luc 8,13
aj orto sole: cf Matth 13,6
ak semen ... humorem: Luc 8,6
al ex ... cinifes: cf Ex 8,16sq (Nova Vulgata: Ex 8,12sq)
am facit fructum ... predicatores: cf Matth 13,8
an perfice gressus meos: AMS 35 (Hesbert, p 46sq: M B C K S); cf Ps 16,5
ao introibo: AMS 35 (Hesbert, p 46sq: M B C K S)

Rezeption
A Post septuagesimam ... sexagesimam: Durandus, Rationale VI,xxvi,1,3-9 (CCCM 140A, p 238)
B sexagesima ... obdormis: Durandus, Rationale VI,xxvi,2sq,22-31 (CCCM 140A, p 239)
C In ... tuum: Durandus, Rationale VI,xxvi,3-6,31-60 (CCCM 140A, p 239sq)
D Ideo ... eo: cf Durandus, Rationale VI,xxvi,7,70-75 (CCCM 140A, p 240)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 22, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c22

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 29r, 29v, 30r
Br 279v, 280r
C 76r, 76v
D 28r, 28v, 29r, 29v
G 121r, 121v
M 25r, 25v, 26r, 26v
O 142r
P1 52v, 53r, 53v
P2 99v, 100r, 100v
S 57v, 58r, 58v
T 194v, 195r
Tr 79r, 79v, 80r
U 100v, 101r