Tract. III, Cap. 57

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,57. Dominica in passione domini1

1. Sequitur uero dominica passionis domini, in qua in uesperis sabbati cantatur: "uexilla regis prodeunta", quia sexta feria antequam2 suscitaret3 dominus lazarum, sicut dicit ecclesia et uerum4 est. Et erant ibi multi iudei, qui nunciauerunt5 aliis et moti inuidia "collegerunt consiliumb" et cetera, et consenserunt6, quod interficereturc. Et ideo tunc quasi post consiliumA scribarum et phariseorum cantat ecclesia: "uexilla regis prodeuntd", ut si aliqui sunt lassi, ueniant ad uexillum, quasi omnes amaritudines7 facit dulces, quod significatum est per lignum positum8 in aquis marach.

2. Semper enim et maxime in illo tempore debemus habere in memoria dominicam passionem, unde in canticis: "fasciculus mirre dilectus meus michi, inter ubera mea commorabitur9 e". Mirre, quia memoria dominice passionis secum non patitur peccatum inanis glorie10 B.

3. Quoniam autem decima quarta luna immolabatur agnus paschalis, ideo primum responsorium est: "isti sunt dies, quos obseruare debetis11 f", de leuitico xxiiii12: "quarta decima luna ad uesperum pascha domini13 estg" et cetera14. Septimi toni15 propter quietem, que datur16 per crucem, sicut habetur in euangelio: "qui uult uenire post me, abneget semet17 ipsum et tollat crucem suam et sequatur me ad quietemh" et cetera18.

4. Et sunt omnia responsoria de passione domini19 de20 primo tono ad | ostendendum singularitatem passionis: "atendite21 et uidete, si est dolor sicut dolor meusi", qui dolebat non pro22 se, sed23 pro peccatis inimicorum. Vel de24 secundo tono25 propter contumeliam uerborum et factorum. Vel de26 tercio propter liberationem de tribus hostibus: diabolo, malis et morte, uel27 propter trinitatem, uel propter unum horum duorum. Vel quarto propter formam crucis. De28 quinto propter quinque uulnera. Vel de29 sexto propter diem et horam passionis. Vel de30 septimo propter quietem, que habetur per crucem. Vel de31 octauo propter resurrectionem.

5. Introitus autem incipit ab oratione domini in passione: "iudica me, deus, et discerne32 j" et cetera33. In hoc instruxit nos in orando.

6. Versus34: "emitte lucem tuamk", quia qui uidet premia, fortis efficitur in pugna, "et ueritatem tuaml". Qui enim uidet bona uera35, de facili ducitur in tabernacula eterna. De36 quarto tono propter formam crucis, uel propter quatuor, que petuntur, scilicet iudicium, discretio, liberatio, fortitudoC.

7. Quare tacetur gloria patri37. Nec dicitur gloria patri in introitibus nec in38 responsoriis, et in psalmis et in hymnis non tacetur. Et hec est ratio: quia dominus tunc39 celauit se, in parte tacetur. Quia non est captus, non omnino tacetur.

8. Questio40. Sed queri potest, quare potius in hac parte quam in alia.

9. Solutio41. Ad hoc dicendum42, quod tacetur in responsoriis et in introitibus, que sunt de43 passione. In psalmis uero non, quia psalmus significat operationem. Ipsum uero44 non erant persecuti nisi linguaD.

10. Hymnus uero laus45 trinitatis, unde in ipso non debet taceri gloria trinitatis, nisi omnino taceatur hymnus.

11. Epistola uero ostendit efficatiam passionis christi, ad hebreos ix46: "christus assistens pontifex47 m" et cetera. Per passionem48 eius intramus49 in eterna tabernacula, cuius memores esse debemus et fructus50 eius.

12. Quia uero non omnes intrabunt, nisi qui eius faciunt uoluntatem51, ideo sequitur responsorium: "eripe me, domine52 n". Aliter non intratur in sancta sanctorum. Et est53 tercii toni propter liberationem a triplici inimico per uirtutem trinitatis.

13. Postea sequitur tractus, in quo conqueritur dominus de inimicis suis dicens: "sepe expugnauerunt me54 55 o" in abel et56 in57 aliis. Et uerissime dicitur tractus, quia huiusmodi cogunt nos ducere uitam miseram allophili et philistei. Octaui toni ad significandum, quod huiusmodi tribulationes ueniunt super nos, ut simus memores alterius uite, quia "ad dominum, cum58 tribularer59 60, clamauip 61", iob xu: "operuit62 pinguedo63 faciem eiusq".

14. Postea sequitur euangelium, in quo habetur contumelia iudeorum: "demonium habesr" et dominus abscondit se, ut expectaret64 tempus65 immolationis agni. Et decima luna ostendit se, sicut debebat de agno fieris. Prima autem luna suscitauit lazarum et erexit tabernaculum corporis eius, ut in hoc ostenderet se esse illum, qui erexit tabernaculum in deserto prima lunat.

15. Ecclesia uero ostendit se | esse contrariam eis in offertorio66: ipsi dicunt: "demonium habesu", sed ego: "confitebor tibi dominev". Primo tono, quia soli deo confitendum est.

16. Postcommunio67 est: "hoc corpus, quod pro uobis tradeturw". Et incipit eam sacerdos ad ostendendum, quod magnus sacerdos mutauit sacrificium uetus in nouum sacrificium. De68 octauo tono, quia illud sacrificium est sacrificium immutabilitatis69, que perficietur in paradiso, quando resurgemus70. Vnde71 illud apostoli uere implebitur: "omnia nostra suntx E".

17. Sicut72 uisum est, dominica73 quinta74 est75 de cruce dominiF.

Lesarten
1 Dominica ... domini: om P2, T
2 antequam: ante P2, T
3 suscitaret: suscitauit P2, T
4 uerum: P2, T; iterum P1
5 nunciauerunt: anunciauerunt T
6 et consenserunt: om P2
7 omnes amaritudines: amaritudines omnes T
8 positum: proiectum P2, T
9 mea commorabitur: om P2, T
10 glorie: peccati T
11 debetis: debemus P2
12 xxiiii: xxiii P2, T
13 domini: dei T
14 et cetera: om P2, T
15 toni: post est expunxit T
16 datur: habetur P2, T
17 semet: se P2, T
18 et cetera: om P2, T
19 domini: uel add P2, T
20 de: om P2, T
21 atendite: manus recentior indicem in margine pinxit (' nota ') P2
22 pro: per P2
23 sed: etiam add P2, T
24 de: om P2, T
25 tono: om P2, T
26 de: om P2, T
27 uel: om P2, T
28 De: om P2, T
29 Vel de: om P2, T
30 Vel de: om P2, T
31 Vel de: om P2, T
32 discerne: causam meam quoniam tu es fortitudo mea add P2, T
33 et cetera: om P2, T
34 Versus: ut P2
35 bona uera: uera bona T
36 De: om P2, T
37 Quare ... patri: om P2, T
38 nec in: et P2, T
39 dominus tunc: tunc dominus T
40 Questio: om P2, T
41 Solutio: om P2, T
42 cendum: est add P2
43 de: in P2
44 uero: autem P2, T
45 laus: est add P2, T
46 ix: om P2, T
47 pontifex: futurorum bonorum per amplius neque per sanguinem hyrcorum aut uitulorum introiuit semel in sancta add P2, T
48 passionem: enim add P2, T
49 intramus: ducimur Dur
50 fructus: P2; functus P1, T
51 uoluntatem: uolunt ante add P1
52 domine: de inimicis meis doce me add P2, T
53 Et est: om P2, T
54 me: ss T
55 me: a iuuentute mea add P2, T
56 et: om P2
57 in: om P2, T
58 cum: tuum P2
59 cum tribularer: contribularer T
60 tribularer: et add P2
61 clamaui: et add P2, T
62 operuit: speruit P2
63 pinguedo: e pingedo corr T; confusio Dur
64 expectaret: ante ex cancelauit P1
65 tempus: corr in margine( agnus expunxit) T
66 offertorio: P2, T, Dur; officio P1
67 Postcommunio: uero add P2, T
68 De: om P2, T
69 immutabilitatis: unitatis P2, T; uerum Dur
70 resurgemus: om post omnes expunxit T
71 Vnde: ut P2, T
72 Sicut: eciam add T
73 dominica: ante in P1
74 quinta: ante feria P1; ss P1
75 est: P2, T; om P1

Quellen
a uexilla regis prodeunt: Repertorium Hymnologicum 21480 (Chevalier II, p 734)
b Et erant ... consilium: cf Ioh 11,45-53
c Et erant ... interficeretur: cf Ioh 11,47-54
d uexilla regis prodeunt: Repertorium Hymnologicum 21480 (Chevalier II, p 734)
e fasciculus ... commorabitur: Cant 1,12
f isti ... debetis: CAO 7013 (Hesbert 4, p 253); cf Perugia, Biblioteca Comunale 'Augusta', Ms 2786, fol 49v (vide MMDB)
g quarta ... est: Leu 23,5
h qui uult ... quietem: Matth 16,24 ("ad quietem" om Vulgata); Luc 9,23 ("ad quietem" om Vulgata)
i atendite ... meus: cf CAO 7303 (Hesbert 4, p 325); Lam 1,12
j iudica ... discerne: AMS 67a (Hesbert, p 80sq: R B C K S); cf Ps 42,1
k emitte lucem tuam: AMS 67a (Hesbert, p 80sq: C S); cf Ps 42,3
l et ueritatem tuam: AMS 67a (Hesbert, p 80sq: C S); cf Ps 42,3
m christus assistens pontifex: Hebr 9,11sq
n eripe me domine: AMS 67a (Hesbert, p 80sq: R B C K S
o sepe expugnauerunt me: AMS 67a (Hesbert, p 80sq)
p ad ... clamaui: Ps 119,1
q operuit ... eius: Iob 15,27 (Vulgata: ' operuit faciem eius crassitudo ')
r demonium habes: Ioh 8,48
s sicut ... fieri: cf Ex 27,1-8
t illum ... luna: cf Ex 40,15sq
u demonium habes: Ioh 8,48
v confitebor tibi domine: AMS 67b (Hesbert, p 82sq: R B C K S)
w hoc ... tradetur: AMS 67b (Hesbert, p 82sq: R B C K S); cf Matth 26,26; cf Luc 22,19; cf Marc 14,22; cf 1 Cor 11,24
x omnia nostra sunt: 1 Cor 3,22

Rezeption
A Sequitur ... post consilium: redigit Durandus, Rationale VI,lx,1sq,3-14 (CCCM 140A, p 309sq)
B cantat ... glorie: Durandus, Rationale VI,lx,3,29-36 (CCCM 140A, p 310)
C Introitus ... fortitudo: Durandus, Rationale VI,lx,7,134-140 (CCCM 140A, p 313)
D quod tacetur ... lingua: Durandus, Rationale VI,lx,4,62-65 (CCCM 140A, p 311)
E Epistola ... sunt: Durandus, Rationale VI,lx,8,141-170 (CCCM 140A, p 313sq)
F dominica ... domini: redigit Durandus, Rationale VI,lx,1,3 (CCCM 140A, p 309)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 57, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c57

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 43r, 43v
Br 284v
C 81v
D 42r, 42v, 43r
G 128r, 128v
M 32r, 32v
O 144r
P1 59r, 59v
P2 108v, 109r
S 69r, 69v
T 203r, 203v
Tr 88v, 89r