Tract. III, Cap. 61

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,61. Quinta feria 1

1. In quinta uero feria immolat 2 hostias spirituales, per quas possit 3 consequi illud gaudium. Sed quia non impetratur misericordia nisi confitendo iusticiam, ideo dicit in introitu confitendo 4 dei iusticiam erga nos: "omnia, que fecisti nobis, domine, in uero iudicio fecisti a ". Si inmisisti | tribulationes, bene factum est, "quia peccauimus b ". Et postea impetrat 5 misericordiam 6 : "da 7 gloriam nomini tuo faciens nobis secundum misericordiam c ". Versus: "magnus dominus et laudabilis nimis d ". Tercii toni 8 , quia confitetur triplex peccatum suum.

2. Item habetur 9 in epistola, que sumpta est de daniele: "orauit daniel: domine 10 , deus meus 11 , ne despicias nos 12   e   13 ", "quia peccauimus f ", "non est nobis sacrificium g ". Hec dicebant 14 , quando erant 15 in babilone tunc 16 , quod 17 possumus nos dicere 18 , quando sumus in peccato: non est 19 sacrificium "in spiritu humilitatis et in animo contrito 20 suscipiamur 21 a te, domine 22   h ".

3. In responsorio 23 monet offerre hostias: "tollite hostias spirituales i ". Versus: "reuelabit deus condensa j ". Aliter non potest homo hostias 24   25 spiritualiter 26 offerre, nisi 27 deus remoueat tenebras a corde. De 28 quinto tono, quia talem oportet mactare 29 quinque sensus.

4. Sequitur euangelium luce septimo: "erat mulier in ciuitate peccatrix k ", in quo habetur, quomodo beata magdalena impetrauit ueniam lacrimis, quia quot habuit in se oblectamenta, tot hostias spirituales obtulit deo in corpore 30 suo.

5. In offertorio ostenditur, quomodo flendum sit et quomodo potest lugere. Duo hec 31 faciunt: memoria 32 peccati preteriti 33 et 34 recordatio celestis ierusalem. Quando sue miserie comparat mundiciam 35 angelorum, flet "super flumina babilonis l ". De 36 primo tono, quia primum est hec 37 memoria, scilicet finis, propter quod 38 sumus.

6. In communione 39 orat, ut memor sit promissionum dominus 40 : "memento uerbi tui seruo tuo 41   42   m ". De 43 octauo tono, quia in octaua etate 44 fiet illa dedicatio A .

Lesarten
1 Quinta feria: om P2, T
2 immolat: immolabat P2, T
3 possit: posset P2, T
4 iusticiam ... confitendo: om P2
5 impetrat: impetret P2
6 misericordiam: ante iusticiam exp T
7 da: ad P2
8 Tercii toni: iii tono P2, T
9 habetur: habet P2
10 domine: dominus P2
11 meus: om P2, T
12 nos: om P2, T
13 nos: et cetera add P2, T
14 Hec dicebant: at hoc P2 ; quemque hoc T
15 erant: T
16 tunc: om T ; ss P1
17 quod: om P2 ; sed T
18 dicere: dixit P2
19 est: nobis add T
20 contrito: contricto T
21 suscipiamur: suscipiamus P2
22 a te domine: domine a te P2, T
23 responsorio: lectione T
24 homo hostias: om P2, T, Dur
25 hostias: hoc add T
26 spiritualiter: hoc add P2
27 nisi: ante hoc P1
28 De: om P2, T
29 mactare: mactari P2, T, Dur
30 corpore: corde T
31 hec: hoc P2
32 memoria: e memoriam corr P2
33 peccati preteriti: preteriti peccati P2, T
34 et: om P2
35 comparat mundiciam: miserie mundiciam P2, T
36 De: om P2
37 hec: hoc T
38 quod: quem P2
39 communione: postcommunione T
40 dominus: domini P2
41 tuo: om T
42 tuo: in quo michi spem dedisti add P2, T
43 De: om P2, T
44 etate: quite add T

Quellen
a omnia ... fecisti: AMS 71a (Hesbert, p 84sq: R B C K S); cf Dan 3,31
b quia peccauimus: AMS 71a (Hesbert, p 85: C K S)
c da ... misericordiam: AMS 71a (Hesbert, p 84sq: B C K)
d magnus ... nimis: AMS 71a (Hesbert, p 84sq: R B C K S)
e orauit ... nos: cf Dan 3,25
f quia peccauimus: cf Dan 3,29
g non ... sacrificium: cf Dan 3,38
h in spiritu ... domine: cf Dan 3,39
i tollite hostias spirituales: AMS 71a (Hesbert, p. 84sq)
j reuelabit deus condensa: AMS 71a (Hesbert, p. 84sq: M R B C S: ' Reluelauit ...'; K: ' Reuelabit ...')
k erat ... peccatrix: Luc 7,37
l super flumina babilonis: AMS 71a (Hesbert, p. 84sq: R B C K S)
m memento ... tuo: AMS 71b (Hesbert, p 86sq: R B C K S)

Rezeption
A In ... dedicatio: Durandus, Rationale VI,lxiv,1-3,4-38 (CCCM 140A, p 317sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 61, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c61

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 44v, 45r
Br 285r
C 82r
D 44r
G 129r
M 37v
O 144r, 144v
P1 59v, 60r
P2 110r
S 70v
T 204r
Tr 89v