Tract. III, Cap. 24

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,24. Quadragesima 1

1. Post quinquagesimam sequitur quadragesima, qui est numerus spiritualis penitencie, in qua ieiunat ecclesia et penitet de peccatis suis. Per penitenciam enim peruenit ecclesia ad quinquagesimam, id est ad annum iubileum, id est ad remissionem peccatorum A . Ex partibus enim eius aliquantis 2 surgit quinquagesimus 3 numerus 4 , qui significat remissionem peccatorum, que per penitenciam habetur in quadragesima factam primo 5 .

2. Iubileus 6 enim 7 annus erat, in quo omnia debita dimittebantur. Solutio 8 fit per penitenciam, que in quadragesima perficitur. Per hanc enim uenimus ad remissionem peccatorum.

3. Incipit autem quadragesima a dominica, qua cantatur: "inuocauit me a ", et protenditur usque ad magnum diem 9 iouis, qui est dies absolutionis et cene domini.

4. Sciendum 10 uero, quod ex tunc, id est a dominica, qua cantatur "inuocauit 11   b ", usque ad diem iouis non sunt nisi triginta quatuor dies ieiunales et duo postea usque ad pascha, unde in simul non sunt usque ad pascha 12 dies ieiunales nisi triginta sex 13   c . Diebus enim dominicis non ieiunat ecclesia propter resurrectionem domini, que illa die facta est.

5. Notio quare bis comedimus in die dominica 14 . In qua resurrectione legitur dominus bis 15 comedisse: semel, cum discipulis euntibus in emaus, et iterum, quando intrauit ianuis clausis et obtulerunt ei partem piscis assi et fauum 16 mellis. Propter gaudium ergo, quod de resurrectione 17 debet habere ecclesia, non ieiunat diebus dominicis C .

Lesarten
1 Quadragesima: om P2, T
2 aliquantis: aliquotis T
3 quinquagesimus: primus P2, T
4 quinquagesimus numerus: numerus ius T
5 primo: om P2, T
6 Iubileus: primus autem ante add P2, T
7 enim: om P2, T
8 Solutio: sic P2, T
9 magnum diem: diem magnum P2, T
10 Sciendum: est add P2
11 inuocauit: inuocauit add rubro in margine manus recentior T
12 pascha: ante causa expunxit T
13 triginta sex: di add ss T
14 Notio ... dominica: om P2, T
15 legitur dominus bis: dominus bis legitur T
16 fauum: faum P2
17 resurrectione: surrexione T

Quellen
a inuocauit me: AMS 40a (Hesbert, p 52sq: R B C K S)
b inuocauit: AMS 40a (Hesbert, p 52sq: R B C K S)
c Sciendum ... triginta sex: cf Decretum Gratiani III, De consecratione, distinctio 5, cap 16 (Friedberg I,1416); cf Gregorius Magnus, Homilia in euangelia XVI,5sq (CCSL 141, p 113-115 = PL 76, 1137A-1138C)

Rezeption
A Post ... peccatorum: Durandus, Rationale VI,xxviii,1,3-7 (CCCM 140A, p 246)
B Sciendum ... triginta sex: cf Durandus, Rationale VI,xxviii,3,69-88 (CCCM 140A, p 248)
C Propter ... dominicis: Durandus, Rationale VI,xxviii,1,10-15 (CCCM 140A, p 246sq); Durandus, Rationale VI,xxviii,15,245-250 (CCCM 140A, p 253)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 24, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c24

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 31r, 31v
Br 280r, 280v
C 77r
D 30v
G 122r
M 27r
O 142v
P1 54r
P2 101r
S 59v
T 196r
Tr 80v
U 101v