Tract. III, Cap. 106

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,106. Decima dominica post pentecosten1

1. Decima dominica legitur ecclesiasticus, qui incipit: "omnis sapientia a domino deo esta", ubi ostenditur2, quod non solum sapientia, sed etiam omnia bona sunt a deo.

2. Et ideo ab eo solo sunt petenda, et ad eum debemus clamare. Vnde incipit introitus3: "dum clamaremb".

3. Et4 quia ipsum solum debemus orare, sequitur uersus: "exaudi, deus, orationem meam5 c", et est6 oratio: "pateant7 aures misericordie tue8 precibus supplicantium et ut petentibus desiderata9 concedas, fac eos, que tibi sunt placita, postulared".

4. Et ostenditur in epistola, quod omnia bona sunt a deoe: "diuisiones gratiarum suntf" et cetera; et post: "hec autem omnia operatur unus et idem spiritus diuidens singulis, prout uultg".

5. Sed quia bonum cito amittitur, quod non a largiente10 custoditurh, sicut dicit gregorius, ideo sequitur responsorium: "custodi me, domine, ut pupillam oculii".

6. Et quia ad illum refugere11 debemus, a quo habemus omnia bona, sequitur alleluia: "domine, refugiumj".

7. Euangelium uero est de symoniacis, qui iniuriantur spiritui sancto in hoc, quod uendunt ea, que ipse dat gratis, uel ad uoluntatem suam tribuunt, quasi12 ab ipsis essent illa bona, non a13 spiritu sanctoA.

8. Sequitur offertorium: "ad te leuaui animam meamk", non ad symoniacos14, non ad prauos prelatos15, qui faciunt se16 adorari, sed17 ad te, a quo omnia bona.

9. Et quia tunc18 acceptat dominus omnia19 opera nostra, quando speramus in ipso, ideo20 sequitur communio: "acceptabis21 l B".

Lesarten
1 Decima ... pentecosten: om P2, T
2 ostenditur: ostendit T
3 introitus: om P2
4 Et: P2, T, Dur; om P1
5 meam: om T
6 est: om P2, T
7 pateant: patent T
8 misericordie tue: tue misericordie P1; transposuit P1
9 desiderata: desiderat T
10 largiente: largitate P2
11 refugere: fugere P2
12 quasi: quod P2, T
13 a: de ss (infra a exp) T
14 symoniacos: hermoniacos (!) T
15 prelatos: non ad quosdam fatuos et simulatos religiosos add Dur
16 se: a simplicibus add Dur
17 sed: licet T
18 Et quia tunc: enquidem T
19 omnia: om P2
20 ideo: om P2
21 acceptabis: acceptabilis P2; acceptabit T

Quellen
a omnis ... est: Eccli 1,1
b dum clamarem: AMS 182 (Hesbert, p 182sq: R B K S)
c exaudi ... meam: AMS 182 (Hesbert, p 182sq: R B K S)
d pateant ... postulare: Supplementum Anianense 1156 (Deshusses I, p 369sq)
e omnia ... deo: cf Augustinus, Confessiones XII,22 (CCSL 27,232); cf Petrus Lombardus, Commentarium in psalmos 32,17 (PL 191,334D); cf Gen 1,31
f diuisiones gratiarum sunt: 1 Cor 12,4
g hec autem ... uult: 1 Cor 12,11
h Sed ... custoditur: Gregorius Magnus, Moralia in Iob IX,53,81 (CCSL 143, p 513)
i custodi ... oculi: AMS 182 (Hesbert, p 183: K S )
j domine refugium: AMS 178b (Hesbert, p 180sq: M S); AMS 199a (Hesbert, p 199: K)
k ad ... meam: AMS 182 (Hesbert, p 182sq: R B K S)
l acceptabis: AMS 182 (Hesbert, p 182sq: R B K S)

Rezeption
A Decima ... sancto: Durandus, Rationale VI,cxxiv,1-3,3-29 (CCCM 140A, p 555sq)
B Sequitur ...acceptabis: Durandus, Rationale VI,cxxiv,3,34-47 (CCCM 140A, p 556)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 106, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c106

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 67r, 67v
Br 292r
C 90r, 90v
D 65r
G 140r, 140v
M 54r, 54v
O 147v
P1 69v
P2 123r, 123v
S 87v
T 217r
Tr 103v