Tract. III, Cap. 70

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,70. De parasceue1

1. Sequitur de parasceue, in qua ecclesia agit arctissimum2 ieiunium et silentium. Nullum enim officium3 sollempniter celebratur. Sed uersus meridiem conuenit ecclesia ad dicendum horas et4 adorandum crucemA.

2. Hore autem dicuntur tacito fine et principio, sicut dictum estB. Et ideo celebratur officium sine consecratione hostie, et ideo non debet dici missa.

3. Et dicuntur lectiones due: prima de osee5: "in tribulatione sua mane consurgent6 ad mea", quia ibi loquitur propheta de tribus diebus, quibus dominus fuit in sepulcro, cum dicitur: "uiuificabit nos post7 duos dies, in die tercia suscitabit nos8 b", post duos dies9 passionis et sepulture, "et ueniet nobis quasi imber10 temporaneus et serotinus terrec", et dabit gratiam incipientem et consummantemC.

4. Sequitur tractus: "domine, audiui auditum11 tuum et timui, in medio duum12 animalium cognoscerisd", etiam13 ad14 litteram, quia15 in presepe in medio bouis et asini, ysaias: "cognouit bos possessorem suum et16 asinus17 presepe domini sui18 e", uel in medio duorum latronum uel testamentorumf.

5. Ibidem19 sequitur20: "cornua crucis in manibus eiusg", pocius21 quam "manus in cornibus", quia cornua22 erant in potestate manuum, non econuerso.

6. Secunda lectio est de lege: "decima dieh" et cetera. Et habetur ibidem: "os non comminuetis23 ex eoi". Hoc completum est, quando24 confregerunt25 duorum crura latronum26, uenientes autem ad ihesum ad patibulum27 inuenerunt eum mortuum et non fregerunt eius crura.

7. Allegorice28 non fracte sunt in eo uirtutes, et maxime patiencia. Vnde ysaias: "dedi faciem meam sicut petram durissimam et scio, quoniam29 non confundarj", per crucem scilicet30, per crura31 itinera, de quibus in cantico32 abacuch: "incuruati sunt colles mundik", id est homines excelsi per intelligentiam, "ab itineribus eternitatis eius33 l", id est exemplo actionum ipsius, que ducunt ad eternitatem. Cantica34: "columpne eius35 argenteem", propter eloquentiam, "que fundate sunt super bases aureasn", id est: super36 rationes immobiles eterne sapientie.

8. Et sequitur tractus de passione domini: "eripe meo", quia tunc luget ecclesia ualdeE. Et sufficiunt due lectiones. Sufficit enim37 ostendere38 passionem domini predictam esse in lege et prophetis.

9. Sequitur39 autem euangelium iohannis, quod dicitur in40 illa die, quia ibi manifestius sunt sacramenta. Vnde41 ibi dicitur: "os non comminuetis ex eop", exodi xii42. Et hoc: "unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exiuit sanguis et aqua. Et qui uidit testimonium, perhibuitq F".

10. Ibi orauit dominus etiam43 pro inimicis et pro amicis44 45. Ideo orat46 ecclesia pro omnibus statim similiter. Sed quia| iudei illuserunt domino flexis genibus, ideo quando pro eis orat47, non flectit genua48 G.

11. Velum autem templi per passionem domini49 scissum50 est, et liber, qui erat signatus, apertus est51. Vnde in52 prouerbiis: "aperta sunt prata et apparuerunt herbe uirentes53 r", id est54 exempla actionum eius, que sunt ab eternitate et ducunt ad eternitatem et ad significandum quid etiam ostendunt eternitatem55, riserunt56 herbe uirentes.

12. Et quia magis occultum erat in lege, scilicet57 resurrexio et ascensio, que per passionem facta sunt, ideo discooperiuntur altaria omnia58 et reliquie et cetera.

13. Postea improperat dominus iudeis beneficia sua dicens: "popule meus, quid feci tibi aut in59 quos" et cetera, "quia eduxi te de terra egiptit" et cetera. Et discooperitur crux et adoratur cum magna60 deuotione, et recompensat iunior populus, quod alius deliquit.

14. Questio61. Queritur62 autem, cum de morte sanctorum in ecclesia festum63 celebretur, quia "preciosa in conspectu domini64 mors sanctorum eiusu", quare de morte domini non celebrat festum ecclesia, cum mors ipsius sit preciosissima et mors mortis et est nostra redemtio. Videtur enim, quod multo magis deberet65 celebrari.

15. Solutio66. Ad hoc est ratio una67, quia68 pro peccatis nostris mortuus est, sicut dicit per ysaiam dominus: "propter peccata69 70 populi71 percussi eumv 72". Maxime homo debet erubescere, cum sol insensibilis erubescens radios suos retro uertit, quia est obscuratus73 sol, et petre scisse sunt. Vnde omnis homo in illa die tristiciam74 pretendit, ne uideatur esse durior.

16. Et alia ratione, quia75 ipse fuit tristis76, unde77: "tristis est anima mea78 usque ad mortemw", et beata uirgo, unde79: "et tuam ipsius animam pertransibit gladiusx", et apostoli. Ideo ecclesia in illa die est in arctissimo ieiunio et silentio et80 tristicia compassionis81 H, et82 maxime usque post horam83, qua crucifixus est dominus. Vel ideo, quia tota uita sua84 fuit penitencia, et maxime in illa die, qua plura passus est. Vnde potius illa die illum85 hac uia86 sequimur.

17. Questio87. Item queritur, quare ecclesia non consecrat in illa die, cum dominus dixerit88: "hoc facite in meam commemorationemy I".

18. Solutio89. Et ad hoc est ratio, quod90 hoc est, quia91 fuit92 oblatus93 sine uelamine. Et ideo sub uelamine non debet illa die offerri.

19. Alia etiam causa est. Non enim conuenit corpus illud, quod contumeliis et sputis et flagellis94 in illa die affectum fuit, cum missarum sollempnitate consecrari95 J.

20. Sed tamen, quia semper96 indigemus97 communione et semper est tempus98 communicandi, corpus christi99 recipit sacerdos in tercia parte hostie uel in hostia integra a die antecedenti reseruataK.

21. Alii aliam ponunt rationem, quare in illa die non consecratur corpus domini, quia scilicet recessit sacerdos100, id est christusL. Hec ratio non sufficiens est. Eadem101 ratione in die sabbati non consecraretur102.

Lesarten
1 De parasceue: de sancta die ueneris manus recentior in margine P2; de sancta feria parasceue manus recentior in margine T
2 arctissimum: artissimum P2, T
3 officium: ante sil exp T
4 et: ad add P2, T
5 et ... osee: et leguntur due lectiones prima de osee et ideo non debet dici missa P2, T
6 consurgent: concurgeant T
7 post: per P2
8 in ... nos: P2, T, (' et in tertia die ...') Dur; om P1
9 post ... dies: P2, T, (' id est ') Dur; om P1
10 imber: om T
11 auditum: ex audutum corr T
12 duum: om (lacuan), add man rec T; duorum P2
13 etiam: uel in medio duorum animalium P2, T
14 ad: om P2
15 quia: et P2, T
16 et: om T
17 asinus: P2, T; asini P1
18 domini sui: P2, T; om P1
19 Ibidem: et ante add P2, T
20 sequitur: ante dicitur cancelauit P1
21 pocius: et melius dixit cornua in manibus eius P2, T
22 cornua: e conua corr T
23 comminuetis: comminuens P2
24 quando: quia P2
25 confregerunt: fregerunt P2, T
26 latronum: om P2, T
27 ad patibulum: om P2, T
28 Allegorice: uero add P2, T
29 quoniam: quia P2, T
30 per crucem scilicet: om P2, T
31 crura: cruam T
32 cantico: P2, T, Dur; om P1
33 eius: om T
34 Cantica: causa P2, T
35 eius: in mole P2, T
36 super: P2, T; sunt P1
37 enim: ss T
38 ostendere: P2, T; om P1
39 Sequitur: ante sequitur ill P2
40 in: om T
41 Vnde: uel P2
42 exodi xii: om P2, T
43 etiam: om P2; et T
44 inimicis et pro amicis: amicis et inimicis P2, T
45 amicis: et add P2, T
46 orat: ante non P1
47 orat: orabat T
48 genua: ante i expunxit T
49 per passionem domini: domini per passionem P2
50 scissum: P2, T; cissum P1
51 apertus est: est apertus T
52 in: om P2, T
53 herbe uirentes: om P2, T
54 id est: om P2, T
55 et ... eternitatem: T; om P1, P2; et ad significandum, quid est eciam ostendunt eternitatem P2
56 riserunt: ruerunt P2
57 scilicet: om P2, T
58 altaria omnia: omnia altaria P2, T
59 aut in: audi in P2; aud in T
60 magna: maxima P2, T
61 Questio: om P2, T
62 Queritur: manus recentior in margine: Kopf im Profil P2
63 in ecclesia festum: festum in ecclesia P2, T
64 in conspectu domini: om P2
65 deberet: debet P2
66 Solutio: om P2, T
67 ratio una: una ratio T
68 quia: quod P2
69 propter peccata: pro peccatis P2, T
70 peccata: mei add T
71 populi: mei add P2
72 eum: ideo add P2
73 est obscuratus: obscuratus est P2, T
74 in illa die tristiciam: tristitiam in illa P2
75 quia: enimm (!) add P2
76 fuit tristis: tristis fuit P2, T
77 unde: P2; om P1, T
78 tristis ... mea: P2; om P1, T
79 unde: P2, T; om P1
80 et: ante t expunxit T
81 tristicia compassionis: tristis compassione P2; tristis compassionis T
82 et: om P2, T
83 horam: e Moram corr P1
84 sua: ipsius P2, T
85 illa die illum: eum illo die P2, T
86 uia: ante uita expunxit P2
87 Questio: om P2, T
88 dominus dixerit: dixerit dominus T
89 Solutio: om P2, T
90 quod: P2, T; et P1
91 est quia: quod P2
92 fuit: e fluit corr T
93 oblatus: ablatum P2; ablatus T; corr P1
94 contumeliis ... flagellis: flagellis et sputis et contumeliis P2, T
95 consecrari: celebari P2
96 semper: P2, T, Dur; om P1
97 indigemus: et add P2
98 est tempus: tempus est P2, T
99 corpus christi: ipsius corpus P2; ipipsius corpus (!) T
100 sacerdos: ante dominus expunxit T
101 Eadem: enim add P2, T
102 consecraretur: consecratur P2

Quellen
a in tribulatione ... ad me: Os 6,1
b uiuificabit ... nos: Os 6,3
c et ... terre: Os 6,3
d domine ... cognosceris: AMS 78a (Hesbert, p 94sq); cf Hab 3,2 (secundum versionem Septuaginta; Vulgata: ' Domine audiui auditionem tuam et timui... in medio annorum notum facies ')
e cogno ... sui: Is 1,3
f Sequitur ... testamentorum: cf Augustinus, De ciuitate dei XVIII,32 (CCSL 48, p 623,5-8)
g cornua ... eius: AMS 78a (Hesbert, p 94sq); Hab 3,4
h decima die: Ex 12,3
i os ... ex eo: Ex 12,46
j dedi ... confundar: Is 50,7
k incuruati ... mundi: Hab 3,6
l ab ... eius: Hab 3,6
m columpne eius argentee: Cant 3,10; cf Cant 5,15
n que ... aureas: Cant 5,15; cf Cant 3,10
o eripe me: AMS 78a (Hesbert, p 94sq: M C K S)
p os ... eo: Ioh 19,36; cf Ex 12,46
q unus ... perhibuit: Ioh 19,34sq
r aperta ... uirentes: Prou 27,25
s popule ... quo: cf Mich 6,3
t quia ... egipti: cf Mich 6,4
u preciosa ... eius: Ps 115,15
v propter ... eum: cf Is 53,5
w tristis ... mortem: Matth 26,38
x et tuam ... gladius: Luc 2,35
y hoc ... commemorationem: Luc 22,19

Rezeption
A ecclesia agit ... crucem: Durandus, Rationale VI,lxxvii,1,4-6 (CCCM 140A, p 369)
B Hore ... dictum est: redigit Durandus, Rationale VI,lxxvii,1,12sq (CCCM 140A, p 369)
C ibi loquitur ... consummantem: Durandus, Rationale VI,lxxvii,4,65-70 (CCCM 140A, p 371)
D Sequitur ... testamentorum: redigit Durandus, Rationale VI,lxxvii,5,71-76 (CCCM 140A, p 371)
E Secunda ... ualde: Durandus, Rationale VI,lxxvii,6sq,77-90 (CCCM 140A, p 371)
F quia ibi ... perhibuit: Durandus, Rationale VI,lxxvii,8,128-130 (CCCM 140A, p 372)
G quia iudei ... genua: Durandus, Rationale VI,lxxvii,13,188-191 (CCCM 140A, p 374)
H Queritur ... compassionis: redigit Durandus, Rationale VI,lxxvii,29,535-552 (CCCM 140A, p 384)
I Item queritur ... commemorationem: Durandus, Rationale VI,lxxvii,32,570-572 (CCCM 140A, p 384)
J Non enim ... consecrari: Durandus, Rationale VI,lxxvii,34,593-598 (CCCM 140A, p 386)
K Sed tamen ... reseruata: Durandus, Rationale VI,lxxvii,35,601-604 (CCCM 140A, p 386)
L quia scilicet ... christus: Durandus, Rationale VI,lxxvii,37,610 (CCCM 140A, p 386)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 70, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c70

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 49r, 49v, 50r
Br 286v, 287r
C 83v, 84r
D 48v, 49r, 49v
G 131v, 132r
M 41r, 41v, 42r
O 145r
P1 62r
P2 113r, 113v
S 74v, 75r
T 206v, 207r
Tr 92v, 93r, 93v