Tract. III, Cap. 119

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 119

 

 

 

De dominica xxiiia post pentecosten

 

 

Vicesima tercia, xxiiiia, xxua, que sunt tres ultime dominice temporis peregrinationis, sunt de conuersione iudeorum, qui in fine huius peregrinationis conuertentur, ysaias x post medium. Et quia de eodem sunt, non habent nisi unum officium in missa, quantum ad introitum et graduale et cetera.

 

 

Et est introitus: Dicit dominus ego cogito et cetera, de xxix Ieremie ante medium, in cuius fine dicitur: Reducam captiuitatem uestram de cunctis locis. Graduale de gratiarum actione ipsorum iudeorum: Liberasti nos domine et cetera, de psalmo xliii Deus auribus.

 

 

Tamen quelibet habet propriam epistolam et proprium euangelium. In xxiiia ostenditur, quod non recipiet dominus ad nuptias celestes nisi illos, qui habe|bunt ymaginem eius. Vnde euangelium de xxiio mathei circa medium, ubi dicitur: Reddite que sunt cesaris cesari et que sunt dei deo. Epistola de eadem ymagine de iiio ad philippenses circa finem: Imitatores mei estote et cetera.

 

 

fol. 151ra

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va