Tract. III, Cap. 56

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 56

 

 

 

De sabbato

 

 

Sabbatum est de largitate dei. Vnde introitus: Sitientes uenite ad aquas, de lu ysaie in principio. Epistola de xlix ysaie circa principium: In tempore placito et cetera, ubi multa promittit dominus. Euangelium similiter est de largitate domini, de uiiio iohannis circa principium: Ego sum lux mundi et cetera. Vnde quilibet, si uult, potest habere illam lucem.

 

ia

Et quia sabbatum est de largitate dei, propter hoc ecclesia facit in illo ordines, in quibus dantur dona spiritus sancti.

 

iia

Et alia ratione, quia tunc appropinquat tempus passionis, in quo artius et sanctius uiuendum est, ut si prius incesti amodo casti.

 

iiia

Et tercia ratio est, quia appropinquat tempus immolationis domini; unde ordinantur ministri altaris, in quo representatur immolatio domini. Leguntur autem u lectiones, cum fiunt ordines, que habentur supra in sabbato prime septimane xlme.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va