Tract. III, Cap. 42

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,42. De sabbato 1

1. Sabbatum uero est de conuersione et confessione, per que homo cessat ab opere seruili et sic sabbatizat et recipit benedictionem a domino, qui benedixit diei 2 septimo.

2. Ad hoc autem instruimur 3 per legem domini et gratiam spiritus sancti, unde introitus 4 est 5 de lege domini: "lex domini inmaculata est 6   a ". Et est primi toni, quia conuersio est principium bone uite 7 . Vnde sequitur "conuertens animas b ", ecce de conuersione. Postea sequitur: "iusticie domini recte letificantes corda c ", quia dant sabbatum spirituale 8 , ecce de sabbato.

3. Principaliter autem hec habentur per gratiam, quod ostenditur in epistola, in qua habetur, quod 9 rebecca monuit 10 iacob, ut afferret patri suo ysaac duos edos d . Per rebeccam dei gratia, que nos monet et inspirat nobis offerre deo abhominationem 11 de peccato et confessionem, que per edos designantur. Edus enim animal fetidum est et habet carnes sapidas 12 . Cum enim homo 13 fetet sibi 14 peccatum suum et 15 confitetur, ualde placet deo, et angeli 16 et deus comedunt libentissime in celo, quia "gaudium 17 est super uno peccatore e   18 ". Et in psalmo: "cor contritum 19 et humiliatum deus 20   f " et cetera 21 . Liptotes 22 : plus significat et minus dicit 23   g .

4. Tunc homo a deo benedicitur, quod est opus sabbati. Vnde sequitur in epistola: "de rore celi", id est de gratia celesti, "et de pinguedine terre h ", id est de habundantia temporalium sit 24 benedictio tua. Et preponitur "ros celi", quia boni spiritualia preponunt temporalibus 25 . Postea sequitur "de pinguedine terre", quia "primum querite regnum dei, et hec omnia adicientur uobis i ". Omnia enim habent huius nomen 26 . Vnde apostolus: "tamquam nichil habentes et omnia possidentes j ".

5. Mali similiter petunt benedictionem, qui per esau designantur, et 27 quia postponunt spiritualia temporalibus 28 , dicitur malis 29 : "de pinguedine terre et de rore celi erit benedictio tua k ". Etsi enim habeant aliqua spiritualia, tamen proponunt 30 eis temporalia. Auarus enim magis unam prebendam diligeret 31 quam scire totam theologiam.

6. Et sequitur responsorium, quod epistole 32 respondet: "bonum est l ", quasi dicat 33 ecclesia: ex quo 34 per confessionem uel 35 conuersionem peccati et reprobationem habetur benedictio et spiritualia et temporalia, bonum est confiteri 36 domino.

7. Et 37 idem est 38 in euangelio. Sed ultra habetur modus et causa impulsiua, que impulit 39 hominem et conpellit ad hoc, ut dimittat peccatum: "homo quidam habuit duos filios, et petiit unus: da michi partem hereditatis, que michi contingit. Et dilapidauit omnia. Et postea fuit tanta fames in terra, ut compelleretur esse porcarius 40   41 , et dixit ad se 42 : quanti mercenarii m ". Quando enim homo 43 omnia sua bona amisit per peccatum, non habet anima, quid comedat. Et permittit ipsum dominus 44 cadere ita 45 , "ut arguat eum 46 malicia sua n   47 ", ieremie ii 48 , moria|tur fame ualida et dicat 49 : quot sunt in ecclesia, qui habent iocunditatem mentis, et ego fame pereo: reuertar ad patrem meum. Vnde habetur in exodo 50 , quod egiptii compellebant filios israel de egipto exire. Tunc recipitur a deo et datur ei prima stola o , id est gratia, et ita in euangelio habetur de conuersione A .

8. De sabbato uero habetur in offertorio 51 : "iusticie domini recte letificantes corda p ".

Lesarten
1 De sabbato: man rec in margine T ; om P1, P2
2 diei: die P2
3 instruimur: instruitur P2
4 introitus: introytus P2
5 est: et add T
6 est: om P2, T
7 principium bone uite: bone uite principium T
8 spirituale: spiritualem P2
9 quod: om P2
10 monuit: monit T
11 abhominationem: oblationem T
12 sapidas: P2, T, Dur ; yspidas P1
13 homo: homini T, Dur
14 sibi: om T, Dur
15 peccatum ... et: P2, T ; et peccatum suum P1
16 angeli: P2, T ; angelis P1
17 gaudium: e gaudio corr T
18 peccatore: et cetera add P2, T
19 contritum: contrictum T
20 deus: non despiciet add P2, (e non despicies corr) T
21 et cetera: om P2
22 Liptotes: om P2 ; littote eciam T
23 plus ... dicit: P2, T ; plus minus dicit et plus significat P1
24 sit: e scit corr T
25 temporalibus: et add P2, T
26 huius nomen: huiusmodi T
27 et: om P2
28 postponunt ... temporalibus: preponunt temporalia spiritualibus P2 ; preponunt spiritualibus temporalia T
29 malis: autem P2 ; m T
30 proponunt: preponunt P2, T
31 unam prebendam diligeret: diligeret prebendam unam P2, T
32 epistole: om T
33 dicat: diceret P2
34 ex quo: om T
35 per confessionem uel: confessionem uel per (e per confessionem uel corr) T
36 confiteri: in add P2, T
37 Et: om P2, T
38 est: habetur P2, T, Dur
39 impulit: inpellit P2, T
40 esse porcarius: porcarius esse P2
41 porcarius: fame add T
42 se: ante me expunxit T
43 Quando ... homo: P2, T, Dur ; homo enim P1
44 ipsum dominus: dominus ipsum P2
45 cadere ita: ita cadere P2, T
46 eum: cum P2
47 sua: in add P2, T
48 ii: et add P2, T
49 dicat: in ecclesia add T
50 habetur in exodo: in exodo habetur P2, T
51 offertorio: P2, T ; officio P1

Quellen
a lex ... est: AMS 52 (Hesbert, p 66sq: B C K S)
b conuertens animas: AMS 52 (Hesbert, p 66sq: B C K S)
c iusticie ... corda: AMS 52 (Hesbert, p 66sq: B C K S)
d rebecca ... edos: cf Gen 27,6-40
e gaudium ... peccatore: cf Luc 15,10
f cor ... deus: Ps 50,19
g Liptotes ... dicit: cf Aelius Donatus, Commentum Terenti, Hecyra 775 (ed Wessner II, p 330); cf Radulphus Ardens, De tempore homilia 43 (PL 155,1484C); cf Radulphus Ardens, In epistolas et evangelia dominicalia homilia 6 (PL 155,1686C); cf Radulphus Ardens, In epistolas et evangelia dominicalia homilia 60 (PL 155,1888A); cf Lausberg 1960, p 304 (§ 587)
h de ... terre: Gen 27,28
i primum ... uobis: Matth 6,33
j tamquam ... possidentes: 2 Cor 6,10
k de ... tua: Gen 27,39sq
l bonum est: AMS 52 (Hesbert, p 66sq: M B C K S)
m homo ... mercenarii: Luc 15,11sq; Luc 14-17
n ut ... sua: recte Ier 23,14
o quod ... stola: cf Ex 12,33-36
p iusticie ... corda: AMS 52 (Hesbert, p 66sq: B C K S)

Rezeption
A Sabbatum ... conuersione: Durandus, Rationale VI,xlv,1-4,4-49 (CCCM 140A, p 278sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 42, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c42

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 36v, 37r
Br 282r, 282v
C 79r
D 35v, 36r, 36v
G 125r
M 35r, 35v
O 143r
P1 56r, 56v
P2 104v, 105r
S 63v, 64r
T 199r, 199v
Tr 84r, 84v
U 103r