Tract. III, Cap. 111

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,111. Quinta decima post pentecosten

1. Quinta decima dominica habet eandem intentionem, quia duabus dominicis legitur liber iudith.

2. Vnde incipit introitus: "inclina, dominea". Versus: "letifica animam serui tui, quoniam ad te leuaui1 animam meam2 b", non ad carnalia desideria3.

3. In epistola4 monet nos, ut non simus uitulus saginatus, sed simus5 spirituales: "si spiritu uiuimus, spiritu et6 ambulemusc, quia7 qui seminat in spiritu, de spiritu metet uitam eternam, qui uero in carne, de carne et metet corruptionem8".

4. Et9 sequitur responsorium: "bonum est confidere in dominoe", qui dat uictoriam in manu femine, quando facit hominem uincere in carne. Et hoc10 est simile11 responsorio precedentis dominice.

5. Et sequitur alleluia: "paratum cor meum, laudate dominumf". Hoc facit homo spiritualis.

6. In euangelio do|cemur, ne seruiamus uentri: "non potestis duobus dominis seruireg". "Nolite solliciti12 esseh". "Nonne quinque passeresi" et cetera, "sed primum querite regnum dei". "Nolite solliciti esse13 j" sollicitudine suffocationis, sed sollicitudine prouidentie debemus esse solliciti14.

7. Offertorium monet nos domino seruire15, non uentri16: "expectans expectaui dominumk", ut reficeret17 me.

8. Et quis sit ille cibus, ostendit in communione: "qui manducat carnem meaml" per fidem. "Crede18 et manducastim", dicit augustinus.

9. Questio19. Queritur autem, quare ecclesia post libros20 salomonis legat librum iob et postea librum tobie et iudith, cum alio modo21 in biblia ordinentur22. Sicut enim23 dictum est precedunt24, ibi libri exemplares et postea doctrinales, quia magis monent25 facta quam dictan, et ad ultimum ponitur liber machabeorum.

10. Solutio26. Ad quod dicimus27, quod28 per doctrinam uenitur ad perfectionem patientie, que magna fuit in iob. Et tamen postea sequitur29 thobias, quia maius etiam signum patientie in tobia fuit30, qui amisit multa et filium suum ad tempus et oculos, qui maxime ab homine31 diliguntur eo, quod oculi sunt principium cognitionis, ad quam natus est homo.

11. Et quia etiam plus ualet exemplum femine et magis erubescentiam incurrit32 homo, et33 ideo34 liber35 iudith, in quo habetur de uictoria in manu femine, post predictos ab ecclesia ordinatur36. Et ad ultimum liber machabeorum, quia ibi37 habetur exemplum38 consummate39 iusticie. Machabei enim passi sunt martirium pro lege defendenda40 A.

Lesarten
1 leuaui: rubro add P1
2 leuaui ... meam: animam meam leuaui P2, T
3 desideria: post leuaui P1
4 epistola: epistolam P2
5 simus: om P2
6 et: om P2
7 quia: q ss T; post s exp T
8 in ... corruptionem: P2, ( in carne ss, et om) T, ('... carne metet ...') Dur; et ceterad P1
9 Et: om P2
10 hoc: om P2, T
11 simile: responsorium add P2; istud responsorium add T
12 solliciti: e sollicite corr T
13 Nonne ... esse: P2, T; om P1
14 esse solliciti: om P2, T
15 domino seruire: ut domino seruiamus P2, T
16 uentri: ueneri T
17 reficeret: deficeret T
18 Crede: e credet corr P2
19 Questio: om P2, T
20 libros: e librum corr T
21 modo: om P2
22 in biblia ordinentur: ordinentur in biblia P2, T
23 enim: om P2
24 precedunt: P2, Dur; om P1, T; procedunt T
25 monent: P2, T; mouent P1
26 Solutio: om P2, T
27 dicimus: dominus T
28 quod: om T
29 sequitur: post postea exp T
30 in tobia fuit: fuit in tobia P2, T
31 ab homine: P2, T, Dur; om P1
32 incurrit: incutit Dur; ex incutit corr P1
33 homo et: om P2, T, Dur
34 ideo: idem P2
35 liber: librum P2
36 ordinatur: P2, T; ordinantur P1
37 ibi: ideo P2
38 exemplum: et add P2
39 consummate: consummato T; de confirmatione Dur
40 defendenda: et custodienda ab antiocho fidei inimico add Dur

Quellen
a inclina domine: AMS 187 (Hesbert, p 186sq: B K S)
b letifica ... meam: AMS 187 (Hesbert, p 186sq: B K S)
c si ... ambulemus: Gal 5,25
d quia ... corruptionem: Gal 6,8
e bonum ... domino: AMS 187 (Hesbert, p 186sq: M B K S: ' Bonum est confiteri ...')
f paratum ... dominum: AMS 1883 (Hesbert, p 185: S)
g non ... seruire: Matth 6,24
h Nolite ... esse: Matth 6,31
i Nonne ... passeres: Luc 12,6
j Nolite ... esse: Matth 6,33
k expectans expectaui dominum: AMS 187 (Hesbert, p 186sq: B K)
l qui ... meam: AMS 187 (Hesbert, p 186sq: B K S)
m Crede et manducasti: Augustinus, In Iohannis euangelium, tract 25,12 (CCSL 36, p 254); Augustinus, In Iohannis euangelium, tract 26,1 (CCSL 36, p 260); apud Decretum Gratiani III, De consecratione, distinctio 2, cap 47 (Friedberg I,1331)
n Sicut ... dicta: cf supra III,103,1-2

Rezeption
A Quinta ... defendenda: Durandus, Rationale VI,cxxix,1sq,3-47 (CCCM 140A, p 563-565)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 111, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c111

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 69r, 69v
Br 292v, 293r
C 91r
D 67r, 67v
G 141r, 141v
M 55v, 56r
O 147v, 148r
P1 70v
P2 124v
S 89r
T 218r
Tr 104v