Tract. IV, Cap. 11

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus IV, Caput 11

 

 

 

De festis sancti iohannis baptiste

 

 

Sequitur de festo beati iohannis baptiste, de quo facit ecclesia duplex festum, scilicet festum natiuitatis et festum decollationis.

 

De festo natiuitatis

festum natiuitatis facit, quia ipse sanctificatus fuit in utero, unde de ipso legitur, quod est in primo ieremie circa principium: Antequam exires de uulua, sanctificaui, et in xlix ysaie circa principium: Dominus ab utero uocauit me. Habet autem uigiliam, ut ipsum imitemur, quia artissime abstinentie fuit. Et quia ipse annuntiauit mane gratie, habet missam in mane, cuius introitus: Iustus ut palma florebit et cetera, de psalmo xci Bonum est confiteri.

 

 

Epistola de xluiii ysaie circa finem: Hec dicit dominus redemptor tuus sanctus israel: Ego dominus deus tuus docens te utilia et cetera.

 

 

Euangelium de io luce circa principium: Dixit zacharias ad angelum: Vnde hoc sciam. Et habet magnam missam: De uentre matris mee et cetera, de xlix ysaie circa principium. Cetera patent. Habent autem octauas in quibusdam ecclesiis, quia in octauo die circumcisionis apertum est os zacharie, lucas i circa finem.

 

De festo decollationis

Festum decollationis eius celebrat ecclesia, quia ipse passus est pro predicatione ueritatis, que deus est, sicut celebrat ecclesia festum de machabeis, qui sunt exemplum martiribus noue legis. Quia superi passi sunt pro lege carnali, multo fortius martires noue legis debent pati pro lege spirituali. Sed quia beatus precursor descendit ad inferos, non fit tantum festum de decollatione eius quantum de natiuitate.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va