Tract. II, Cap. 4

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

II,4. 〈De alleluia〉

1. Sequitur alleluia, laus angelica et sententia breuis, continens 1 magnum iubilum et 2 incitans ad iubilum. Iubilat autem ecclesia sciens, quod "grandis restat uia usque 3 ad montem dei oreb a ", quod interpretatur mensa. Timet, ne fideles obdormiant in fide et faciant uitulum 4 conflatilem, id est lasciuiant 5 in temporalibus A , quod 6 maxime faciunt prelati, uel fastidiant 7 manna, id est corpus 8 christi, et uelint redire ad pepones et allia 9 et 10 ollas carnium b , quod faciunt illi, qui dum celebratur 11 | missa, uisitant coquinam 12 .

2. Item in quibusdam ecclesiis decantatur 13 alleluia a pueris, responsorium siue graduale a magnis et uersiculus 14 , ut notetur, quod "ex ore infantium et lactentium 15   c " et cetera, et alibi: "laudate pueri dominum d ". Illi enim, qui puri 16 sunt, laudi christi conueniunt. Fortes uero in fide et in tolerando aduersa, qui pugnare possunt contra amalechitas, graduale debent cantare B .

3. Item 17 graduale et alleluia ad locum, in quo ascenditur per gradus, cantatur 18 , quia ascendendum est de gradu in 19 gradum 20 , deuteronomio: "terra nostra montuosa 21 est e ", hec est terra celestis ierusalem, de qua loquitur, que solis cogitationibus de celestibus habitanda est C .

4. 〈De sequentia〉. Sequitur sequentia, et hec cantatur ab omnibus simul in coro, ut notetur concordia caritatis. Hec enim laus, que sic fit, placet deo, ut 22 in cantico iiii: "uulnerasti me, soror mea, sponsa mea, in uno oculorum f ". "In uno" dicit, ut notetur concordia et uoluntas uniformis, et quia laus sic facta est deo cibus delicatissimus, propter hoc ad ultimum post ceteras laudes canitur 23 . Hec est illa tunica inconsutilis, quam deus non patitur 24 scindi 25   g   D .

Lesarten
1 continens: contine P2
2 et: uel P2, T
3 usque: om P2
4 uitulum: intellectum P2
5 lasciuiant: laciuiant (!) P2
6 quod: quo T
7 fastidiant: fastidiunt P2, T
8 corpus: corporis T
9 allia: alia P2
10 et: ad add T
11 celebratur: celebraturur P1
12 uisitant coquinam: coquinam uisitant P2, T
13 decantatur: cantatur P2
14 uersiculus: et uersiculus a magnis P2 ; uersiculus a magnis T
15 et lactentium: om P2, T
16 puri: pueri P2, T
17 Item: cantatur add P2, T
18 cantatur: om P2, T
19 in: ad P2
20 gradum: item add P2
21 montuosa: e mortuosa corr T
22 ut: unde P2, T
23 propter ... canitur: om Dur
24 patitur: om P2
25 scindi: corr P1

Quellen
a grandis ... oreb: 3 Reg 19,8
b fastidiant ... carnium: Num 11,4-6
c ex ore ... lactentium: Ps 8,3
d laudate pueri dominum: Ps 112,1
e terra ... est: Deut 11,10sq
f uulnerasti ... oculorum: Cant 4,9
g Hec est ... scindi: Decretum Gratiani II, causa 16, quaestio 7, cap 19 (Friedberg I,805-806)

Rezeption
A alleluia ... temporalibus: Durandus, Rationale IV,xx,2,13-18 (CCCM 140, p 330)
B in quibusdam ... cantare: Durandus, Rationale IV,xx,7,92-97 (CCCM 140, p 333)
C hec est terra ... habitanda est: cf Durandus, Rationale IV,xix,3,29-30 (CCCM 140, p 327)
D sequentia ... scindi: Durandus, Rationale IV,xxii,1,5-11 (CCCM 140, p 337)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. II, cap. 4, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t2c4

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 8r, 8v
Br 272v
C 68r, 68v
D 7v
G 110r, 110v
M 9v, 10r
O 139r
P1 43v
P2 87v, 87r
S 41r
T 182r
Tr 67r, 67v
U 94v