Tract. III, Cap. 96

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 96

 

 

 

De festo trinitatis

 

 

Post festa de tribus personis, sigillatim: festum enim natiuitatis domini attribuitur patri, quia tunc apparuit benignitas et largitas in missione filii, festum resurrectionis et ascensionis filio, festum pentecostes spiritui sancto, sequitur festum de trinitate multis de causis.

 

ia

Prima est, ut ostendat ecclesia patrem et filium et spiritum sanctum esse unum deum. Propter hoc celebrat ecclesia unum festum de trinitate.

 

iia

Secunda est, quia baptismus | fit in inuocatione trinitatis, de quo prius habebatur.

fol. 149va

iiia

Tercia est, ut ecclesia toto uisu laudet trinitatem, ad cuius ymaginem facta est. Vnde in antiphonis matutinarum laudum preponitur uersiculus, quia ecclesia tota se debet uertere ad laudem trinitatis. Similiter in antiphonis nocturnalibus beate uirginis preponitur uersiculus, quia ipsa tota uertit se ad laudem dei. Similiter et in antiphonis nocturnalibus beati laurentii et beati pauli. Passio enim beati laurentii de nocte fuit; unde ipse dicit: Mea nox obscurum non habet et cetera. In laudibus enim non sunt uersiculi, quia ante mane mortuus fuit. Sed beatus paulus habet uersiculos et in nocturnis et in laudibus, quia ipse et die et nocte laborauit.

 

 

Festum ergo trinitatis de laude et benedictione trinitatis. Vnde introitus: Benedicta sit sancta trinitas et cetera. Graduale: Benedictus et cetera. Alleluia: Benedicamus et cetera. Totum sumptum est de daniele iii post medium. Epistola in multis ecclesiis de iiiio apocalipsis in principio: Vidi hostium apertum in celo. Ibi enim fit mentio de baptismo, cum dicitur: Et in conspectu sedis tanquam mare uitreum simile cristallo. Per mare uitreum significatur baptismus. Euangelium de iiio iohannis in principio: Erat homo ex phariseis et cetera, quia ibi fit mentio de baptismo, qui fit in inuocatione trinitatis. Tamen in quibusdam ecclesiis legitur epistola de fine secunde ad corinthios capitulo ultimo circa finem: Gratia domini nostri et cetera, quia ibi fit mentio de personis. Et euangelium: In principio erat uerbum et cetera, iohannes i in principio.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va