Tract. IV, Cap. 3

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

IV,3. De assumptione beate uirginis1

1. Tercium2 festum est de assumptione beate marie. "Quomodo autem assumpta fuerit3 siue in corpore siue | extra corpus, nescio, deus scita", dicit ieronimus. Augustinus tamen dicit, quod in corporeb A.

2. Et tunc cantatur liber canticorum, qui est de amoribus4. Quia enim manens in carne maiorem habuit caritatem quam aliqua alia creatura manens in carne, excepto christoB〈–〉 non dico de angelis, quia, qui minor est in regno celorum, maior est iohanne baptista et beata uirgine〈–〉 ideo meruit ascendere super angelos. Alii5 ascendunt ad equalitatem angelorum. In carne enim preter carnem uiuere non terrena uita est, sed celestis.

3. Et competit estiuo tempori, quia per calorem ignis caritatis ascenditC.

4. Et legitur epistola de libro ecclesiastici6, sapientie scilicet7: "in omnibus8 requiem quesiui9 c". In omnibus etiam10 quesiuit11 ipsa uitam eternam, et ideo habuit, quod12 perfectorum est13. "Et qui creauit14 me, requieuit in tabernaculo meo15 d", id est16 in corpore meo, in utero meo. Et quia in tabernaculo beate uirginis requieuit dominus, ideo dedit ei tabernaculum suum, scilicet17 celum. Et sicut ipsa fecit domino tronum grandem in terra, unde ipsa dicit: "magnificat anima mea dominume", et tercio18 regum x: "tronum fecit sibi19 rex salomon de ebore grandemf", et20 ita fecit ei dominus grandem tronum21 in celo, quando exaltauit eam super omnes angelos.

5. Legitur22 euangelium de martha et maria, quod non uidetur pertinere, sed bene pertinet secundum allegoriam: "intrauit ihesus in quoddam castellumg 23", in beatam uirginem, que dicitur castellum, quia est terribilis demonibus. Dicit24 diminutiue "castellum25" propter humilitatem, "quoddam" propter singularitatem, quia "nec primam similem uisa est, nec habere sequentemh". "Et martha recepit26 eum in domum suam27 i", id est actiua28, diligentissime enim nutriuit puerum suum et tulit in egiptum. Et prius se probauit ministerio29 helisabeth in actiua30. Maria etiam fuit, id est contemplatiua, unde in euangelio habetur31: "maria autem conseruabat omnia uerba hec32 conferens in corde suoj". Due ergo33 sorores significant uitam34 actiuam et uitam35 contemplatiuam, que plene fuerunt in beata uirgine, per quas ipsa36 sublimiter, honorabiliter, delectabiliter in se37 christum recepitD.

Lesarten
1 De ... uirginis: om P2
2 Tercium: enim add P2
3 fuerit: est P2; fuit T
4 amoribus: ex amore corr T
5 Alii: enim add P2, T
6 ecclesiastici: om P2, T
7 scilicet: om P2, T
8 omnibus: enim add ss T
9 quesiui: e quesiuit corr T
10 etiam: enim P2
11 In ... quesiuit: om hom. T
12 quod: hoc P2; hic T
13 est: om P2
14 creauit: ante ** eras T
15 meo: om T
16 id est: om P2, T
17 scilicet: om P2, T
18 tercio: T; quarto P1, P2; om P2
19 sibi: om P2, T
20 et: om T
21 grandem tronum: tronum grandem P2, T
22 Legitur: et ante add P2, T
23 castellum: quod add P2
24 Dicit: om P2, T
25 castellum: om P2
26 recepit: receperit P2
27 in domum suam: om T
28 actiua: uita add T
29 ministerio: monstrando P2; ministrato T
30 in actiua: om P2, T
31 in euangelio habetur: euangelium est T
32 uerba hec: hec uerba P2
33 ergo: P2, T; autem P1
34 uitam: P2, T; om P1
35 uitam: P2, T; om P1
36 ipsa: om T
37 se: sexum T

Quellen
a Quomodo ... scit: cf Pseudo-Hieronymus, Ad Paulam et Eustochium Epist 9,2 (PL 30,123D)
b Augustinus ... corpore: cf Pseudo-Augustinus, Sermo 208, In festo Assumptionis Beate Marie (PL 39,2130)
c in ... quesiui: Eccli 24,11
d Et qui ... meo: cf Salzer, Sinnbilder, p 18sq; Eccli 24,12
e magnificat ... dominum: Luc 1,46
f tronum ... grandem: recte 3 Reg 10,18
g intrauit ... castellum: cf Salzer, Sinnbilder, p 12; Luc 10,38
h nec primam ... sequentem: Sedulius, Carmen Paschale , lib II (CSEL 10,48 = PL 19,600A)
i Et martha ... suam: Luc 10,38: 'Et mulier quedam Martha nomine excepit illum ...'
j maria ... suo: Luc 2,51

Rezeption
A Quomodo ... corpore: Durandus, Rationale VII,xxiv,1,3-5 (CCCM 140B, p 71)
B cantatur ... christo: redigit Durandus, Rationale VII,xxiv,3,23-27 (CCCM 140B, p 72)
C ideo ... ascendit: Durandus, Rationale VII,xxiv,3-4,27-32 (CCCM 140B, p 72)
D legitur ... recepit: Durandus, Rationale VII,xxiv,5-7,61-87 (CCCM 140B, p 73sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. IV, cap. 3, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t4c3

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 75r, 75v
Br 294v
C 93r
D 72r
G 143v
M 59v
O 148v
P1 72v, 73r
P2 127v
S 92v
T 220v, 221r
Tr 107r, 107v