Tract. III, Cap. 23

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,23. Quinquagesima1

1. Sequitur de quinquagesima. Sicut autem in misterio ecclesia2 septuagesimam celebrat et sexagesimam, ita et quinquagesimam in misterio, scilicet anni iubilei, in quo omnia debita dimittebantur, possessiones alienate restituebantur et serui manumittebantur, sicut habetur ex interpretatione. Iubileus enim remittens uel inicians interpretatur, id est3 penitencia, que uere4 liberat5 a seruitute diaboli et hereditatem eternam6 restituit et ueram libertatem tribuitA.

2. Protenditur autem quinquagesima a dominica, qua cantatur "esto michia", usque ad diem pasche, quia per penitenciam christus facit nos resurgere et redire ad propria. Penitencia igitur, ut dictum est, uere facit7 liberum et dei filium8, quod maxime facit per fidem9, spem et caritatem et timorem dei. Ideo totale istud10 officium est de fide, spe et11 caritate et timore.

3. Et incipit a fide. Inuocat enim ecclesia deum in principio, per quod fidem notat. Quomodo12 enim inuocabunt13, in quem non crediderunt? Rogat ergo14 ecclesia et inuocat deum pro filiis suis. Primo pro afflictis, sic: "esto michi in deum protectoremb". Postea15 pro lapsis et lassis, unde16 dicit sic17: "et in locum refugii18 c", et causam subdit, scilicet per fidem, cum19 dicit: "quoniam firmamentum20 d" et cetera21. Tercio22 pro temptatis in prosperitate dicit: "et propter nomen tuum dux michi eris23 24 e".

4. Et sequitur uersus25 de spe, quasi merito26 spei dabis michi hoc27, quia28 "in te, domine, sperauif".

5. Oratio pro afflictis: "preces nostras quesumus, domine29 g" et cetera.

6. Epistola est de caritate et sumitur30 de prima31 ad corinthios xiii: "si linguis32 hominum loquarh" et cetera, quasi diceret33: omnes uirtutes eo modo, quo ha|beri34 possunt, sine caritate nichil ualent ad uitam eternam.

7. Et ponit ibi35 quindecim gradus ezechieli, quibus peruenitur ad templum celeste. Primus gradus est: "caritas patiens est, benigna est, non emulatur36 j 37". Hec sunt quindecim gradus uno modo38 et39 quinque alio modo.

8. Sequitur commendatio caritatis: "caritas numquam exciditk 40". Quoniam autem non potest homo habere caritatem41, nisi fiant mirabilia, maius enim est42 de impio facere pium, quam creare celum et terram, ideo sequitur responsorium: "tu es deus, qui facis mirabilial".

9. Versus: "liberasti in brachio43 m", id est in christo, id est per fidem christi.

10. Sequitur tractus: "iubilaten", qui44 uidetur esse contra illud, quod45 per tractum significatur, scilicet dolores, per quos ecclesia trahit uitam miseram. Sed non est contrarium tractui46 exultatio. Quando enim homo liberatus est, in ipsis miseriis exultat. Vnde actuum u47: "ibant apostoli gaudenteso 48", et illud: "cor, quod cognouit amaritudinem anime sue, in gaudio eius non miscebitur extraneusp", hoc49 est gaudium super omne gaudium.

11. Euangelium est de fide passionis et resurrectionis: "ecce, ascendimus iherosolimamq", et cetera. Et quia50 per fidem illuminantur ceci, ideo statim sequitur ceci illuminatio, qui ualde sapienter petiit, dicens: "domine, ut uideamr", quia uisio erit tota merces.

12. Offertorium est similiter51 de fide: "benedictus es, domines" et ceteraB.

13. Communio de timore, ne accipiat52 inferiorem uel superiorem53 molam pro54 pignore: "manducauerunt55 t" et cetera. Hoc autem facit ecclesia, ut ad memoriam reducamus, quod dicitur in psalmo de iudeis56: "adhuc esce57 eorum erant in ore ipsorum58 et ira dei ascendit super eosu". Qui59 enim60 comederunt usque ad nauseam, statim deum ad iracundiam prouocauerunt, ut incutiatur nobis timor, ne per gulam offendamus deum sicut iudei.

14. Hoc autem facit ecclesia, quia tunc solent homines magis intendere gule propter carnis61 priuium, quod iminet, et ideo bene competit illi dieiC.

15. Et nota, quod in psalmo dicit: "et occidit pingues eorum62 v", et in63 cantico deuteronomii: "impingatus64 incrassatus dilatatus recalcitrauitw".

16. Matutinale officium65 est de diluuio, ut ecclesia filiis suis incutiat timorem66, ne peccent per luxuriam67, et post68 in communione69, ne peccent per gulam, quia hec duo uicia maxime dominantur70 in illo tempore. Ideo agit de diluuio. Sed ne timor nimis71 desperare faciat72, de arcu dicit: "arcum meum ponam73 in nubibus celi in signum federisx".

17. Et exponitur hoc allegorice de christo uel de quolibet sancto secundum modum suum. Arcus iste, quanto magis eleuatur74 ad celum, tanto magis deprimitur ad terram. Ita sanctus homo75: quanto76 magis eleuatus est ad celestia, tanto plus se humiliat, iuxta77 illud: "quanto78 maior es, humilia te in omnibusy".

18. Item arcus signum est federis. Similiter christus, unde in psalmo: "respice in faciem christi tuiz". Et sancti etiam sunt signum federis, qui possunt iram dei tenere, sicut moyses fecit. Sed ysaias dicit: "non est, domine, qui consurgat et teneat te omnipotentem79 aa". Item portentum est80, ita sancti, quia si ser|uos81 dominus ita82 affligi83 permittit, quid erit de malis? Ecclesiasticus: "uide84 arcum", id est et85 sanctum86, "et benedic, qui fecit87 illum88 ab D".

Lesarten
1 Quinquagesima: om P2, T
2 in misterio ecclesia: ecclesia in misterio P2, T
3 interpretatur id est: intra per quem P2; intra per quam T
4 uere: nunc P2
5 liberat: liberata P2
6 hereditatem eternam: eternam herditatem (!) P2, T
7 uere facit: om T
8 et dei filium: om T
9 fidem: et add P2, T
10 istud: illud P2
11 et: om P2, T
12 Quomodo: quo P2
13 inuocabunt: uocabunt T
14 ergo: enim P2
15 Postea: uero add P2, T
16 unde: etiam P2, T
17 sic: om P2, T
18 refugii: ut saluum me facias add P2, T
19 cum: ss T
20 firmamentum: meum et refugium meum es tu add P2, T
21 et cetera: om P2, T
22 Tercio: modo T
23 dux michi eris: deduces me P2
24 eris: et enutries me add P2, T
25 uersus: ut P2, T
26 merito: ante de expunxit T
27 hoc: hec T
28 quia: om P2, T, Dur
29 domine: clementer exaudi ut iuste pro peccatis nostris affligimur add P2, ('... vt qui iuste ...') T
30 sumitur: et sumitur add P2
31 prima: primo P2
32 linguis: signis T
33 diceret: dicet P2
34 ha|beri: habere T
35 ibi: om T
36 emulatur: ex emumlatur corr T
37 emulatur: et cetera add T
38 uno modo: om T
39 gradus uno modo et: om P2
40 excidit: et cetera add P2, T
41 caritatem: om P2
42 est: om P2
43 brachio: o add T
44 qui: quod P2
45 quod: ss T
46 tractui: contractui T
47 u: om T
48 gaudentes: et cetera add P2
49 hoc: host T
50 quia: quod P2
51 est similiter: similiter est P2, T
52 accipiat: accidat P2, T
53 superiorem: superior est P2
54 pro: in P2, T
55 manducauerunt: et saturati sunt nimis add P2, (' nimis ' ss) T
56 iudeis: iudis P1
57 esce: esse T
58 ipsorum: eorum T
59 Qui: quia P2
60 enim: om P2
61 carnis: carnis P1; carni P2
62 et occidit ... pingues eorum: uni ges P2; ungues T
63 et in: om P2, T
64 impingatus: inpinguatus P2, T
65 officium: similiter add P2
66 filiis ... timorem: incutiat timorem filiis suis P2; ecclesia incutiat filiis suis timorem T
67 luxuriam: ante uriam cancelauit P1
68 et post: sicut P2, T, Dur
69 communione: conpost (!) communione P2; postcommuni-one T, Dur
70 dominantur: dominabantur P2, T
71 nimis: minus P2; nimius T
72 nimis desperare faciat: e desperare faciat nimius corr T
73 arcum meum ponam: ponam arcum meum P2, T
74 eleuatur: om P2
75 homo: est add P2
76 quanto: add in margine P2
77 iuxta: iusta T
78 quanto: om P2
79 omnipotentem: om P2, T
80 Item ... est: P2, T; et P1
81 ser|uos: om P2, Dur; sicut T
82 ita: suo add P2; suos add T, Dur
83 affligi: affigit T
84 uide: uice T
85 et: om P2, T
86 sanctum: semen T
87 qui fecit: om T
88 illum: om P2

Quellen
a esto michi: AMS 36a (Hesbert, p 46sq: R B C K)
b esto ... protectorem: AMS 36a (Hesbert, p 46sq: R B C K)
c et in locum refugii: AMS 36a (Hesbert, p 46sq: R B C K)
d quoniam firmamentum: AMS 36a (Hesbert, p 46sq: R B C K S)
e et propter ... eris: AMS 36a (Hesbert, p 46sq: R B C K S)
f in te ... speraui: AMS 36a (Hesbert, p 46sq: R B C K S)
g preces ... domine: Hadrianum 150 (Deshusses I, p 130); Cursus Project: Oratio 1003
h si ... loquar: 1 Cor 13,1
i ponit ... ezechiel: cf Ez 40,22-34
j caritas ... emulatur: 1 Cor 13,4
k caritas numquam excidit: 1 Cor 13,8
l tu ... mirabilia: AMS 36a (Hesbert, p 46sq)
m liberasti in brachio: AMS 36a (Hesbert, p 46sq)
n iubilate: AMS 36b (Hesbert, p 48sq)
o ibant apostoli gaudentes: Act 5,41
p cor ... extraneus: Prou 14,10
q ecce ascendimus iherosolimam: Luc 18,31
r domine ut uideam: Luc 18,41
s benedictus es domine: AMS 36b (Hesbert, p 48sq: R B C K S)
t manducauerunt: AMS 36b (Hesbert, p 48sq: R B C K S)
u adhuc ... eos: Ps 77,30sq
v et occidit ... pingues eorum: Ps 77,31
w impingatus ... recalcitrauit: Deut 32,15
x arcum ... federis: CAO 7391 (Hesbert 4, p 348: ' Ponam arcum meum in nubibus coeli, dixit Dominus ad Noe, et recordabor foederis mei quod pepigi tecum ')
y quanto ... omnibus: Eccli 3,21
z respice ... tui: Ps 83,10
aa non ... omnipotentem: Is 64,7
ab uide ... illum: Eccli 43,12

Rezeption
A anni iubilei ... tribuit: redigit Durandus, Rationale VI,xxvii,3,38-44 (CCCM 140A, p 242)
B Rogat ... cetera: Durandus, Rationale VI,xxvii,10sq,108-145 (CCCM 140A, p 244sq)
C Communio ... diei: Durandus, Rationale VI,xxvii,11,153-162 (CCCM 140A, p 245sq)
D Matutinale ... illum: Durandus, Rationale VI,xxvii,8-9,85-102 (CCCM 140A, p 243sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 23, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c23

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 30r, 30v, 31r
Br 280r
C 76v, 77r
D 29v, 30r, 30v
G 121v, 122r
M 26v, 27r
O 142r, 142v
P1 53v, 54r
P2 100v, 101r
S 58v, 59r, 59v
T 195r, 195v, 196r
Tr 80r, 80v
U 101r, 101v