Tract. III, Cap. 31

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,31. Tercia feria 1

1. Tercia uero feria agit de oratione 2 , et sumitur introitus de psalmo, qui est oratio: "domine refugium 3   a " et cetera 4 . Pugnamus enim orando A .

2. Epistola uero docet, quid debeamus orare, et inuitat nos ad orationem, de ysaia: "querite dominum, dum inueniri potest 5   b " et cetera 6 , in presenti. "Derelinquat 7 " et cetera, "quia multus 8 ad ignoscendum 9 . Non enim cogitationes mee cogitationes uestre c ".

3. Que uero sunt cogitationes eius, ostendit ieremias: "ecce, ego cogito cogitationes pacis et non afflictionis d ". Si enim ex uero corde rogatur et 10 queritur, statim pacificatur, quantumcumque 11 deliquerit homo in eum. Et hoc, dum 12 inueniri potest, scilicet in presenti. Ecce, ostenditur effectus orationis, quia per eam homo deo 13 pacificatur.

4. Idem autem habetur per euangelium, in quo dicitur: "querite primum 14 regnum dei e " et cetera 15 . Et iterum, postquam "eiecit uendentes et ementes 16 de templo f ", "dixit: domus mea domus orationis uocabitur 17   g ", id est homo, in quo habitat. In fine dicunt pueri: "osanna in excelsis, osanna h ", id est salua obsecro.

5. In epistola monemur ad petendum 18 , ut habitet in nobis, in euangelio, ut det nobis gaudia eterna B .

Lesarten
1 Tercia feria: om P2 ; de tercia feria quadragesime man rec in marg T
2 agit de oratione: de oratione agit T
3 refugium: factus es nobis add P2, T
4 et cetera: om P2, T
5 potest: inuocate eum dum prope est add P2, (ante dum expunxit) T
6 et cetera: om P2, T
7 Derelinquat: delinquat P2
8 multus: mitis P2
9 ignoscendum: e cognoscendum corr T
10 et: P2, T, Dur ; quod P1
11 quantumcumque: qntumquemque P1
12 dum: om P2
13 homo deo: deo homo P2
14 querite primum: primum querite P2, T
15 et cetera: om P2, T
16 uendentes ... ementes: ementes et uendentes T
17 orationis uocabitur: orationis orabitur (e orabitur orationis corr) T
18 ad petendum: ad tendum P2

Quellen
a domine refugium: AMS 42 (Hesbert, p 56sq: R B C K S)
b querite ... potest: Is 55,6
c Derelinquat ... uestre: Is 55,7sq
d ecce ... afflictionis: Ier 29,11
e querite ... dei: Matth 6,33
f eiecit ... templo: Matth 21,12
g dixit ... uocabitur: Matth 21,13
h osanna in ... osanna: Matth 21,12 (Vulgata: ' Hosanna filio Dauid '); cf Matth 21,9

Rezeption
A Tercia ... orando: Durandus, Rationale VI,xxxiv,1,4-6 (CCCM 140A, p 264)
B Epistola ... eterna: Durandus, Rationale VI,xxxiv,2,9-23 (CCCM 140A, p 264)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 31, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c31

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 33v, 34r
Br 281r
C 77v, 78r
D 33r
G 123v
M 33r
O 142v
P1 55r
P2 102v
S 61v
T 197v
Tr 82r, 82v
U 102r