III,85. Vigilia ascensionis 1
1. Sequenti die officium est idem 2 , nisi quod euangelium de matheo legitur, in quo est eadem sentencia a A .
2. Quia uero ieiunium non sufficit sine operibus misericordie, ideo in uigilia ascensionis monet ecclesia ad opera misericordie in introitu di|cens: "omnes gentes plaudite manibus b 3 ". Dicit enim gregorius 4 : "si uis orationem tuam 5 uolare ad celestia, fac ei duas alas, scilicet ieiunium 6 et elemosinam c ". Bonis enim desideriis uolamus ad celum. De domino dicitur 7 : "eleuatis manibus ferebatur in celum d ".
3. Versus: "subiecit populos nobis 8 ".
4. Epistola uero non uidetur concordare, immo 9 uidetur preposteratio. Post ascensionem enim domini 10 11 factum est, ut "multitudinis credentium esset cor unum et anima una e ".
5. Sed duabus de causis 12 fit hoc. Prima est, ut epistola consonet euangelio, in quo dominus dicit: "pater, clarifica filium tuum 13 f ", id est manifesta filium tuum. Et postea rogat dicens: "rogo, ut et 14 ipsi unum sint, sicut ego et tu unum sumus g h ". Hec autem unitas ostenditur in epistola.
6. Alia causa est, quia 15 , quando 16 ex uero corde dantur elemosine, omnia reputantur communia, sicut dicit apostolus de manna: "qui plus collegit, non habundauit, et qui minus, non minorauit i ". Qui enim diues est, non debet amplius propter hoc 17 comedere, sed aliis distribuere. Et hoc 18 habetur in epistola, ubi 19 dicitur: "et erant illis omnia 20 communia j B ".
7. Quia 21 autem christus rogauit pro nobis, fiunt tunc rogationes, et quia fiunt, rogationes reducuntur ad memoriam rogantis christi, ubi ad similitudinem eius rogamus 22 . Quomodo autem intelligendum sit 23 , quod dicit: "rogo, ut sicut ego et tu unum sumus, sic et 24 ipsi unum sint k ", exponit hylarius dicens: "unum non tantum uoluntate, sed et 25 natura l ", id est gratiis 26 spiritus sancti C , quas possumus suscipere a natura, ut 27 dicunt apostoli 28 .
8. Notandum autem, quod duobus primis diebus fertur serpens ante processionem ore aperto et cauda turgida, tercia uero die post processionem ore clauso et cauda 29 D .