Tract. magistri, Cap.

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Summa magistri willelmi altissiodorensis de ecclesiasticis officiis

 

Prologus

 

 

Ierusalem que sursum est, libera est, que est mater nostra, uerbum est apostoli ad galatas iiiio circa medium. Ierusalem, que sursum est, est ecclesia triumphans, que dicitur mater nostra triplici ratione:

 

 

Prima est, quia in ipsa sunt apostoli et alii doctores sancti, per quorum predicationem et doctrinam facti sumus filii dei. Vnde apostolus ad galatas iiiio circa medium: filioli mei quos iterum parturio donec christus formetur in uobis.

 

 

Secunda est, quia ipsa impetrat nobis uirtutes, per quas sumus filii dei; quod significatum est in principio tercii regum capitulo primo circa medium per hoc, quod bersabee interpretatur puteus sacietatis: Impetrauit a dauid salomoni filio suo regnum.

 

 

Tercia ratio est, quia ecclesia militans imitatur, in quantum potest, ecclesiam triumphantem; unde apostolus: Imitatores mei estote sicut et ego christi, ita ad corinthios xio in principio.

 

 

Imitatur autem eam precipue in tribus, scilicet in cognitione, dilectione, et laude. Proprium enim est ecclesie triumphantis semper laudare deum, unde in psalmo lxxxiii Quam dilecta: Beati, qui habitant in domo tua domine, in secula seculorum laudabunt te. De imitatione ista dictum est ad moysen, exodi xxuo in fine: Inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Sed cum ecclesia triumphans libera sit ab omni corruptione, non potest eam penitus imitari militans, que libera non est; unde in apocalipsis iiiio circa medium: Animalia que in circuitu et intus plena sunt oculis, requiem non habent, id est non cessant die ac nocte dicentia: Sanctus sanctus et cetera. Continue enim laudat, quia nullum habet impedimentum. Sed ecclesia militans impedimentum habet, quia, sapientie ixo circa finem: Corpus quod corrumpitur aggrauat animam. Habet corpus dampnatum dampnatione illa, qua dictum est genesis iiio circa finem: In sudore uultus tui uesceris pane tuo. Vnde habet corpus animale, id est indigens alimonia ciborum, unde trahitur ad prouisionem sui corporis.

 

 

Et propter hoc ecclesia militans non potest continue laudare deum, sed instituit ipsum laudare statutis horis. Vnde institutum est, ut uicibus octo laudet ecclesia militans dominum in die naturali. Et hunc numerum habuit ecclesia a ueteri testamento, quia hesdras rediens de babilone instituit, quod populus israel quater in die et quater in nocte confiteretur et laudaret dominum deum suum, ut habetur in nono neemie circa principium. Istum etiam numerum habemus in psalmo cxuiii Beati immaculati, ibi: Principes et cetera, unde: Septies in die dixi laudem tibi. Et alibi in eodem psalmo, ibi: Portio: Media nocte surgebam ad confidendum tibi.

 

 

Laudat autem deum ecclesia militans in octonario, quia quicquid facit, pro octaua resurrectionis facit. Distinguntur autem iste octo uices a diuersis diuersimode. Quidam enim nocturnas laudes ponunt pro una uice et matutinas laudes pro secunda uice. Vnde in quibusdam ecclesiis non statim continue post nocturnas laudes cantantur matutine laudes. Secundum hoc duabus uicibus laudamus deum in nocte et sex uicibus in die, in prima, tertia, sexta, [Bl. 130rb] nona, uesperis, completorio. Missa enim plus pertinet ad sacrificium quam ad laudem. Alii coniungunt nocturnas laudes et matutinas, et pro una uice ponunt, et secundum hoc missa cum pertinentiis suis ponitur pro una uice.

 

 

Instituta autem sunt ista ecclesiastica officia secundum doctrinam legis dei. Vnde ad magistros theologie pertinet assignare rationes huiusmodi officiorum.

 

Quod in tres partes tractatus iste diuiditur

Ad euidentiam ergo eorum, que dicenda sunt, diuidimus tractatum istum, qui appellatur de officiis ecclesiasticis, in tres partes. Prima est de ipsis officiis ecclesiasticis, secunda de loco, in quo sunt officia ecclesiastica, scilicet de templo materiali. Tercia est de personis, a quibus exercentur huiusmodi officia.

 

De prima parte scilicet de officiis ecclesiasticis in generali

 

Prima pars diuiditur in duas partes, quarum prima est de officiis ecclesiasticis in generali. Secunda de officiis ecclesiasticis in speciali, uidelicet de singulis officiis, singulis temporibus deputatis et singulis dominicis. In diuersis enim temporibus diuersos libros legit ecclesia et in diuersis dominicis diuersas epistolas, diuersa euangelia et sic de aliis. Primo dicemus de officio in generali.

 

De officio

Sciendum ergo, quod officium est congruus actus uniuscuiusque persone secundum mores et instituta patrie. Et constat, quod congruus actus est laudare deum, et est secundum mores et instituta patrie celestis, in qua incessanter laudatur deus.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va