Tract. III, Cap. 86

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 86

 

 

 

De festo ascensionis

 

 

In die ascensionis fit processio sollempnis. Sunt enim tres precessiones sollempnes. Prima in festo purificationis, lucas ii circa medium, quia tunc symeon et anna obuiauerunt domino. Secunda in ramis palmarum, quia tunc pueri obuiauerunt domino, matheus xxi circa principium. Tercia in ascensione, quia discipuli exierunt cum domino in bethaniam et inde ascendit dominus in celum, lucas xxiiii in fine.

 

 

Post processionem cantatur missa, cuius introitus: Viri galilei et cetera, actibus i circa medium, quia in fine ascensionis dixerunt angeli hec uerba ad apostolos. Sequitur epistola: Primum quidem sermonem et cetera, actus i in principio, in qua habetur de ascensione. Sequitur duplex alleluia, quia christus ascendit cum duplici stola et nos similiter cum duplici ascendimus. Et est unum alleluia: Ascendit deus in iubilatione, quod planum est, et dominus in uoce tube, de psalmo xlui Omnes gentes. Sed cantus, tube scilicet, in uoce angelorum, qui dixerunt, actibus i circa medium: Sic ueniet, quemadmodum | uidistis eum et cetera, et que fuit uox tubalis monens nos ad preperandum nos ad aduentum sponsi. Sequitur euangelium de fine marci: Recumbentibus xi discipulis et cetera, marcus xui circa finem, ubi ostenditur rugitus leonis, cum dicitur: Exprobrauit et cetera. Et in fine habetur de ascensione.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

fol. 148vb

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va