Tract. III, Cap. 102

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 102

 

 

 

De uia dominica post pentecosten

 

 

Sexta causa est nouitas uite, que facit nos imitatores ueri salomonis christi et confirmat regnum nostrum. Hoc autem dico, quia in quibusdam ecclesiis legitur ua dominica primus liber paralipomenorum et in sexta secundus, qui est de confirmatione regni salomonis.

 

 

Vnde introitus: Dominus fortitudo plebis sue et cetera, de psalmo xxuii Ad te domine clamaui.

 

 

Epistola monet ad nouitatem uite, de uio ad romanos circa principium: Quicumque baptizati sumus et cetera. Similiter et euangelium: Nisi habundauerit iusticia | uestra et cetera, de uo mathei ante medium. Post librum regum, in quo docemur per exempla et facta, leguntur libri salomonis, qui significant doctrinam, et competenti ordine, quia prius est facere quam docere, actus i in principio. Et est talis ordo in libris theologicis: Precedunt enim libri regum et liber paralipomenorum et hesdras et thobias, iudith et hester et iob, qui sunt libri exemplares; sequntur libri salomonis et omnes prophete, qui sunt libri doctrinales; sequitur liber machabeorum, in quo docemur usque ad mortem pugnare pro fide.

 

 

fol. 150ra

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va