Tract. III, Cap. 103

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,103. Septima dominica 1

1. Septima dominica incipit ecclesia parabolas salomonis. Post festum enim trinitatis legitur liber regum. Quando enim 2 similitudinem habet homo trinitatis 3 , fit rex et sacerdos 4 . Vnde proponuntur ei exempla et de regibus et de 5 sacerdotibus, sicut dictum est. Postea uero 6 secuntur libri doctrinales. Plus enim monent 7 facta quam dicta 8   a ; in 9 actibus: "cepit ihesus facere et docere b ".

2. Et sic ordinantur libri ad se inuicem, ut precedant libri exemplares regum et paralipomenon, et sequntur libri doctrinales 10 salomonis; que doctrina est refectio 11 spiritualis, de qua 12 habetur in euangelio huius septime dominice.

3. Et quia huic doctrine respondere debemus bonis operibus, incipit introitus: "omnes gentes plaudite manibus c ", et inuitat nos 13 apostolus 14 in epistola ad hoc 15 , ut respondeamus illi doctrine seruiendo deo: "humanum dico propter infirmitatem d " et cetera 16 .

4. Sequitur 17 responsorium: "beata gens, cuius est dominus deus 18   e ", id est, que deum habet pro domino ei soli seruiendo, id est, que respondet.

5. Et sequitur uersus: "uerbo domini f ", id est 19 doctrina domini, "celi g ", id est maiores h , "firmati sunt i ".

6. Et sequitur alleluia: "attendite, popule meus, legem meam j ". Lex est 20 illa refectio 21 .

7. Et ostenditur illa refectio in euangelio: "cum turba plurima k " et cetera. "Quidam de longe uenerunt l ", scilicet illi qui de peccatis enormibus redierunt et penituerunt. Qui in peccato mortali est, non habet, quid manducet 22 . Erant autem "quatuor milia m " habentes quatuor uirtutes cardinales n "et comederunt et saturati sunt o ", quia lex dei satiat, et remanserunt "septem sporte p ", id est predicatores 23 habentes septem dona spiritus sancti et reficientes alios.

8. Quia uero homo habens 24 doctrinam uidet, in quanto periculo sit constitutus, uidet enim se esse 25 in fornace babilonis, petit se liberari et utitur hac 26 uoce trium puerorum, sicut habetur 27 in daniele, | in offertorio 28 : "sicut in holocaustum arietum et taurorum sic fiat sacrificium 29   q " et cetera.

9. In 30 communione uero petit liberari cito: "inclina aurem 31 tuam, accelera 32   r " et cetera 33   A .

Lesarten
1 Septima dominica: om P2, T
2 enim: ii P2 ; ad add T
3 habet trinitatis: trinitatis habet homo P2 ; trinitatis homo T
4 et sacerdos: om P2
5 de: T ; om P1, P2
6 uero: om P2
7 monent: T ; mouent P1, P2
8 dicta: om P2
9 in: om P2, T
10 doctrinales: ante parciales ill T
11 refectio: est add T
12 qua: hac T
13 nos: no ante add P1
14 apostolus: beatus paulus P2, T
15 in epistola ad hoc: ad hoc in epistola P2, T
16 et cetera: om P2, T
17 Sequitur: unde ante add P2, T
18 est dominus deus: dominus deus est P2
19 id est: ante et cetera P1
20 est: om P2
21 illa refectio: refectio illa T
22 manducet: manducent P2
23 id est ... predicatores: predicatores scilicet P2, T
24 habens: habentes P2
25 esse: ante s exp P2
26 hac: om P2, T
27 habetur: ante dictum est ill T
28 in offertorio: om P2, T
29 sacrificium: om P2, T
30 In: que P2
31 aurem: aurem add T
32 accelera: ut eruas me add P2, T
33 cetera: om P2, T

Quellen
a Plus ... dicta: cf Augustinus, Sermones nouissimi 18D,11 (ed Dolbeau, p. 218,6); cf Iulianus Aeclanensis, Expositio libri Iob II,1-3 (CCSL 88, p 8); cf Thomas de Aquino, Super Euangelium Iohannis reportatio 13,3,1781 (ed Marietti, p 333); cf Henerik Kocher, Dicionário de Expressões e Frases Latinas, F1,183: Facta plus valent quam dicta.; cf Thesaurus proverbiorum, s.v. "Tun", Nr. 2
b cepit ... docere: Act 1,1
c omnes ... manibus: AMS 179 (Hesbert, p 180sq: R B K S)
d humanum ... infirmitatem: Rom 6,19
e beata ... deus: AMS 179 (Hesbert, p 181: K S)
f uerbo domini: AMS 179 (Hesbert, p 181: K S)
g celi: AMS 179 (Hesbert, p 181: K S)
h celi ... maiores: cf Thomas de Aquino, Super Ad Hebraeos reportatio, 1,5,70d (ed. Marietti, vol. 2, 352)
i firmati sunt: AMS 179 (Hesbert, p 181: K S)
j attendite ... meam: AMS 199a (Hesbert, p 199: C)
k cum turba plurima: Marc 8,1
l Quidam ... uenerunt: Marc 8,3
m quatuor milia: Marc 8,9
n quatuor ... cardinales: cf Hrabanus Maurus, Comment. in Mattheum V,15 (PL 107,985C)
o et comederunt ... sunt: Marc 8,8
p septem sporte: Marc 8,8
q sicut ... sacrificium: AMS 179 (Hesbert, p 180sq: R B K S); Dan 3,40
r inclina ... accelera: AMS 179 (Hesbert, p 180sq: R B K S)

Rezeption
A Septima ... cetera: Durandus, Rationale VI,cxxi,3sq,18-56 (CCCM 140A, p 552sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 103, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c103

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 66r, 66v
Br 292r
C 90r
D 63v, 64r
G 139v, 140r
M 53v
O 147v
P1 69r, 69v
P2 122v
S 86v, 87r
T 216r, 216v
Tr 102v, 103r