Tract. III, Cap. 2

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,2. De quadruplici aduentu1

1. Est autem quadruplex eius2 aduentus: primus in carnem, secundus in mentem. De istis duobus habetur abacuc ii: "si moram fecerit, expecta eum, quia ueniens uenieta" et cetera3. De secundo iohannis xiiii: "et ad eum ueniemus et mansionem apud eum faciemusb".

2. Tercius in morte cuiuslibet. Quartus ad iudicium. De tercio habetur4 matthei xxiii5: "si sciret pater familias, qua hora fur uenturus6 et non sineret perfodiri domum suam. Ideoque et uos estote parati, quia qua hora non putatis, filius hominis uenturusc 7". Et iterum: " si8 in prima uigilia9 uenerit", id est in puericia, "et si in secunda uigilia uenerit10", id est in iuuentute, et cetera, "et ita inuenerit", scilicet11 uigilantes12 ", beati sunt serui illid". De quarta ysaie iii: "ueniet dominus ad iudicium cum senioribus13 populi14 suie" et cetera15 A.

3. Tamen ecclesia non celebrat nisi duos aduentus. Primum enim et secundum reputat16 pro eodem. Ideo enim uenit in carnem, ut ueniat in mentem. Ideo dictum est: "ueniens uenietf". Veniens in carnem ueniet in mentem17. Propter hoc enim uenit in carnem, ut ueniret18 in mentem. Et iterum, quia uterque misericordie est, et19 tercius et quartus similiter habentur pro eodem, quia uterque iusticie est20 ratione unius effectus.

4. Questio21. Quare autem celebrat ecclesia aduentus huiusmodi sub binario?

5. Solutio22. Vt in filiis suis generet amorem et timorem dei. Vnde in psalmo: "eleuamini porte eternalesg" et cetera23. "Timor domini24 sanctus, qui permanet in eternumh", et amor ipsius, qui similiter durabit in eternum25. Vnde i corinthiorum26 xiii: "caritas numquam excideti". Timorem autem debemus ei ut domino, amorem ut patri. Vnde malachie i27: "si ego dominus, ubi est timor meus, et si ego pater, ubi est amor meus28 j". Fides uite est christus in te29 k.

6. Celebratur30 autem aduentus31 per quatuor32 septimanas33. In prima specialiter de primo aduentu cantat ecclesia, in secunda et tercia de secundo, hac ratione, quia primum aduentum antiqui patres tantum expectauerunt, secundum uero et antiqui et moderni. In quarta uero septimana recolit ecclesia tempus, in quo dominus descendit in uentrem beate uirginis. Vnde tunc dicitur: "rorate celi desuper34, aperiatur terral", id est35 36 beata uirgo, "et37 germinet saluatoremm B"

Lesarten
1 De quadruplici aduentu: om P2
2 eius: ante cu** exp T
3 cetera: non tardabit P2, T
4 habetur: om P2, T
5 xxiii: xxiiii Dur
6 uenturus: iii ii add (e iii iii corr T) T
7 et ... uenturus: P2, T; et cetera P1
8 si: et ante add P2
9 uigilia: e in gloria corr T
10 uenerit: uenit P2
11 scilicet: id est P2, T
12 uigilantes: in penitentia Dur
13 senioribus: P2, T; senatoribus P1
14 populi: proprie P2
15 sui et cetera: om P2, T
16 reputat: reputant P2, T
17 Ideo ... mentem: P2, T; om P1
18 ueniret: ueniet P2
19 et: P2
20 iusticie est: est iusticie P2, T
21 Questio: om P2, T
22 Solutio: om P2, T
23 et cetera: om P2, T
24 domini: dei P2, T
25 durabit in eternum: in eternum durabit P2, T
26 corinthiorum: ad corinthios P2, T
27 i: iii P1; ii P2, T
28 si ... meus: "si ego sum pater, ubi est amor, si ego dominus, ubi timor" P2; "si ego sum pater, ubi amor, si ego dominus, ubi timor" T
29 Fides ... te: fides in te est christus in te P1; fides uite est in te P2; fides in te et christus in te T
30 Celebratur: ante add P2
31 aduentus: om P2
32 quatuor: quatuor P1
33 septimanas: quare iiii septimane in aduentu sunt add T
34 desuper: et cetera add P2, T
35 id est: ante et germinetl P1
36 id est: om T
37 et: ss P1

Quellen
a si ... ueniet: Hab 2,3
b et ad ... faciemus: Ioh 14,23
c si ... uenturus: Matth 24,43sq ('... nescitis ...'); Luc 12,39sq ('... non putatis ...')
d si ... illi: Luc 12,38
e ueniet ... sui: Is 3,14
f ueniens ueniet: Hab 2,3
g eleuamini ... eternales: Ps 23,7
h Timor ... eternum: Ps 18,10
i caritas ... excidet: apud Decretum Gratiani II, De penitentia, distinctio 2, cap 7 (Friedberg I,1192); 1 Cor 13,8
j si ego dominus ... amor meus: Mal 1,6
k Fides ... te: cf Augustinus, In Iohannis euangelium, tract 40,4 (CCSL 36, p 352)
l rorate ... terra: CAO 4668 (Ant ad Laud III fer I heb Aduent: Hesbert 3, p 447); Is 45,8
m rorate ... saluatorem: CAO 4668 (Ant ad Laud III fer I heb Aduent: Hesbert 3, p 447); Is 45,8

Rezeption
A Est ... cetera: redigit Durandus, Rationale VI,2,2,15-36 (CCCM 140A, p 133)
B Tamen ... saluatorem: Durandus, Rationale VI,ii,3,40-60 (CCCM 140A, p 133-134)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 2, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c2

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 15r
Br 274v
C 70v, 71r
D 14r, 14v
G 113v, 114r
M 14v, 15r
O 140r
P1 46v
P2 90r, 90v
S 46v
T 186r, 186v
Tr 71r
U 96v