Tract. III, Cap. 64

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,64. Dominica in ramis palmarum 1

1. Post sabbatum, in quo 2 ostendebatur deuotio marie, sequitur dominica, in qua ostenditur deuotio puerorum. Vngimus enim dominum cum maria et cum 3 pueris ueneramur 4 .

2. Et ideo facit ecclesia processionem 5   6 corporaliter et spiritualiter. Exierunt enim pueri extra castra 7 obuiam domino. Et nos 8 similiter debemus exire extra castra, id est extra delicias carnis, sicut dicit apostolus: "exeamus extra castra inproperium eius portantes a ", id est extra delicias corporis.

3. In egressu autem cantatur quedam antiphona: "pueri hebreorum b ", et nos debemus esse pueri, id est innocentes, et debemus esse pueri 9 hebreorum, id est transiliencium 10 omnia terrena.

4. Postmodum facit ecclesia stationem in aliquo 11 loco competenti, ut ibi cum deuocione et leticia suscipiatur uerbum dei 12 , sicut susceptus est christus, qui est dei uerbum, cum leticia in ierusalem a pueris. In scripturis 13 siue sermonibus est christus, unde ipse in euangelio: "scrutamini scripturas, ille 14 enim locuntur de me c ". Ipse enim est dulcedo scripture.

5. Et legitur euangelium de matheo: "cum apropinquasset d " et cetera, "misit duos de discipulis suis dicens illis: ite in castellum e " et cetera. Vnde 15 alibi: "misit discipulos septuaginta binos et binos f ", id est habentes geminam caritatem dei et proximi. Misit, inquam 16 , querere asinam et pullum, id est iudaicum populum et gentilem 17 , ut duceret eos 18 in celestem ierusalem. Et legitur ideo hac die, quia ibi 19 fit mentio 20 de fructu passionis 21 .

6. Postea autem cantatur: "occurrunt turbe cum floribus et palmis redemptori obuiam et uictori 22   g ", et nos debemus similiter 23 ei | occurrere cum floribus uirtutum et palmis uictoriarum. De 24 octauo tono propter uictoriam christi in se et in membris, per quam uenitur ad uictoriam 25 resurrectionis. Postea cantatur canticum puerorum: "gloria laus et honor 26   h ", in introitu ciuitatis, quia "ingrediente domino in sanctam ciuitatem pueri hebreorum 27   i   28   29 ", quia innocentes, laudant dominum 30   A .

7. Ante uero infiguntur 31 rami uirides in cruce 32 , quia christus fuit ramus 33 uiridis habens in se omnem uirorem uirtutum et nos ab eo. Vnde ipse dicit: "si in uiridi hoc fiunt, in arido quid fiet j ?" Vnde per hoc, quod cruci affigimus ramos uirides, significatur, quod omnem 34 uirorem uirtutum habemus a crucifixo B .

8. In introitu uero ciuitatis cantatur responsorium: "ingrediente domino k ", post canticum puerorum, quod est primi 35 toni propter primam etatem, uel quia soli deo cantandum est C .

9. Post illam processionem sequitur statim missa de passione, quia debemus gaudere de fructu passionis 36 et debemus compati, quia pro nobis passus est. Ibi est 37 , unde letemur, scilicet de amore, quem ostendit nobis in cruce. Et unde tristemur de peccatis nostris, que tanta sunt, quod propter ea oportuit filium dei pati.

10. Venit autem decima luna, ut esset in domibus iudeorum, sicut preceptum est exodo xii l et in deuteronomio: "decima luna accipietis agnum m   D ". Mistice uero, quia populus israeliticus decima plaga egressus est de egipto, similiter per istum uerum agnum data est libera potestas populo israelitico, id est uidenti deum per fidem exeundi de 38 peccato, quod non fuit datum per moysen et uirgam eius, id est per disciplinam et sacerdotium legale.

11. In principio ergo misse reducens ad memoriam ecclesia domini passionem incipit ab oratione 39 ipsius 40 : "domine, ne elonge 41 facias n ". est 42 octaui toni 43 , quia 44 per 45 passionem uenitur ad resurrectionem.

12. Postmodum sequitur epistola: "hoc sentite in uobis, quod et in christo ihesu o ", in qua ostenditur passio et fructus passionis: "hoc sentite in uobis p " et cetera, id est 46 imitamini ipsum, ut sicut ipse habuerit 47 caritatem, qua uoluit pati, ita et uos habeatis caritatem, qua patiamini omnia tormenta temporalia, et 48 ut habeatis humilitatem 49 , que in christo 50 maxima fuit, mansuetudinem, patienciam 51 , in intellectu reali, ut 52 sentiatis, cito enim sentietur dulcedo spiritus sancti in corde, quando ibi est. Hec sunt fructus passionis: dulcedo 53 in corde et gloria in futuro.

13. Viso 54 autem hoc fructu fit 55 homo patiens, quia consideratio fructus generat patienciam. Ideo sequitur responsorium, quod respondet epistole, in quo ostenditur, quomodo per passiones uenitur ad gloriam. Et dicuntur ibi tria, quare est tercii toni 56 . Primum est: "tenuisti manum 57 tuam q " et 58 confortasti 59 me in bono. Secundum est 60 : "et in uoluntate 61 deduxisti me r ", talis facit, quicquid deus uult 62 . Tercium est: "quomodo 63 cum gloria suscepisti me s ". Primum est causa crucis, secundum est 64 ipsa crux, tercium fructus ipsius.

14. Vnde: "quam bonus israel deus t ", quia 65 ita deducit suos ad passionem, unde: "lapides torrentes 66 illi dulces fuerunt u ".

15. Post 67 sequitur tractus: "deus, deus meus, respice 68   v " et cetera 69 . De 70 secundo tono, quia ibi ostenditur passio et fructus passionis, unde titulus | illius psalmi est "pro susceptione matutina w ". Vel ideo est 71 secundi toni propter contumelias 72 et tormenta, sapientie ii: "contumelia 73 et tormento 74 interrogemus eum x ".

16. Euangelium de passione est 75 .

17. Offertorium: "inproperium expectauit cor meum et miseriam y " quasi dicat ecclesia: ex quo christus tot passus est, libenter patiar. Vnde dicit: "expectauit 76   z " quasi rem dulcem. Postcommunio 77 : "pater, si fieri potest aa   78 ", de 79 octauo tono 80 utrumque, quia per passionem uenitur ad resurrectionem E .

18. In nocturnali uero officio dicitur inuitatorium 81 : "ipsi uero non cognouerunt uias meas 82   ab ", quod dicitur inuitatorium per contrarium. Inuitat 83 nos ad cognoscendum uias domini per contrarium iudeorum, quia non cognoscentes uias domini non introierunt in requiem.

19. In primo uero responsorio ostenditur 84 securitas patientium tribulationes et causa, quare non est timenda tribulatio, quia deus est adiutor: "in die, qua inuocauerimus 85 te, dixi: tu es ac ". Versus: "in die tribulationis ad   86 ", quia si deus 87 adiuuat, non est timendum. Vnde iob: "pone me 88 iuxta te, et cuius uis manus pugnet 89   ae ". De 90 primo tono, quia a solo 91 deo speranda est liberatio et auxilium F .

20. Secundum responsorium est de passione. Ex quo enim homo securus est nec timet tribulationes, non restat, nisi ut ueniat tribulatio. Et sumitur de iob: "fratres mei af ". De 92 octauo tono. Ideo enim destituitur homo omni humano auxilio, ut cogitet de gloria resurrectionis.

21. Tercium responsorium sumitur de ieremia: "conclusit 93   ag ". de 94 septimo tono, quia per istas tribulationes uenitur ad requiem.

22. Alia patent et sumuntur 95 de ieremia uel ysaia uel de libro sapiencie, sicut illud: "dixerunt inpii ah ", preter nonum, quod est: "ingrediente domino ai ". De 96 secundo tono, quia laudabant pueri utramque 97 naturam in christo: deitatem, cum dicebant "osanna", id est 98 salua obsecro, humanitatem, cum dicebant "filio dauid aj ", uel quia deum 99 corde et ore pueri laudabant 100 , sicut iudei corde et ore conuiciabantur G .

23. Legitur uero ieremias in passione triplici ratione, quia manifestius prophetat de passione quam alius et quia per suam passionem prefigurata est passio domini et quia deplorando captiuitatem iudeorum per babilonios factam prefigurabat 101 etiam romanam, quam incurrrerunt propter passionem christi.

Lesarten
1 Dominica ... palmarum: om P2 ; de dominica in ramis palmarum man rec in marg T
2 quo: e qua corr T
3 et cum: et cetera T
4 ueneramur: uenerantur P2, T
5 processionem: e promissionem corr T
6 processionem: et add P2
7 pueri extra castra: e extra castra pueri corr T
8 nos: om P2
9 id est ... pueri: om P2
10 transiliencium: T, Dur ; transeuntium P1, P2 ; transili (post '...' uacat) P2
11 aliquo: alico P2
12 dei: ss T
13 scripturis: enim add P2, T
14 ille: illic P2, T
15 Vnde: est add T
16 inquam: om P2 ; in aquam T
17 gentilem: e gentiles corr T
18 duceret eos: eos ducent P2 ; eos ducerent T
19 ibi: om T
20 fit mentio: om P2, T
21 passionis: ibi add T
22 redemptori obuiam et uictori: om P2, T
23 debemus similiter: similiter debemus T
24 De: om P2, T
25 uictoriam: octauam T, Dur
26 et honor: om P2, T
27 pueri hebreorum: hebreorum pueri P2, T
28 hebreorum: et cetera add P2, T
29 hebreorum: et add P2
30 dominum: eum P2, T
31 infiguntur: infigentur P2
32 uero ... cruce: ramis uirides cruci infiguntur uero (e infiguntur vero ramis uirides cruci corr) T
33 fuit ramus: T
34 omnem: ante per ramos ill T
35 primi: ante secundi expunxit T
36 quia ... passionis: om P2
37 est: om P2
38 de: ss P2
39 ab oratione: abore ( ab ore ?) T
40 ipsius: ante eius ill T
41 elonge: longe P2, T
42 est: om P2, T
43 octaui toni: uiii tono P2, T
44 quia: quod P2
45 per: P2, T, Dur ; propter P1
46 id est: om P2
47 habuerit: habuit P2, T
48 et: om P2
49 humilitatem: humanitatem P2, T
50 christo: ipso P2, T
51 patienciam: patiamini P2
52 in ... ut: T ; intellectu P1, P2 ; intellectu reali ut P2
53 spiritus ... dulcedo: P2, T, (... hii quidem sunt ...) Dur ; om P1
54 Viso: uisio P2
55 fit: sit T
56 quare ... toni: P2, ( ibi post est expunxit) T, Dur ; om P1
57 manum: dexteram add P2, T
58 et: id est P2, T, Dur
59 confortasti: confirmasti P2, T, Dur
60 Secundum est: Dur ; om P1, P2, T
61 uoluntate: tua add P2
62 uult: ante uisit ill T
63 quomodo: et P2, T, Dur
64 est: om P2
65 quia: qui T
66 torrentes: P2, T ; torrentis P1
67 Post: postmodum P2, T
68 respice: in me add P2, T
69 et cetera: om P2, T
70 De: om P2, T
71 est: ss T
72 contumelias: contumeliam P2, T
73 contumelia: contumeliam P2
74 tormento: tormenta P2
75 est: om T
76 expectauit: expectaui P2, T ; rubro ex expectaui correxit P1
77 Postcommunio: post (post '...' uacat) P2
78 potest: et cetera add P2, T
79 de: om P2, T
80 octauo tono: uiii toni P2
81 inuitatorium: meritorium P2
82 uias meas: om P2, T
83 Inuitat: enim add P2, T
84 responsorio ostenditur: ostenditur responsorio P2
85 inuocauerimus: inuocaui P2, T
86 tribulationis: et cetera add P2, T
87 deus: om P2
88 me: domine P2, T
89 pugnet: contra me add P2, T
90 De: om P2, T
91 solo: soleo P1
92 De: om P2, T
93 conclusit: conclusis T
94 de: om P2, T
95 sumuntur: sumitur P2
96 De: om P2, T
97 utramque: utranquam T
98 id est: om P2, T
99 deum: in add P2, T
100 pueri ... laudabant: laudabant pueri P2, T
101 prefigurabat: prefigurat P2, T

Quellen
a exeamus ... portantes: Hebr 13,13
b pueri hebreorum: CAO 4415 (Hesbert 3, p 418); CAO 4416 (Hesbert 3, p 418)
c scrutamini ... me: Ioh 9,35
d cum apropinquasset: Matth 21,1
e misit ... castellum: Matth 21,2
f misit ... et binos: Luc 10,1
g occurrunt ... uictori: CAO 4107 (Hesbert 3, p 380)
h gloria laus et honor: Analecta Hymnica Medii Aevi 50, p 160-162, Nr. 117; cf CAO 8310 (Hesbert 4, p 512); cf CAO 8533 (Cursus Project: Gloria)
i ingrediente ... hebreorum: CAO 6961 (Hesbert 4, p 241)
j si ... fiet: Luc 23,31
k ingrediente domino: CAO 6961 (Hesbert 4, p 241)
l exodo xii: cf Ex 12,3
m decima ... agnum: Deut 16,6
n domine ... facias: AMS 73a (Hesbert, p 86sq: R B C K S)
o hoc ... ihesu: Phil 2,5
p hoc ... uobis: Phil 2,5
q tenuisti manum tuam: AMS 73a (Hesbert, p 86sq)
r me: AMS 73a (Hesbert, p 86sq: M R C K)
s quomodo ... me: AMS 73a (Hesbert, p 86sq: M R C K: '... adsumpsisti me ')
t quam ... deus: AMS 73a (Hesbert, p 86sq: M R C K)
u lapides ... fuerunt: cf Act 7,57sq
v deus deus meus respice: AMS 73b (Hesbert, p 88sq)
w pro susceptione matutina: Ps 21,1
x contumelia ... eum: Sap 2,19
y inproperium ... miseriam: AMS 73b (Hesbert, p 88sq: R B C K S)
z expectauit: AMS 73b (Hesbert, p 88sq)
aa pater ... potest: AMS 73b (Hesbert, p 88sq: R B C K: ' Pater si non potest hic calix transire '; S: ' Pater si non potest ')
ab ipsi ... meas: CAO 1092 (Hesbert 3, p 10)
ac in die ... tu es: CAO 6899 (Hesbert 4, p 226)
ad in die tribulationis: CAO 6899 (Hesbert 4, p 226)
ae pone ... pugnet: Iob 17,3
af fratres mei: CAO 6747 (Hesbert 4, p 188); Iob 19,13
ag conclusit: CAO 6306 (Hesbert 4, p 78); Lam 3,9
ah dixerunt inpii: CAO 6464 (Hesbert 4, p 118); Sap 1,9
ai ingrediente domino: CAO 6961 (Hesbert 4, p 241)
aj filio dauid: Matth 21,15

Rezeption
A Post ... dominum: Durandus, Rationale VI,lxvii,2-5,25-62 (CCCM 140A, p 322sq)
B Ante uero ... a crucifixo: Durandus, Rationale VI,lxvii,8,93-97 (CCCM 140A, p 324)
C In introitu ... cantandum est: Durandus, Rationale VI,lxvii,7,71-73 (CCCM 140A, p 323)
D Post ... agnum: Durandus, Rationale VI,lxvii,11sq,147-155 (CCCM 140A, p 325)
E Mistice ... resurrectionem: Durandus, Rationale VI,lxvii,12-16,161-205 (CCCM 140A, p 325-327)
F In ... auxilium: Durandus, Rationale VI,lxvii,1,9-19 (CCCM 140A, p 321sq)
G ingrediente ... conuiciabantur: Durandus, Rationale VI,lxvii,1,19-24 (CCCM 140A, p 322)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 64, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c64

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 45v, 46r, 46v
Br 285r, 285v
C 82v, 83r
D 44v, 45r, 45v, 46r
G 129v, 130r
M 38r, 38v, 39r
O 144v
P1 60r, 60v
P2 110v, 111r
S 71r, 71v, 72r, 72v
T 204v, 205r
Tr 90r, 90v, 91r