Tract. III, Cap. 6

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,6. De ieiuniis quatuor temporum

1. In illa autem septimana sunt1 ieiunia quatuor temporum. Notandum itaque, quod in quatuor temporibus quatuor ieiunia fiunt2, ut per ea3 purgemus ea, que deliquimus4 5 in quatuor anni6 temporibus, que sunt uer, estas7, autumpnus8, hyemps. Et in tribus9 mensibus fiunt per tres dies, ut in die reddamus, quod deliquimus10 in menseA.

2. Ieiunamus autem11 primo in12 quarta feria, quia in ea dominus a iuda13 traditus est. Sexta, quia tunc14 crucifixus est. Sabbato, quia tristes15 erant apostoli de nece sui dominiB, quia, si compatimur, et conregnabimus16 a.

3. Quarta autem feria de ueteri testamento leguntur lectiones17 propter ordinandos, qui18 tunc solebant examinari et non tantum tenentur scire de ueteri testamento, et iterum quia doctrinam ieiuniorum habemus19 a ueteri testamentoD.

4. In20 die autem21 sabbati quatuor lectiones leguntur de ueteri testamento ante lectionem illam: "angelus dominib 22", de lege et prophetisc, quia23 moyses doctor legisd ieiunauit quadraginta diebuse f et cetera, et bene poterat24 ieiunare, quia dominus cum eo loquebatur. Sic bene25 possunt ieiunare, qui cum domino locuntur in oratione, uel quibus dominus loquitur in lectione.

5. Et de helia similiter legitur, quod comedit panem subcinericium et uas aque. Panis subcinericius significat penitenciam et uas aque26 copiam lacrimarum et in fortitudine cibi illius iuit ipse usque ad montem dei oreb, id est usque ad mensam celestem, quia penitens per penitenciam et panem lacrimarum fortitudinem27 acquirit ueniendi usque28 ad mensam paradisi. Oreb29 interpretatur mensa30.

6. Quatuor lectiones autem31 sunt, quia ieiunans debet habere quatuor uirtutes cardinales: temperantiam habet, non est dubium, quia ipsum ieiunium temperantia est, et32 prudentiam, unde apostolus: "rationabile sit obsequium uestrumg".

7. Fortitudinem habet33, prouerbiorum ultimo: "mulierem fortem, quis inuenieturh?" Et cetera, et ibi legitur34 de ecclesia: "accinxit35 fortitudine lumbos suosi", quia oportet nos multum laborare ad hoc, ut caro nostra sit munda36, quanto maior est37 pugna, quia ualde corrupta est et38 spinas et39 tribulos germinatj et ideo cum magna atricione uenit ad candorem sicut bissus.

8. Iusticiam40 habet41, unde ysaias: "et erit iusticia cingulum lumborum eius et fides cinctorium renum eiusk". De christo loquitur in membris. Quando fit iusticia in terra, recedunt latrones. Similiter, quando iusticia fit in nobis42, recedunt motus praui et43 non superant, licet44 in nobis habitent45. Si autem46 non fiat iusticia, non recedunt. Vnde ysaias: "quia non fecimus iusticiam, non47 perierunt48 habitatores terrel", ubi49 est iusticia, ibi est pax. Fides autem est50 cinctorium renum eius, quia, ut dicit gregorius, respectus eternorum restringit fluxum carnalium uolupatumm, et ieronimus: "si ieiunas a cibis corporis, oportet, ut ieiunes a cibis draconis et comedas51 cibos mentisn".

9. Qui autem sic ieiunant, non nocet illis52| ignis tribulationis nec ignis mundi, sicut nec tribus puerisF, quos rex babilonis posuit in fornace, quia pueri illi non comedebant cibos regales, qui eis53 mittebantur, nec54 uiuebant deliciose. Immo aridis cibis ducebant uitam suam. Sic debemus facere. Et55 qui ita ieiunant, non nocebit eis56 tribulatio mundi57, sicut nec illis nocuit58 flamma ignis.

10. Et ideo post statim59 sequitur60 lectio de daniele: "angelus dominio G" et cetera, ubi dicitur, quod61 "angelus domini62 descendit in fornacem et fecit medium fornacis tamquam uentum63 roris flantemp", quia angelus magni consilii christus sic64 ieiunantibus65 estum tribulationis mitigat.

11. Legitur etiam hec lectio propter ordinandos, qui precipue sic debent uiuere, ut non noceat eis aliquis66 ignis regis babilonis, id est diaboliH.

12. Ad orationem autem, que dicitur ante lectionem, que est "angelus dominiq" et cetera, non flectit genua ecclesia67, licet ante flectat68, ad ostendendum, quod ecclesia conformis est tribus pueris. Fecit enim nabugodonosor statuam et cogebat omnes adorare eam. Sed tres pueri cum daniele noluerunt flectere genua ante statuam. Tales debent esse ordinandi, qui69 ante statuam, id est ante gloriam mundi, non flectant70 genuaI.

13. Ordinantur enim, ut seruiant deo71, nec de cetero72 seruiant mundo nec glorie mundiJ, ut nec etiam glorientur de ieiunio uel de73 bonis operibus suis, sicut ypocrite faciunt74, de quibus habetur in euangelio: "cum ieiunatis, nolite fieri sicut ypocrite tristesr", qui faciunt opera misericordie sibi, contra illud deuteronomii xxiii: "non indueris uestimento, quod ex lino lanaque contextum ests". Per lanam intelliguntur75 opera misericordie. Lana enim uestis est ouium76, opera misericordie uestis simplicium. Per linum carnis maceracio77, que cum magna atricione uenit ad candorem. Hoc sibi faciunt ypocrite, quod non faciendum, quia78 dicit: "non indueris tibi79 t" et cetera. Vnde in exodi xxxi: "talem compositionem80 non facietis in usus uestrosu". "Sed debemus offerre81 corpora nostra hostiam uiuam82, sanctam, deo placentem83 v 84", ad85 romanos86. Et in ysaia87 88: "confundantur omnes89, qui gloriantur in sculptilibus90 w", id est91 in gloria mundi, que non est uera gloria92, sed ymago glorieK.

14. Quare93 fiunt ordines in sabbato94. Sabbato uero ordinantur, qui ordinandi sunt, quia illa dies spiritui sancto est consecrata95. Hoc enim preceptum: "memento96, ut diem sabbati sanctificesx", spiritui sancto atribuitur, sicut duo antecedentia97 precepta patri et filio. Et ideo, quia98 recipiunt dona spiritus sancti in ordinibus, tali die99 ordinanturL.

15. Solus uero episcopus100 in die101 dominica consecratur ad ostendendum, quod102 ipse est103 uicarius apostolorum, qui in die dominica, scilicet104 in die pentecostes, uirtutem spiritus sancti ex alto susceperunty.

16. Notandum autem105, quod antiphona quarta feria tercie septimane representat ecclesia tempus, quando106 uenit christus107 in beatam108 uirginem. Vnde introitus illius diei est: "rorate celi109 z" et110 cetera. Exponitur sic: "o uos angeli et predicatores, | rorate", id est: predicate aduentum domini, qui dicitur ros. Vnde: "descendit sicut pluuia in uellusaa" et cetera. Sequitur: "et nubes pluant iustumab", id est christum, qui quasi ros descendit111 in corda hominum ea mundando112, sitim113 mundi extinguendo114 et fructum faciendo. "Aperiatur terraac" beate uirginis, quod factum est per assensum115, cum dixit: "ecce ancilla dominiad 116". Omnia autem, que117 dicuntur, de primo aduentu sunt, pauca tamen ibi sunt de secundo118 aduentu119 ae.

Lesarten
1 sunt: fiunt P2, T
2 ieiunia fiunt: fiunt ieiunia P2, T
3 ea: ista P2, T
4 deliquimus: delinquimus P2, T
5 deliquimus: tamen add T
6 anni: autem T
7 estas: estas add T
8 autumpnus: autupnus P1
9 tribus: om P2
10 deliquimus: derelinquimus T
11 autem: om P2
12 in: om P2, T
13 a iuda: auida T
14 quia tunc: turpiter P2
15 quia tristes: quando tristes (e qui testes corr) P2
16 conregnabimus: regnabimus T
17 de ... lectiones: leguntur due lectiones de ueteri testamento P2; legunturlectiones due de ueteri testamento T
18 qui: e quia corr T
19 habemus: om T
20 In: m add T
21 autem: om P2
22 domini: et cetera add P2, T
23 quia: om P2
24 poterat: ante competit expunxit P1
25 bene: om T
26 Panis ... aque: P2, (... unas aque ?) T; om P1
27 fortitudinem: P2, T; fortitudine P1
28 usque: ante effectum P1
29 Oreb: enim add P2, T
30 mensa: menmensa T
31 lectiones autem: autem lectiones P2, T
32 et: quia P2
33 habet: unde add P2, T
34 mulierem ... legitur: de muliere forti id est P2, T, Dur
35 accinxit: accingit T
36 sit munda: munda sit P2, T
37 quanto maior est: om P2; cum magna sit T
38 et: quia P2
39 spinas et: spinasque P2
40 Iusticiam: etiam add P2
41 habet: om T
42 in nobis: e inter nos corr T
43 et: quod P2
44 licet: om P2
45 habitent: habitant P2
46 autem: om P2, T
47 non: ss P1
48 perierunt: P2, T, Dur
49 ubi: corr P1
50 est: om P2
51 comedas: comedes P2, T
52 illis: eis P2, T
53 eis: cum P2, T
54 nec: ss T
55 Et: om T
56 eis: om T P2
57 eis tribulatio mundi: tribulatio mundi eis T
58 nocuit: T; om P1, P2
59 post statim: statim post P2, T
60 sequitur: legitur P2, T
61 domini ... quod: om P2
62 domini: ss T
63 uentum: meritum T
64 sic: P2, T; sicut P1
65 ieiunantibus: omnem P2, T
66 aliquis: P2, T, Dur; antiqus P1
67 genua ecclesia: ecclesia genua P2, T
68 flectat: flectet P2, T
69 qui: P2, T; quin P1
70 flectant: flectent P2; flectunt T
71 seruiant deo: deo seruiant P2, T
72 nec de cetero: et de cetero non P2, T
73 de: om P2, T
74 faciunt: om T
75 intelliguntur: T; om P1, P2
76 ouium: omnium P2, T
77 maceracio: ante mundicia cancelauit P1
78 quia: quod T
79 tibi: om T
80 compositionem: operationem T
81 offerre: om P2
82 uiuam: ueram T
83 placentem: patri T
84 placentem: unde apostolus add Dur
85 ad: et T
86 romanos: T
87 ysaia: e psalmo corr man rec T
88 Et in ysaia: om Dur
89 omnes: P2, T, Dur; om P1
90 sculptilibus: sculptili P2; stultitia Dur
91 id est: om T
92 uera gloria: gloria uera (e gloria uana corr man rec T
93 Quare: ante de sabbato cancelauit P1
94 Quare ... sabbato: om P2, T
95 est consecrata: consecrata est P2, T
96 memento: ante est P1
97 antecedentia: antetecedentia P1; ancedentia P2
98 quia: quare T
99 die: e ordine corr man rec T
100 episcopus: om P2; quare T
101 die: dei* P2
102 quod: quia P2
103 est: om P2
104 scilicet: T
105 autem: est add P2
106 quando: in quo P2, T
107 uenit christus: dominus uenit P2, T
108 beatam: om P2, T
109 celi: om P2, T
110 et: et add P2, T
111 descendit: desdescendit (e des-descendet corr) T
112 ea mundando: dando P2
113 sitim: siue T
114 extinguendo: extingendo P2
115 assensum: consensum P2, T
116 domini: et cetera add T
117 que: quecumque P2, T
118 secundo: e iiia corr man rec T
119 aduentu: om P2, T

Quellen
a Ieiunamus ... conregnabimus: cf Decretum Gratiani III, De consecratione, distinctio 3, cap 16 (Friedberg I,1355-1357)
b angelus domini: Dan 3,49
c In ... prophetis: cf Sicardus Cremonensis, Mitrale V,3 (PL 213,211A)
d moyses doctor legis: cf Petrus Pictauiensis, Sententiae III,21 (PL 211,1093B)
e quadraginta diebus: Ex 34,28; Deut 9,9
f moyses ... diebus: cf CAO 7183 (Hesbert 4, p 295)
g rationabile ... uestrum: Rom 12,1
h mulierem ... inuenietur: Prou 31,10 (Vulgata: '... inueniet ')
i accinxit ... suos: Prou 31,17
j spinas ... germinat: Gen 3,18
k et erit ... eius: Is 11,5
l quia ... terre: cf Is 26,18 ('Salutes non fecimus in terra, ideo non ceciderunt habitatores terrae.')
m ut dicit ... uolupatum: Pseudo-Gregorius (?)
n si ieiunas ... mentis: Pseudo-Gregorius
o angelus domini: Dan 3,49
p angelus ... flantem: Dan 3,49sq
q angelus domini: Dan 3,49
r cum ... tristes: Matth 6,16
s non ... est: Deut 22,11
t non indueris tibi: Deut 22,11
u talem ... uestros: Ex 30,37
v Sed ... placentem: Rom 12,1
w confundantur ... sculptilibus: recte Ps 96,7; cf Is 1,29; cf Is 42,17
x memento ... sanctifices: Ex 20,8
y Solus ... susceperunt: cf Decretum Gratiani I, distinctio 75, cap 5 (Friedberg I,265sq)
z rorate celi: AMS 5a (Hesbert, p 6sq: R B C K S); cf Is 45,8
aa descendit sicut pluuia in uellus: Ps 71,6
ab et ... iustum: AMS 5a (Hesbert, p 6sq: R B C K S); cf Is 45,8
ac Aperiatur terra: AMS 5a (Hesbert, p 6sq: R B C K S); cf Is 45,8
ad ecce ancilla domini: Luc 1,38
ae Notandum ... aduentu: cf Sicardus Cremonensis, Mitrale V,3 (PL 213,209A-C)

Rezeption
A in quatuor temporibus ... mense: redigit Durandus, Rationale VI,vi,4,41-45 (CCCM 140A, p 155)
B Ieiunamus ... sui domini: Iacobus de Voragine, Legenda aurea, cap 35, 36-38 (ed Maggioni I,232)
C Ieiunamus ... conregnabimus: Durandus, Rationale VIII,xxiii,212-215 (CCCM 140B, p 139sq)
D testamento: cf Durandus, Rationale VI,viii,2,7-14 (CCCM 140A, p 168)
E In ... prophetis: Durandus, Rationale VI,viii,1,3-5 (CCCM 140A, p 170sq)
F Quatuor ... pueris: Durandus, Rationale VI,x,1-3,21-43 (CCCM 140A, p 171sq)
G Et ideo ... domini: Durandus, Rationale VI,x,3,43sq (CCCM 140A, p 172)
H Legitur ... diaboli: Durandus, Rationale VI,x,3,52-54 (CCCM 140A, p 172)
I Ad orationem ... genua: Durandus, Rationale VI,x,5,79-86 (CCCM 140A, p 173)
J Ordinantur ... mundi: Durandus, Rationale II,i,33,455sq (CCCM 140, p 134)
K Sed debemus ... glorie: Durandus, Rationale II,i,33,456-459 (CCCM 140, p 134)
L Sabbato ... ordinantur: redigit Durandus, Rationale II,i,35,477-481 (CCCM 140, p 134sq)
M Solus ... susceperunt: cf Durandus, Rationale II,i,38,542-549 (CCCM 140, p 137); cf Durandus, Rationale II,xi,6,44-51 (CCCM 140, p 172sq)
N Notandum ... aduentu: cf Durandus, Rationale VI,viii,3,27-44 (CCCM 140A, p 169)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 6, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c6

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 17v, 18r, 18v, 19r
Br 275v, 276r
C 71v, 72r
D 17r, 17v, 18r
G 115r, 115v, 116r
M 17r, 17v
O 140v
P1 48r, 48v
P2 92r, 92v, 93r
S 48v, 49r, 49v
T 188r, 188v
Tr 72r, 73r
U 97v