Tract. III, Cap. 65

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,65. Secunda feria1

1. Secunda uero feria ostendit causam passionis, in ipso scilicet humilitatem et patienciam, in iudeis crudelitatem et inuidiam, in iuda cupiditatem et auariciam.

2. Et est introitus: "iustus es2, dominea", de3 quarto4 tono propter formam crucis.

3. Epistola uero sumitur de ysaia, in qua ostenditur principalis causa passionis5 domini: "dominus deus aperuit michi6 auremb", ad intelligendum et propter hoc: "dedi genas meas uellentibusc" et ceteraA.

4. In responsorio uero petit suam liberationem: "exurge, domine7, intended" et cetera8, "effunde frameame", de9 tercio10 tono, quia uirtute trinitatis liberamur ab inimicis.

5. In euangelio uero ostenditur triplex causa passionis: "ante sex dies paschef", | non quia sex dies futuri essent ante pascha, sed11 quia ibi causa passionis ostenditur.

6. Item12 in iuda ostenditur causa cupiditatis13 eo, quod dixit: "ut quid perditio hecg?" Erat enim ferens loculos, et uellet uendi unguentum illud, ut nummos furaretur, sicut dicitur14 in iohanne.

7. In iudeis causa est inuidia, quia15 moti sunt in eum propter laudem puerorum dicentes: "si dimittimus16 eum sic, omnes credent in eumh", et ideo querebant eum interficere.

8. In ipso17 christo fructificatio tocius generis humani, cum dicit: "nisi granum frumenti cadens18 i 19 B".

9. Et petit liberari in offertorio: "eripe mej". Et est20 quarti toni21. In communione22 similiter23 propter formam crucisC.

Lesarten
1 Secunda feria: om P2, T
2 iustus es: om P2, T
3 de: om P2, T
4 quarto: iii P2
5 passionis: ante de exp T
6 aperuit michi: michi apparuit P2
7 domine: et cetera add P2; et add T
8 et cetera: om P2
9 de: om P2, T
10 tercio: iiii T
11 sed: e con corr P1
12 Item: iteratur P2, T
13 cupiditatis: cupiditas T
14 dicitur: habeturur (!) P2; habetur T
15 quia: qua P2, T
16 dimittimus: dimittamus P2
17 ipso: uero add P2, T
18 cadens: om P2, T
19 cadens: et cetera add P2, T
20 Et est: om P2, T
21 toni: et add P2
22 communione: postcommunione P2, T
23 similiter: simpliciter P2

Quellen
a iustus es domine: AMS - om fontes
b dominus ... aurem: Is 50,5
c dedi ... uellentibus: Is 50,6
d exurge domine intende: AMS 74 (Hesbert, p 90sq)
e effunde frameam: AMS 74 (Hesbert, p 90sq)
f ante ... pasche: Ioh 12,1
g ut ... hec: Matth 26,8
h si ... in eum: Ioh 11,48
i nisi ... cadens: Ioh 12,24
j eripe me: AMS 74 (Hesbert, p 90sq: R B C K S)

Rezeption
A uero ... et cetera: Durandus, Rationale VI,lxviii,1,3-10 (CCCM 140A, p 327sq)
B In ... cadens: Durandus, Rationale VI,lxviii,2,13-27 (CCCM 140A, p 328)
C Et petit ... crucis: redigit Durandus, Rationale VI,lxviii,7,85-88 (CCCM 140A, p 330)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 65, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c65

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 46v
Br 285v
C 83r
D 46r
G 130r, 130v
M 39r, 39v
O 144v
P1 60v, 61r
P2 111r, 111v
S 72v
T 205r, 205v
Tr 91r